Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Consummata parte prima huius quarti libri, ubi de scismatibus et scismaticis aliqua pauca perstrinximus, reliquum est partem secundam aggredi in qua polliciti sumus de haeresibus et haereticis modica, sed utilia tamen pertractare, quam partem de caelesti auxilio confisi aggredientes inchoabimus a diffinitione haeresis. Pro quo notandum iuxta sanctum Thomam in quarta distinctione tertia decima, quod nomen haeresis Graecum est, et divisionem importat secundum Isidorum libr. Ethyc. Unde et diaeretica divisiva dicuntur, et quia in electione fit divisio unius ab altero, electio pro haeresi dicitur primo Ethyc. Divisio autem convenit parti per recessum a toto. Prima autem congregatio quae est in hominibus est per viam cognitionis, quia ex hac omnes aliae oriuntur. Unde et haeresis consiconsistit in singulari opinione praeter communem opinionem. Unde et philosophi qui quasdam positiones habebant praeter communem sententiam aliorum sectas vel haereses constituebant. Unde de ratione haeresis videtur esse quod aliquis privatam disciplinam sequatur quasi per electionem propriam, non autem disciplinam publicam quae divinitus traditur. Quibus bene consideratis videntur nobis satis convenienter haeresim in sua generalitate diffinire dicentes: Quod haeresis sit opinio vel assertio falsa sive dogma falsum catholicae veritati contrarium in eo qui Christianam fidem professus est. Cuius diffinitionis convenientia patet tam auctoritate quam ratione. Auctoritate primo quidem. Dicit enim August. contra Faustum: Haeresis est quae diversa opinatur ab his quae catholica credit ecclesia. Item secundo beatus Hiero. in c. Inter haeresim 24. q. tertia differentiam assignans inter haeresim et scisma dicit quod haeresis perversum dogma habet, id est falsum et perniciosum in doctrina religionis Christianae. Item tertio gl. super illud 2. ad Corinth. 3. Non sumus sufficientes etc. dicit: Fides est cogitare aliquid de credibilibus cum assertione recta, et per oppositum haeresis est cogitare aliquid de credibilibus cum assertione non recta. Ratione vero ostenditur praefatae diffinitionis convenientia, quoniam in ea continentur ea quae sunt tam de substantia haeresis quam ea quibus distinguitur ab aliis assertionibus falsis. Patet: dicitur enim quod haeresis sit assertio sive opinio sive dogma falsum; hoc ponitur loco generis, nam omnis haeresis est assertio falsa, sed non econverso. Nam secundum Aug. in Enchiridion in multis rebus errare nullum aut minimum est peccatum. Et primo de Trin. inquit: Errare potero, sed haereticus non ero. Notanter autem dicitur assertio falsa sive dogma perversum et non factum, quia factum perversum, ut ostendemus plenius, non est haeresis nec facit haereticum. Verbi gratia, si quis furatur, si quis adulter est, agit contra veritatem Scripturae quae dicit: Non moechaberis. Non furtum facies. Ex tali enim facto non efficitur quis haereticus; efficeretur autem si pertinaciter assereret quod licitum foret furari et adulterari, quia sic sentiens sentiret contra catholicam veritatem. Sequitur: Catholicae veritati contrarium, in quo tangit materiam circa quam est haeresis, quia circa ea quae ad catholicam veritatem pertinent. Veritas autem catholica principaliter dicitur articulus fidei; dicitur etiam veritas catholica quaecunque in canone Bibliae assertive posita, vel per apostolos Christi nobis ex eius instructione vel instinctu Spiritussancti tradita, seu per universalem ecclesiam seu generalia concilia determinata et approbata, ut infra plenius cum de veritatibus catholicis loquemur explicabimus. Differt autem per hanc differentiam dogma sive assertio haeretica ab aliis dogmatibus falsis quae non formaliter nec incompossibiliter repugnant catholicae veritati. Additur autem in eo qui Christianam fidem professus est loco ultimae differentiae; per hoc enim haeresis differt ab aliis speciebus infidelitatis, videlicet a falsis dogmatibus gentilium paganorum et Iudaeorum, quae etsi sint contrariae fidei orthodoxae sive catholicae veritati, non tamen dicitur proprie loquendo in eis haeresis. Haeresis enim est species infidelitatis pertinens ad eos qui fidem Christi profitentur, sed eius dogmata corrumpunt. Pro cuius pleniori noticia est notandum cum sancto Tho. in 2.2. q. 11. ar. 1. quod nomen haeresis electionem importat. Electio autem est eorum quae sunt ad finem praesupposito fine. In credendis autem voluntas assentit vero tanquam proprio bono. Unde quod est principale verum habet rationem ultimi finis, quae autem secundaria sunt habent rationem eorum quae sunt ad finem, quia vero quicunque credit alicuius dicto assentit, principale videtur esse et quasi finis in unaquaque credulitate ille cuius dicto assentitur, quasi autem secundaria sunt ea quae quis tenendo videtur alicui assentire. Sic ergo qui recte fidem Christianam habet sua voluntate assentit Christo in his quae vere ad suam doctrinam pertinent. A rectitudine ergo fidei Christianae dupliciter aliquis potest deviare: uno modo, quia ipsi Christo non vult assentire et habet malam voluntatem circa finem ipsum, quod pertinet ad speciem infidelitatis paganorum vel Iudaeorum; alio modo per hoc quod intendit quidem Christo assentire, sed deficit in eligendo ea quibus Christo assentiat, quia eligit ea quae non sunt vere a Christo tradita, sed ea quae propria mens suggerit. Et ideo bene dictum est quod haeresis sit species infidelitatis pertinens ad eos qui Christi fidem profitentur. Hinc beatus Aug. lib. de pastoribus capit. decimosexto super illud: Post greges sodalium tuorum, dicit quod omnes haeretici a Christo exierunt. Et super Math. homelia 11. super illud: Faciet ignem de caelo descendere. Quid est ignem de caelo descendere nisi haereses de ecclesia cadere, sicut scriptum est: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work