Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Quoniam nobis, saluo semper meliori iudicio, rationabilior videtur primus modus dicendi atque beati Thom. doctrinae, quem ducem et magistrum in omnibus huiusmodi dubiis sequendum duximus conformior apparet: respondebimus ad rationes inductas pro secundo modo dicendi. Observabimus autem in respondendo ordinem observatum ab adversariis. Dicemus enim circa singulas conclusiones eorum quid nobis iuxta primum modum dicendi videtur, subiungentes responsa ad singulas rationes pro eis inductas. Prima autem conclusio ex adverso opinantium non videtur vera, in qua dicunt quod papa occulte in haeresim lapsus non sit iure divino papatu privatus: quoniam cum factus haereticus esset, cultus ceciderit a petra fidei supra quam totius ecclesiastici aedificii fabrica et potestas consurgit, necessario videtur quod a potestate ecclesiastica ruerit. Nec rationes inductae per aliter opinantes probant aliquo modo intentum. Unde ad primam quae sumitur de cap. Audivimus 24. q. 1. respondetur quod per hoc quod in cap. illo dicitur quod episcopus ille ex quo talia praedicare coepit neminem damnare potuit, non arguitur quod occulte haereticus antequam publice haeresim suam praedicavit posset damnare aliquem, cum glo. in principio eiusdem quaestionis apertissime doceat contrarium sic dicens: Sed tu dic indistincte quod sive veterem sive novam haeresim sequatur excommunicatus est, licet sit occultus, et ideo alium non potest excommunicare. Extra de haereticis, Ad abolendam. Alia tamen quae agit tenent interim dum toleratur, ar. 3. q. 7. § Tria, et sententia excommunicationis quam tulit toleranda est dum ipse est occultus licet sit nulla. Et infra: Quia omnis haereticus est excommunicatus quantumcunque sit occultus, ideo non potest alios excommunicare. Unde si scirem praelatum meum esse haereticum quia novam fingit haeresim, nec tamen praedicat, si me excommunicaret celebrare possem in occulto non in aperto, quia enim non possem probare illum esse haereticum sic me excommunicatum deponeret, sed quid de alia sententia? Idem: quia nulla est sententia qua tulit, sed tamen alia quae agit tenent dum toleratur. Haec glo. Ex qua manifeste apparet ratio adversariorum vacua.

Ad secundam rationem in qua arguitur de Iuda et Iudaeis respondetur non facere ad propositum. Tum quia illi nullam habebant iurisdictionem spiritualem ecclesiasticam. Tum quia non probatur quod illi in haeresim lapsi fuerint et non fuerint in veritate privati potestate iurisdictionis si quam habuerint.

Ad tertiam rationem cum arguitur quod dubitari posset etc. respondetur negando consequentiam: quoniam quamdiu toleraretur valida reputarentur ea quae agit iuxta glossam superius inductam de cap. Audivimus 24. q. 1.

Ad quartam rationem in qua arguitur quod totus ordo ecclesiasticus confundaretur etc. respondetur negando consequentiam secundum quosdam alterius opinionis, dicunt enim quod cum universalis ecclesia regatur a spiritu sancto nunquam deficiet in his quae necessaria sunt ad salutem, licet in aliis deficere posset. Unde si papa esset occultus haereticus, et per consequens papatu privatus, et ideo illa quae iurisdictionis sunt exercere non posset, quamvis posset facere ea quae sunt ordinis, Deus ecclesiae suae provideret revelando ei perfidiam papae, et quod non valuerunt quantum ad ea quae iurisdictionis sunt illa quae fecit, vel praeservando aliquos episcopos per alium modum sibi possibilem licet nobis ignotum. Et ideo nullus ordo ecclesiasticus necessarius ad salutem ecclesiae universalis confunderetur licet multa sine quibus potest esse salus possent esse confusa. Praeservaret enim Deus ne confunderentur illa quae universali ecclesiae sunt necessaria ad salutem. Similis videtur esse responsio sancti Thomae in quarta distinctione vigesimaquarta ad casum in quo quidam non baptizatus promoveretur in episcopum, ubi ita dicit: Illi quos talis ordinat non habent ordinem, sed tamen pie credi potest quod quantum ad ultimos effectus sacramentorum summus sacerdos suppleret defectum et quod non permitteret hoc ita latere per quod periculum ecclesiae imminere posset. Haec sanctus Thom. Et ita in proposito videtur dicendum. Praeterea ratio illa adversariorum aequaliter concludit quod mulier non potest putari papa et haberi pro papa, et quod paganus et infidelis reputatus tamen Christianus et fidelis non potest haberi pro papa sicut quod papa haereticus et iure divino papatu privatus non potest haberi pro papa. Patet quia si mulier, vel paganus haberetur pro papa et de facto consecraret episcopos et ordinaret ac Christianos ad dignitates ecclesiasticas promoveret, non minus confunderetur ecclesiastica hierarchia quam si haereticus iure divino papatu privatus putaretur a catholicis esse papa. Licet enim ordinando de facto et consecrando nulli tribueret executionem officii, veruntamen ordinem conferret dummodo formam servaret ecclesiae. Mulier autem aut paganus vel Iudaeus qui nunquam fuit Christianus nec executionem, nec aliquem ordinem verum conferret, licet servaret formam ecclesiae. Cum ergo constet quod aliquando mulier a cunctis catholicis putabatur papa et eadem ratione aliquis paganus vel Iudaeus retinens in corde infidelitatis perfidiam posset putari Christianus et in papam assumi, non est incredibile quod aliquando haereticus habeatur pro papa licet verus papa non sit eo quod iure divino sit papatu privatus. Sic ergo constat quod maior difficultas est si mulier habeatur pro papa quam si papa fiat haereticus licet iure divino ipso facto sit papatu privatus. Et ideo si in casu superiori divina providentia ecclesiam suam protegente non est secuta totius ecclesiasticae hierarchiae confusio, multo minus sequeretur in casu praefato si papa occulte esset haereticus.

Praeterea nec secunda conclusio posita ex adverso est vera, in qua dicitur quod papa factus haereticus manifestus non sit ipso iure divino papatu privatus. Eius enim opposita superius tam auctoritatibus sacrae scripturae quam canonum quam etiam rationibus probata est habere veritatem. Rationes autem factae pro conclusione illa etiam non procedunt, unde dicendum est ad illas.

Ad primam cum arguitur de sacerdote summo veteris legis respondetur dupliciter. Primo negando minorem. Dicitur enim quod summus sacerdos veteris legis eo ipso quod efficiebatur haereticus fuit summo sacerdotio privatus, nec tunc erat summus sacerdos secundum veritatem licet extiterit secundum opinionem hominum summus sacerdos. Secundo respondetur quod non est simile de sacerdote summo antiquae legis et summo sacerdote novae legis. Tum primo, quia summus sacerdos antiquae legis sacerdotium habuit iure successionis, sacerdos vero summus novae legis non. Tum secundo quia sacerdotium antiquae legis fuit carnale, sacerdotium vero novae legis spirituale.

Ad secundam rationem cum arguitur quod papa non sit deterioris conditionis quam alii praelati, respondetur negando minorem. Dicitur enim ab his qui sunt primae opinionis, quod omnes episcopi et praelati incurrentes pravitatem haereticam sive publice sive occulte iure divino suis dignitatibus sunt privati, quia in his quae sunt proprie religionis Christianae nulla potest esse communicatio haeretici ad fidelem, et ideo quantum ad illa quae spiritualia sunt haereticus fidelibus praeesse non potest. Quod sic ostenditur. Distinctio enim fidelis et infidelis non est ex iure humano canonico et civili, sed est ex iure divino. Et ideo quod infidelis qualis est omnis haereticus fidelibus in spiritualibus praeesse non debeat est ex iure divino. Quare iure divino omnis haereticus omni praelatione ecclesiastica videtur privatus, quod Apostolus 2. ad Corinth. 6. insinuare videtur cum dicit: Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras, quae autem conventio Christi ad Belial, aut quae pars fidelis cum infideli, aut consensus templi cum idolis? In quibus verbis Apostolus videtur praecipere fidelibus universis ne subsint infidelibus et ne communicent cum eis, quod potissime veritatem habet quantum ad spiritualia et ea quae propria sunt religioni Christianae. Quamvis enim in temporalibus possint fideles subesse infidelibus et communicare ipsis, in spiritualibus tamen eis subesse non debent. Et ita omnis haereticus cum sit infidelis iure divino omni praelatione ecclesiastica videtur esse privatus, et ita minor illius rationis est falsa secundum opinionem istorum, quae nobis videtur magis apparens. Et ad probationem eius respondetur, quod licet episcopi inferiores summo pontifice et alii praelati si haereticam incurrerent pravitatem sint iure divino omni ecclesiastica praelatione privati, tamen ex causa rationabili per ecclesiam potest dispensari, ut reversi ad fidem suis dignitatibus restituantur, et talis restitutio vel est nova electio vel aequivalens provisio novae.

Ad tertiam rationem cum arguitur de Imperatore et de regibus respondetur quod non est simile. Et ratio est, quia praelatio ecclesiastica introducta est iure divino et fundata supra petram fidei. Ex ordinatione enim divina est quod unus fidelis aliis fidelibus in spiritualibus praesit, Ioan. 10.: Erit unum ovile et unus pastor. Praelatio vero secularis introducta est iure humano. Ex ordinatione enim humana est quod unus in temporalibus aliis praesit. Et ideo quia distinctio debet esse inter fideles et infideles quoad spiritualia, nec in spiritualibus communicant sed dissentiunt, cum in ipsa fide quae fundamentum est omnium bonorum, ut ait August., discordent, possunt autem in temporalibus concordare quae fidelibus et infidelibus sunt communia. Et ideo licet principes seculares quamvis efficiantur haeretici non sint iure divino principatu seculari privati, praelati tamen ecclesiastici si efficiantur haeretici iure divino ipso facto principatu ecclesiastico sunt privati.

Ad quartam rationem cum arguitur de causa: patet ex dictis responsio. Dicimus enim quod causa propter quam praelatus factus haereticus est ipso facto praelatione privatus est, quia haereticus non potest praeesse in spiritualibus catholicis. Quod vero inducitur de Ioseph et Daniele et aliis fidelibus quibus praefuerunt infideles, non est ad propositum, quia praesidentia illa in temporalibus fuit quae iure divino non tollitur ab infidelibus, sicut dictum est.

Ad quintam cum arguitur quod ad quem pertinet institutio etc. respondetur quod hoc assumptum non est generaliter verum. Metropolitanus potest confirmare, consecrare et instituere electum in episcopum et tamen destituere eundem minime valet. Praeterea licet illud assumptum generaliter esset verum, hoc tamen est falsum quod ad illum solum pertinet destitutio alicuius ad quem institutio spectat, quia institutio sacerdotis pertinet ad episcopum et tamen superior episcopo potest destituere ipsum. Et ita in proposito non sequitur quod papa non potest destitui a iure divino quod est super omne ius humanum et omnium eligentium potestatem; immo sibi Deus reservasse in speciali dicitur destitutionem summorum pon. iuxta c. Eiectionem distin. 79. ubi sanctus Anacletus papa ita dicit: Eiectionem summorum pontificum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis commisit, ubi dicit glossa: Et ita fallit regula ad quem spectat institutio et destitutio, 16. q. 5. visis. Ad sextam rationem cum arguitur quod non reperitur in sacra scriptura, respondetur negando hoc, et ad probationem respondetur quod etsi explicite sub formalibus verbis non habeatur de sacra scriptura de privatione officii praelationis papae aut cuiuscunque alterius ecclesiastici praelati facti haeretici, nihilominus habetur implicite sub aliis verbis in sacra scriptura, sicut patuit per multas auctoritates superius in c. 18. inductas, ex quibus manifesta consequentia videtur haberi quod papa et praelatus quisque alius ecclesiasticus factus pertinax haereticus sit praelatione privatus. Plane qui iure divino non est sequendus sed fugiendus, cui non est communicandum aut obediendum, sed contradicendum, qui non est suscipiendus nec salutandus, qui non est sustinendus, sed potius interficiendus, videtur spirituali praelatione quam super fideles habet eodem iure privatus. Praeterea nec tertia conclusio ex adverso opinantium videtur esse vera, sed magis opposita, nec ratio inducta probat intentum eorum. Patet primum: quoniam cum per haeresim homo cadat a petra fidei supra quam omnis ecclesiastica auctoritas fundata est, haeresis ex sua natura specifica videtur inducere depositionem ab omni ecclesiastica dignitate in eo qui in haeresim labitur et ei pertinaciter inhaeret. Secundum etiam videlicet quod ratio eorum quam inducunt ex glossa decreti in c. Nunc autem, dist. 21. non probat intentum. Patet: quoniam cum nos loquamur de haeretico proprie dicto, qualis est qui in haeresim in quam lapsus est habet pertinaciam, non videtur ad propositum adversariorum aliquid facere glossa illa: quoniam Marcellinus nunquam fuit haereticus pertinax. Tum quia licet timore mortis superatus idolis thurificasset, nunquam tamen mente contra aliquem articulum fidei erravit. Tum etiam quia paratus esset corrigi. Ceterum quarta conclusio ex adverso opinantium non videtur vera: immo conclusio opposita eius est vera, videlicet canon ecclesiasticus in casu haeresis etiam ligat papam sicut alium. Et ad probationem cum dicitur quod papa sit superior canonibus et solutus sit ab eis respondetur quod hoc falsum est de papa facto haeretico. Talis enim in casu haeresis ligatur poenis canonum sicut alius quisque. Quod multiplici testimonio patet. Imprimis est ca. Si papa, dist. 40. ubi dicitur papa venire iudicandus si deprehendatur a fide devius, ubi glossa ponit quod papa non possit instituere quod non posset accusari de haeresi, quia ex hoc periclitaretur tota ecclesia. Item glossa in c. Achatius, 24. q. 1. dicit sic: Hic est casus in quo papa papam ligare potest, in quo papa in canonem latae sententiae incidit. Nec huic obviat regula illa: Par parem solvere vel ligare non potest, quia si papa haereticus est, in eo quod haereticus minor est quolibet catholico, 12. q. 1. Scimus. Hoc idem dicit Hugo in ca. Inferior, dist. 21. sub his verbis: Cum papa cadit in haeresim non iam maior, sed minor quolibet catholico intelligitur. Item dominus Archidiaconus super cap. In fidei, favorem de haeret. lib. 6. dicit sic: Tantus est fauor fidei quod de crimine haeresis etiam occulto potest papa accusari, 40. dist. Si papa. Ad idem est sanctus Thomas in quarta dist. 19. loquens de correctione fraterna quasi in fi. ar. 2. distinct. sic: Non enim praelati a subditis coram multitudine, sed humiliter in privato corripiendi sunt, nisi immineret periculum fidei, tunc enim praelatus minor fieret si in infidelitatem laberetur et subditus fidelis maior. Haec ille. Item idem sanctus Thomas in 4. distinct. 18. in materia de excommunicatione respondens ad illud Galat. 1: Si angelus de caelo aliud evangelizaverit anathema sit, ubi videtur quod apostolus qui erat inferior angelum excommunicaverit qui superior erat, respondet quod apostolus loquitur sub hypothesi, id est si poneretur angelus peccasse, sic enim non esset apostolo superior. Item Raymundus in summa titulo de haeresi, § 2. dicit: Punitur haereticus quattuor modis, scilicet excommunicatione, depositione, rerum ablatione, et militari persecutione. Excommunicatione, quia hodie omnis haereticus sive occultus sive manifestus est ipso iure excommunicatus, 24. q. 1. et 2. et extra de haereticis, ad abolendam. Depositione, quia indistincte sive sit clericus sive laicus, papa vel imperator vel quilibet alius inferior debet deponi ab omni dignitate, ut 40. dist. Si papa, 23. q. 1. Si contra pacem, extra de haereticis, ad abolendam. Concordat Goffredus et Hostiensis et Ioannes in summa etc. Ex quibus manifeste habetur quod in casu haeresis ita penis canonicis subiicitur papa sicut et quilibet alius. Unde in sexta synodo Honorius papa condemnatur quia dicitur negasse in Christo duas voluntates et duas operationes. Praeterea responsio data per aliquos ex adverso opinantes rationibus primae assertionis non videtur satisfacere. Pro quo notandum iuxta sanctum Thomam in 3. sententiarum dist. 13. quod in corpore naturali reperitur quadruplex unitas ad invicem. Prima est secundum conformitatem naturae: quoniam omnia membra constant ex similibus partibus et sunt unius rationis, sicut manus et pes ex carne et osse, et sic dicuntur unum genere vel specie. Secunda est secundum colligationem eorum ad invicem per neruos et iuncturas, et sic dicuntur unum per continuationem. Tertia est secundum quam diffunditur vitalis spiritus et vires animae per totum corpus. Quarta est secundum quod omnia membra perficiuntur per animam quae est una numero in omnibus membris. Et hae quattuor uniones reperiuntur in corpore mystico. Prima est in quantum omnia membra sunt unius naturae, vel specie vel genere. Secunda est in quantum colligantur ad invicem per fidem, quia sic continuantur in uno credito. Tertia est secundum quod vivificantur per gratiam et charitatem. Quarta est secundum quod in eis est spiritus sanctus qui est ultima perfectio et principalis totius corporis mystici, quasi anima in corpore naturali. Prima dictarum unionum non est unio simpliciter, quia id in quo est unio haec non est unum numero sicut in tribus sequentibus, quia per fidem et charitatem uniuntur in uno credito secundum numerum et amato. Similiter spiritus sanctus unus numero omnes replet numero homines, ergo infideles non pertinent ad unionem corporis ecclesiae secundum quod est unum simpliciter. Et ideo respectu horum Christus non est caput nisi in potentia secundum quod umbiles sunt corpori. Homines autem fideles pertinent aliquo modo ad unitatem ecclesiae in quantum continuantur ei per fidem quae est unitas materialis, non tamen possunt dici membra proprie sicut nec membrum mortuum nisi aequivoce, et sicut operationes quae sunt ad alterum possunt aliquo modo fieri per membra arida, ut percutere vel aliud huiusmodi, non tamen operationes animae in membris. Ita nec mali recipiunt opera spiritualis vitae a spiritu sancto, sed tamen spiritus sanctus per eos operatur spiritualem vitam in aliis secundum quas sacramenta ministrant vel docent. Homines fideles in gratia existentes uniuntur secundum tertiam unionem quae est formalis respectu secundae, et iterum secundum quartam quae est completiva totius, et ideo horum Christus proprie est caput. Haec sanctus Thomas. Ex quibus dictis sancti Thomae habetur ista fundamentalis conclusio, videlicet quod ad hoc quod quis sit membrum ecclesiae requiritur quod in aliquo uno simpliciter quod est unum numero uniatur aliis ecclesiae membris. Hinc sequitur corollariae. Primum, quod nec naturae conformitas nec convenientia in donis facit aliquem esse de unitate corporis ecclesiae aut membrum eius patet. Tum quia alias omnes homines etiam infideles et etiam damnati dicerentur pertinere ad corpus ecclesiae tanquam eius membra, quod est absurdum. Secundo sequitur quod etiam unitas in participatione sacramentorum sine fide non sufficit ad hoc quod quis sit aut dicatur membrum ecclesiae. Patet. Tum ex conclusione. Tum quia doctrina est sanctorum, quod omnis haereticus qui tamen praesupponitur alias Christianam religionem in sacro baptismo suscepisse, est separatus et praescisus a corpore ecclesiae. Hinc est quod licet character baptismalis sufficere videatur ad hoc quod quis sit capax potestatis sacramentalis quae datur in ordine, non tamen sufficere videtur ad susceptionem potestatis iurisdictionis spiritualis, nec per consequens ad rationem capitis cuius est influere corpori cuius est caput spiritualem influxum, alias apostatae a fide et Antichristus possent esse caput corporis Christi quod est ecclesia, et quod hi qui sunt membra diaboli et nullo modo pertinent ad corpus Christi sint caput corporis Christi, quod videtur absurdum. Tertio sequitur ex praedicta conclusione quod ad hoc ut quis dicatur membrum ecclesiae sit necesse quod aut fide, aut charitate, aut utraque uniatur aliis ecclesiae membris. Patet ex conclusione, quia solum per has virtutes theologicas fit unio in uno secundum numerum, videlicet credito et amato. Quarto sequitur quod cadentes a charitate tenentes tamen fidem integram non dicuntur membra praescisa. Patet quia adhuc manet in eis unitas materialis quae dicitur continuationis, sicut sunt membra arida sive mortua in corpore aliquo, patet ex dictis. Quinto sequitur quod ad hoc quod quis sit caput ecclesiae sive praelatus et spiritussanctus per eum operetur vitam in aliis spirituale, sufficit quod sit corpori ecclesiae unitus per fidem etiam informem. Paret ex dictis supra sancti Thomae. Sexto sequitur quod qui nec fide, nec charitate est corpori ecclesiae unitus non potest caput esse corporis ecclesiae, aut praelatus spiritualis in ea. Patet quia ut dictum est sine fide, aut charitate nemo potest esse membrum ecclesiae ut probatum est, et per consequens nec caput eius. Septimo sequitur quod qui per infidelitatem desinunt esse membra ecclesiae cadunt ab omni potestate spirituali ecclesiasticae iurisdictionis quam spiritussanctus dederat eis ad regimen spirituale corporis ecclesiae. Patet ex dictis. Item ex illo Innocentii papae in c. Haeretici, 24. q. 1. ubi dicit: Haeretici cum a fide catholica destiterint perfectionem spiritus quam acceperant amiserunt. Quod non videtur exponendum de sanctitate cum etiam per quodlibet peccatum mortale amittatur sanctitas, sed videtur exponendum de perfectione potestatis et honoris ecclesiasticae. Unde in c. seq. dicit Cyprianus: Didicimus omnes omnino haereticos nihil habere potestatis atque iuris. In quo videtur manifeste dicere quod haeretici non tantum executionem potestatis iurisdictionis, sed etiam substantiam potestatis perdunt. Quae omnia sunt dicta saluo semper meliori iudicio.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work