Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.
Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.
Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.
Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.
Iam describendae veniunt haereses Ioannes vicleff, et Ioannes Hus quae in concilio Constantiensi condemnatae leguntur. Ponemus autem in primis errores, et haereses Ioannis vicleff. Secundo errores, et haereses Ioannes Hus. Et primo sequitur tenor articulorum Ioannes Vicleff.
Substantia panis materialis et similiter substantia vini1 materialis remanent in sacramento altaris.
Accidentia panis non manent sine subiecto in eodem sacramento.
Christus non est in eodem sacramento identice et realiter in propria praesentia corporali.
Si episcopus vel sacerdos existat in peccato mortali non ordinat non consecrat non conficit non baptizat.
Non est fundatum in evangelio quod Christus missam ordinaverat.
Deus dedit obedire diabolo.
Si homo debite fuerit contritus omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis.
Si papa sit praescitus, et malus et per consequens membrum diaboli non habet potestatem super fideles ab aliquo sibi datam nisi forte a Caesare.
Post Urbanum sextum non est aliquis recipiendus in papam, sed vivendum est more Graecorum sub legibus propriis.
Contra scripturam sacram est quod viri ecclesiastici habeant possessiones.
Nullus praelatus debet aliquem excommunicare nisi sciat ipsum prius excommunicatum a Deo, et quisquis2 excommunicat fit ex hoc haereticus, vel excommunicatus.
Praelatus excommunicans clericum qui appellavit ad regem, vel ad concilium regni, ipse traditor est regis et regni.
Illi qui dimittunt praedicare sive verbum Dei audire propter excommunicationem hominum sunt excommunicati et in die iudicii traditores Christi habebuntur.
Licet alicui dyacono vel presbytero praedicare verbum Dei absque auctoritate sedis apostolicae sive episcopi catholici.
Nulius est dominus civilis nullus est praelatus, nullus est episcopus dum est in peccato mortali.
Domini temporales possunt ad arbitrium suum auferre bona temporalia ab ecclesia possessionatis habitualiter delinquentibus, id est ex habitu non solo actu delinquentibus.
Populares possunt ad suum arbitrium dominos delinquentes corrigere.
Decimae sunt pure elemosynae, et parochiani possunt propter peccata suorum praelatorum ad libitum suum eas auferre.
Speciales orationes applicare uni personae per praelatos, vel religiosas non plus prosunt eidem quam generales ceteris paribus.
Conferens elemosynam fratribus est excommunicatus eo facto.
Si quis ingreditur religionem privatam qualemcunque tam possessionatorum quam mendicantium redditur ineptior et inhabilior ad obseruationes mandatorum Dei.
Sancti instituentes religiones privatas sic instituendo peccaverunt.
Religiosi viventes in religionibus privatis non sunt de religione Christiana.
Fratres tenentur per labores manuum victum acquirere et non per mendicationem.
Omnes sunt symoniaci qui se obligant orare pro aliis eis in temporalibus subvenientibus.
Oratio praesciti nulli valet.
Omnia de necessitate absoluta eveniunt.
Confirmatio ieiunium clericorum ordinatio, locorum consecratio reservantur papae et episcopis propter cupiditatem lucri temporalis, et honoris.
Universitates studia collegia graduationes, et magisteria in eisdem sunt vana gentilitate introducta, et tantum prosunt ecclesiae sicut diabolus.
Excommunicatio papae vel cuiuscunque praelati non est metuenda quia est censura antichristi.
Peccant fundantes claustra, et ingredientes sunt veri diaboli.
Ditare clerum est contra regulam Christi.
Sylvester papa, et Constantinus Imperator erraverunt ecclesiam dotando.
Omnes de ordine mendicantium sunt haeretici, et dantes eis elemosynam sunt excommunicati.
Ingredientes religionem aut aliquem ordinem eo ipso inhabiles sunt ad obseruandum divina praecepta, et per consequens perveniendi ad regnum coelorum nisi apostataverint ab eisdem.
Papa cum omnibus suis possessiones habentibus sunt haeretici eo quod possessiones habent, et omnes consentientes eis, scilicet domini seculares, et laici ceteri.
Ecclesia Romana est synagoga Sathanae nec papa est immediatus vicarius Christi, et apostolorum.
Decretales epistolae sunt Apocryphae, et seducunt a fide Christi, et clerici sunt stulti qui student eas.
Imperatores, et domini temporales sunt seducti a diabolo ut ecclesia sua dotarent de bonis temporalibus.
Electio papae a cardinalibus per diabolum est introducta.
Non est de necessitate salutis credere Romanam ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias.
Error esset si per Romanam ecclesiam intelligatur universalis ecclesia aut concilium generale, aut pro quanto negaret primatum summi pontificis super alias ecclesias particulares.
Fatuum est credere indulgentias papae et episcoporum.
Iuramenta illicita sunt quae fiunt ad roborandum humanos contractus et commercia ciuilia.
Augustinus Benedictus, et Bernardus damnati sunt nisi penituerint de hoc quod habuerunt possessiones, et instituerunt, et intraverunt religiones, et sic a papa usque ad ultimum religiosum omnes sunt haeretici.
Omnes religiones indifferenter introductae sunt a diabolo.
Secundo tenor articulorum Ioan. Hus sequitur et est talis.
Unica est sancta universalis ecclesia tantum est una sicut tantum unus, numerus omnium praedestinatorum.
Paulus nunquam fuit membrum diaboli licet fecerit quosdam actus actibus ecclesiae malignantium similes.
Praesciti non sunt partes ecclesiae, cum nulla eius pars finaliter ab ea excidit, eo quod praedestinationis eius charitas, quae ipsam ligat, non excidit.
Duae naturae divinitas et humanitas sunt unus Christus.
Praescitus etsi aliquando sit in gratia secundum praesentem iustitiam, tamen nunquam est pars sanctae ecclesiae, et praedestinatus semper manet membrum ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia aduentitia sed non a gratia praedestinationis.
Sumendo ecclesiam pro convocatione praedestinatorum sive sint in gratia sive non secundum praesentem iustitiam isto modo ecclesia est articulus fidei.
Petrus non est nec fuit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Sacerdotes quomodolibet criminose viventes sacerdotii polluunt potestatem, et sic ut filii infideles sentiunt infideliter de septem sacramentis ecclesiae, de clavibus, officiis, censuris, cerimoniis, sacris rebus ecclesiae, veneratione reliquiarum, indulgentiis, et ordinibus.
Papalis dignitas a Caesare inolevit, et papae perfectio, et institutio a Caesare emanavit.
Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de se vel de alio quod esset caput ecclesiae particularis sanctae vel Romanus pontifex caput Romanae ecclesiae.
Non oportet credere quod iste quicumque est Romanus pontifex sit caput cuiuslibet ecclesiae particularis sanctae nisi Deus eum praedestinaverit.
Nemo gerit vicem Christi vel patris nisi sequatur eum in moribus, cum nulla alia sequela sit pertinentior nec aliter recipiat a Deo procuratoriam potestatem, item: quoniam ad illud officium vicariatus requiritur et morum conformitas, et instituentis auctoritas.
Papa non est verus nec manifestus successor principis apostolorum si vivit moribus contrariis Petro, et si quaerit avaritiam tunc est vicarius Iudae Scarioth, et pari evidentia cardinales non sunt veri et manifesti successores collegii aliorum apostolorum Christi nisi vixerint in more apostolorum servantes mandata, et concilia domini nostri Iesu Christi.
Doctores ponentes quod aliquis per censuram ecclesiasticam emendandus si corrigi noluerit seculari iudicio est tradendus pro certo sequuntur in hoc pontifices scribas, et Pharisaeos qui Christum non volentem eis obedire in omnibus dicentes nobis non licet occidere quemquam ipsum seculari iudicio tradiderunt et quod tales sunt homicidae graviores quam Pilatus.
Obedientia ecclesiastica est obedientia secundum adinventionem sacerdotum ecclesiae praeter expressam auctoritatem scripturae.
Divisio immediata humanorum operum est quod sunt vel virtuosa vel vitiosa, quia si homo est vitiosus, et agit quicquam tunc est vitiosus, si virtuosus, et agit quicquam agit virtuose, quia sicut vitium quod crimen dicitur seu peccatum mortale inficit universaliter actus hominis vitiosi, sic Virtus aedificat omnes actus hominis virtuosi.
Sacerdos Christi vivens secundum legem eius habens scripturae notitiam, et affectum ad aedificandum populum debet praedicare non obstante praetensa excommunicatione. Et infra quod si papa vel aliquis praepositus mandat sacerdoti sic disposito non praedicare, non debet subditus obedire.
Quilibet praedicantis officium accipit de mandato qui ad sacerdotium accedit, et illud mandatum debet exequi praetensa excommunicatione non obstante.
Per censuras excommunicationis suspensionis, et interdicti ad sui exaltationem clerus populum laicalem sibi suppeditat, avaritiam multiplicat, malitiam protegit et viam praeparat antichristo. Signum autem evidentissimum est quod ab antichristo procedunt tales censurae quas vocant in suis processibus fulminationes quibus clerus principalissime procedit contra illos qui denudant nequitiam antichristi qui clerum pro se maxime usurpabit.
Si papa est malus, et praesertim si est praescitus tunc ut Iudas apostolus, est diabolus fur et filius perditionis, et non est caput ecclesiae sanctae militantis cum nec sit membrum eius.
Gratia praedestinationis est vinculum quo corpus ecclesiae, et quodlibet eius membrum iungitur Christo capiti insolubiliter.
Papa vel praelatus malus, et praescitus est aequivoce pastor, et vere fur et latro.
Papa non debet dici sanctissimus etiam secundum officium quia alias etiam rex deberet dici sanctissimus secundum officium, et tortores, et praecones dicerentur sancti, immo etiam diabolus deberet vocari sanctus cum sit officiarius Dei.
Si papa vivit Christo contrarie etiam si ascenderet per ritam, et legitimam electionem secundum constitutionem humanam vulgatam tamen aliunde ascenderet quam per Christum dato etiam quod intraret per electionem a Deo principaliter factam. Nam Iudas Scarioth rite legitime est electus a Deo Christo Iesu ad episcopatum, et tamen ascendit aliunde in ovile ovium.
Condemnatio 45. articulorum Ioan. Vicleff per doctores facta est irrationabilis, et iniqua et male facta et facta est causa per eos allegata, scilicet quod nullus ex eis est catholicus sed quilibet eorum aut est haereticus aut erroneus aut scandalosus.
Non eo ipso quod electores vel maior pars eorum consenserint viva voce secundum ritus hominum in personam aliquam eo ipso illa persona legitime est electa vel quod eo ipso est verus et manifestus successor vel vicarius Petri apostoli vel alterius apostoli in officio ecclesiastico. Unde sive electores bene vel male egerint operibus electi debemus credere, nam eo ipso quo quis copiosius operatur meritorie ad perfectum ecclesiae habet a Deo ad hoc copiosius potestatem.
Non est scintilla apparentiae quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens ecclesiam quod semper cum illa militante ecclesia conversetur.
Christus sine talibus monstruosis capitibus per suos veraces discipulos sparsos per orbem terrarum melius suam ecclesiam regularet.
Apostoli et fideles, et sacerdotes Domini strenue in necessariis ad salutem regularunt ecclesiam antequam papae officium fuerit introductum, sic facerent deficiente per summae possibile papa usque ad diem iudicii.
Nullus est dominus civilis nullus est praelatus nullus est episcopus dum est in peccato mortali.