Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Praeterea tertia synodus universalis, videlicet Ephesina, prima 200. patrum sive episcoporum Nestorium duas personas asserentem in Christo iusto anathemate condemnavit, ostendens manere in Christo duas naturas et unam domini nostri Iesu Christi personam. Quae quidem synodus sequentes condemnavit errores.

Si quis non confitetur Deum veraciter esse Emanuel, et propterea Dei genitricem sanctam virginem Mariam peperit enim secundum carnem sanctum Dei verbum, secundum quod scriptum est: Verbum caro factum est, anathema sit.

Si quis non confitetur carni secundum substantiam unicum verbum Dei patris unumque esse Christum cum propria carne eundem, scilicet Deum et hominem, anathema sit.

Si quis in uno Christo dividit substantias prius unitatem sola eas connexione coniungens, ea quae secundum dignitatem vel etiam auctoritatem aut potestatem, aut non potius conventu qui per unitatem factus est naturalem, anathema sit.

Si quis personis duabus vel subsistentiis eas voces quae in apostolicis scriptis continentur et euangelicis dividit, vel de Christo dicuntur a sanctis vel ab ipso, et aliquas quidem ex his velut huiusmodi qui praeter verbum Dei specialiter intelligatur aptaverit, illas autem tanquam Deo dignas Deo soli Deo Dei patris verbo deputaverit, anathema sit.

Si quis audeat dicere Christum hominem deopyon, id est Deum factum, et non potius Deum esse veraciter dixerit tanquam filium per naturam secundum quod verbum caro factum est et communicauit similiter ut nos carni et sanguini, anathema sit.

Si quis dicit Deum esse vel dominum Christum Dei patris verbum et non potius eundem ipsum confitetur Deum simul et hominem propterea quod verbum caro factum est secundum scripturas, anathema sit.

Si quis velut hominem Iesum operante Deo verbo dicit adiutum, et unigeniti gloriam tanquam alteri praeter ipsum existenti tribuit, anathema sit.

Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo verbo conglorificandum et connuncupandum Deum tanquam alterum cum altero, nam con syllaba semper adiecta hoc cogit intelligi Deum potius una supplicatione veneratur Emanuel unumque ei glorificationem dependit iuxta quod verbum caro factum est, anathema sit.

Si quis unum dominum nostrum Iesum Christum glorificatum dicit a spiritu sancto tanquam qui aliena virtute per eum usus fuerit et ab eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus posse et coram hominibus divina signa perficere, cum non potius proprium fatetur eius spiritum per quem divina signa explevit, anathema sit.

Pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina scriptura commemorat, obtulit enim semetipsum pro nobis in odorem suavitatis Deo et patri.

Si quis ergo apostolum et pontificem nostrum dicit esse factum non per ipsum Dei verbum quando caro factum est et iuxta nos hominem, sed velut alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere. Aut qui dicit quod pro se obtulisset semetipsum oblationem et non potius pro nobis solis: non enim eguit oblatione qui peccatum omnino nescit, anathema sit.

Si quis non confitetur carnem domini vivificatricem esse et propriam verbi Dei patris, sed velut alterius praeter ipsum coniuncti ei per dignitatem aut quasi divinam habentis habitationem, ac non potius vivificatricem esse quia facta est propria verbi vivificare valentis, anathema sit.

Si quis non confitetur Dei verbum passum carne et crucifixum carne et mortem carne gustasse factumque primogenitum ex mortuis secundum quod vita est et vivificator ut Deus, anathema sit.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work