Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.
Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.
Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.
Quoniam nulli haereticorum ad fidem redeunti ecclesia sancta Dei gremium suum claudit, reliquum est ut dicamus in fine huius ultimae partis de modo receptionis eorum, et forma abiurationis. De quacunque haeresi quilibet convertatur non est recipiendus nisi ad arbitrium sui episcopi vel inquisitoris fidei abiurata et anathematizata haeresi. Ait enim Leo papa scribens Ianuario episcopo Aquilien. et habetur in cap. Saluberrimum 1. q. 7. Saluberrimum, inquit, et spiritualis medicinae utilitate utilissimum est, ut sive presbyteri sive dyaconi aut cuiuslibet ordinis clerici qui se correctos videri voluerint atque ad catholicam fidem quam pridem amiserant rursum reverti ambiunt, primos errores suos et ipsos auctores erroris a se damnatos sine ambiguitate fateantur, et sensibus prauis etiam peremptis nulla desperandi sit occasio nec ullum membrum talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria ceperit obviari. Haec ille. Hinc Ephesina sanctissima synodus una de quattuor principalibus de Nestorio episcopo, sed haeretico ita constituit: Consequens est, inquit, si resipiscere volueris, ut iureiurando fatearis et anathematizes tua polluta et prophana dogmata, sentias autem et doceas quae nos universi per orientem et occidentem episcopi et magistri praesules populorum credimus et docemus. Hinc in actione eiusdem synodi cap. 15. eiusdem forma iuramenti exprimitur in hunc modum. Ergo hysicius agnoscens veram fidem orthodoxam, et accedens ad sanctissimam et catholicam ecclesiam, anathematizo omnem haeresim, et maxime N. in qua errabam; assentio autem praescriptae expositioni catholicae fidei, anathematizans eos qui non celebrant sanctum Dei Pascha iuxta morem apostolicae et catholicae ecclesiae, et iuro per sanctum Omosyon, idest trinitatem, et si quid ex his labefactavero legum seueritati subiacebo, et expositioni mihi recitatae subscripsi manu propria. Haec ibi. Hanc formam iuramenti, inquit dominus Aymarus in lib. de synodis, sancta Romana ecclesia de haereticis conversis eligere consuevit. Apud practicam autem inquisitorum fidei forma abiurationis haeretici post confessionem suae haeresis ante poenitentiae impositionem plenior habetur sub tali verborum serie:
Ego N. recognosco et confiteor coram vobis dominis me errasse in praedictis, et super his corde contrito et humilitas absolutionem et poenitentiam requiro, et hanc haeresim et omnem aliam quocunque nomine censeatur abiuro, et promitto quod decreto servabo illibatam fidem quam Romana tenet ecclesia et praedicat, et quod haereticos et credentes eorum toto posse meo persequar, et tam eos quam eorum fautores, receptores et benefactores bona fide et sine dolo et sine mora manifestabo ecclesiae vel praelato, et poenitentiam quae mihi pro dicta mea culpa iniungetur integre servabo et complebo, et volo et concedo quod si ab hac hora in antea contigerit me relabi ad eundem errorem vel alium cuiuscunque haeresis quocunque nomine censeatur, errando forte in aliquo casu vel credendo seu fidem habendo errantibus vel eos vel credentes eorum recipiendo scienter aut defendendo aut fovendo dicto vel facto aut eis benefaciendo qualitercunque, eos vel celando aut non manifestando bona fide et sine mora, vel si poenitentiam iniunctam a vobis integre non seruavero et perfecte non complevero, abinde ipso facto habear excommunicatus et periurus et haereticus manifestus, et me ergo iudicio, ita quod sine ampliori cognitione et sententia quae iure relapsis et manifestis haereticis indicitur mihi poena imponatur. Insuper assero et protestor me puram et totam veritatem de me et aliis inquantum scio dixisse, et si forte constare poterit me malitiose de veritate aliquid suppressisse vel tacuisse, imponenda vel iniungenda mihi a vobis poenitentia seu absolutio obtenta vel obtinenda nihil mihi prosit.