Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.
Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.
Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.
Caeterum in concilio Gangrensi quod post concilium Nicenum celebratum est sunt sequentes condemnati errores. De quo habetur in decreto, dist. 30.
Si qui filii parentes maxime fideles deseruerint occasione Dei cultus hoc iustum iudicantes, et non potius debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in eis venerentur quod fideles sunt, anathema sit.
Item quaecunque mulier religioni iudicans convenire comam sibi am putaverit quam Deus ad velamen eius et ad memoriam subiectionis illi dedit, tanquam resolvens ius subiectionis, anathema sit.
Item si qua mulier derelicto viro discedere voluerit, soluto vinculo coniugali nuptias condemnando, anathema sit.
Item si quis virginitatem propter Deum professus in coniugio positos per arrogantiam vituperavit, anathema sit.
Item si quis virginitatem vel continentiam professus tanquam abominales nuptias iudicat, et non propter hoc solum quod virginitatis bonum sanctum propositum est, sit anathema.
Item si qua mulier suo proposito utile iudicans ut virili veste utatur, et propter hoc viri habitum imitetur, anathema sit.
Item si quis tanquam continentiae convenire iudicans die dominico ieiunaverit in eiusdem diei contemptum, anathema sit.
Item si quis eorum qui in proposito sunt continentiae praeter necessitatem corporalem superbiat et ieiunia communia totius ecclesiae putaverit contemnenda, perfectam in sua conscientia iudicans rationem, anathema sit.
Item si quis per superbiam tanquam perfectum se existimans conventus qui per loca et basilicas sanctorum martyrum fiunt vel accusaverit vel etiam oblationes quae ibidem celebrantur spernendas esse crediderit, memorias sanctorum contemnendas, anathema sit.
Item si quis extra ecclesiam privatim populos congregans contemnat ecclesiasticas sanctiones, ipsamque ecclesiam apud se sine episcopi consilio cum presbytero agat, anathema sit.
Item si quis nuptias in accusationem duxerit, et mulierem fidelem ac religiosissimam cum viro suo dormientem abominandam crediderit aut accusandam tanquam non posse coniugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit.
Item si quis carnem manducantem ex fide cum religione praeter sanguinem et idolo immolatum et suffocatum crediderit condemnandam tanquam spem non habentem qui eam manducat, anathema sit.
Item si quis dereliquerit proprios filios et non eos aluerit, et quod pietatis est necessaria non praebuerit sed sub occasione continentiae negligendos putaverit, anathema sit.
Item si quis virorum putaverit sacro proposito, id est continentiae, convenire ut pallio utatur tanquam ex eo habiturus iustitiam, et reprehendat vel iudicet alios qui cum reverentia birris utuntur, et alia veste communi quae in usu est, anathema sit.
Item haec scripsimus non abscindentes eos qui in ecclesia Dei secundum scripturas propositum sanctum continentiae eligunt, sed eos qui suscipiunt habitum eiusdem et in superbiam efferuntur adversus eos qui simplicius vivunt, sed et hos condemnamus qui se extollunt adversus scripturas et ecclesiasticos canones et nova introducunt praecepta. Nos autem et virginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate, et religionem cum charitate Deo acceptissimam dicimus, et renunciationes secularium negociorum atque actuum cum humilitate approbando laudamus, et nuptiarum vinculum quod secundum castitatem perdurat honoramus, et divites cum iustitia et operibus bonis non abiicimus.