Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
His autem respondere per facile est si quis iam per nos in expositione descriptionis proprie haeretici notata memorari voluerit quae magister Alexan. de alis in 2. suo super sententias ponit. Dicit enim quod nomen haeretici aliquando sumitur communiter, aliquando proprie, aliquando propriissime. Communiter cum dicitur quod haereticus potest dici quicunque scripturam sanctam aliter intelligit quam spiritus sanctus efflagitat iuxta Hiero. in cap. haeres. 24. q. 3. Proprie autem haereticus dicitur quicunque alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones gignit vel sequitur, ut diffinit Aug. in ca. haereticus 24. q. 3. Propriissime autem dicitur haereticus cum superadditur ipsa pertinacia in defendendo falsitatem vel impugnando veritatem. Quo habito respondendum est ad singulas obiectiones. 1 Ad primam cum arguitur quod sectae et haereses fuerunt etiam in Iudaeis etc. respondetur negando consequentiam. Dicimus enim quod licet de ratione haeretici communiter dicit prout valet haereticus dicitur, sicut in primo cap. diximus, omnis qui ab aliorum communi disciplina divisus propriam opinionem sive sectam constituit, non sit ut Christianam religionem susceperit, sed solum quod prius fuerit aut Iudaeus aut Pharisaeus, est tamen de ratione haeretici in Christianis. Nam ut supradictum est dicit sanctus Tho. ad hoc quod quis proprie censendus sit haereticus oportet quod prius Christianam religionem susceperit.
2 Ad secundam cum arguitur: Omnis qui non tenet fidei articulos etc. respondetur quod assumptum est verum loquendo de haeretico largo modo sumpto, sicut in ca. 12. non autem de haeretico sive proprie sive propriissime dicto de quo noster sermo est.
3 Ad tertiam cum arguitur quod non videtur possibile etc. respondetur negando hoc assumptum: quoniam stant simul quod aliquis credat fidem Christianam absolute esse veram et nihilominus aliquid quod pertinet ad fidem Christianam, quod tamen ipse non credat ad ipsam pertinere, teneat esse falsum. Sicut etiam patet in exemplo proposito, si quis negaret fortem esse hominem.
4 Ad quartam cum arguitur: Qui discredit unum articulum fidei respondetur quod licet qui discredit unum articulum fidei non habeat de aliis articulis fidem, habet tamen opinionem quandam secundum propriam voluntatem, ut dicit sanctus Thom. in 2. 2. quaestione lib. ar. 3.
Et hoc modo loquendo intelligitur id quod dictum est in particula illa diffinitionis quod Christi fidem sit profitens in generali, non quidem per fidei habitum quia hoc non posset stare cum pertinaci errore alicuius articuli, sed quod aliquo modo teneat, scilicet iudicio propriae voluntatis, et hoc est bene possibile.
5 Ad quintam rationem cum arguitur de diffinitione beati Aug. respondetur negando consequentiam. Dicimus enim quod utraque diffinitio sit bene posita. Et cum arguitur primo quod multi sunt qui habent opinionem contrariam catholicae fidei qui nullius commoditatis temporalis gratia moventur, respondetur primo iuxta magistrum Alexandrum de alis in secundo quod Aug. non ponit id quasi essentiale sit haeretico, sed ponit id quod frequentius accidit. Frequenter enim accidit quod haeretici hoc faciunt istis de causis. Iuxta tamen sanctum Tho. in 4. dist. 13. ita respondetur: quod illi qui haeresim confingunt de novo constat quod aliquod commodum expectant, saltem principatum; volunt enim habere sequaces, hoc etiam in omnibus ex superbia procedit quae est amor propriae excellentiae quod a communi via discedunt aut levitate aut perversitate. Ad id vero quod dicitur: Non omnes sequuntur novas opiniones, respondetur iuxta sanctum Tho. ubi supra, quod omnis opinio quae non habet initium a doctrina Christi quae est fundamentum, nova reputatur quantumcunque secundum tempus sit antiqua. Vel dicendum quod Aug. loquitur quantum ad primos haeresum inventores.
6 Ad sextam respondetur quod descriptio illa intelligitur de opinione quam manifeste constat contrariari catholicae veritati; licet autem omnes veritates contentae in sacra scriptura, tam illae quas omnes fideles explicite credere tenentur quam aliae plurimae quas non omnes fideles credere tenentur, sint veritates catholicae, non tamen est notum omnibus omnes illas esse veritates catholicas, nec hoc scire tenentur praeter ea quae ad articulos fidei pertinent, sed tantum cum ostenditur eas in sacra scriptura contineri. Dicimus ergo quod omnes qui tenent pertinaciter aliquid quod eis constat contrarium esse dictis sacrae scripturae, quodcunque sit illud, sunt haeretici dicendi. Secus autem est cum quis sine pertinacia tenet contrarium huius quod in sacra scriptura continetur de numero eorum quae explicite credere non tenetur, nesciens quod oppositum eius quod tenet in sacra scriptura contineatur, sicut infra plenius enucleabimus. Quod vero arguebatur de opinionibus quae nondum per ecclesiam sunt diffinitae non est ad propositum, quia in illo casu nescitur quae sit catholica veritas.
7 Ad septimam cum arguitur de Simoniacis, respondetur iuxta sanctum Tho. ubi supra quod Symoniaci non dicuntur vere haeretici, sed per similitudinem quandam, quia sicut haereticus contra fidem sentit, ita Symoniachus operatur ac si contra fidem sentiret dum precio vult sacra adipisci vel dare ac si aestimaret donum spiritus sancti pecunia possideri.
8 Ad octavam cum arguitur quod particula de pertinacia sit superflue posita, respondetur quod hoc fit falsum. Et cum arguitur quod in diffinitionibus assignatis per sanctos patres non sit aliqua mentio de pertinacia, respondetur dupliciter. Primo iuxta distinctionem superius positam magistri Alexandri, videlicet quod in illis diffinitionibus non est diffinitum nomen haeretici propriissime ut nunc loquimur, sed communiter aut proprie ut distinguitur contra propriissime. Secundo respondetur et melius quod licet in diffinitionibus praefatis non expresse ponatur pertinacia, intelligitur tamen cum sit de essentia eius, ut supra satis aperte ex auctoritatibus beati Aug. ostendimus.