Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Data diffinitione catholicae veritatis, cum notum sit inter veritatis catholicas plurimas esse veritates quibus firma credulitate adhaerendum sit, opportunum duximus gradus sive genera eorum distinguere. Videtur autem nobis septem posse distingui genera catholicarum veritatum.

Primum est eorum quae in canone sacrae scripturae veteris aut novi testamenti, et in propria verborum forma continentur. Et huiusmodi genus veritatum catholicarum potest distingui etiam secundum tria genera credibilium supra posita, inter quae, ut praediximus, principalius annumerandum est genus credibilium quae ante creduntur quam intelligatur, cuiusmodi sunt ea quae ad articulos fidei pertinent, ex quibus principaliter salus nostra pendet. Quod autem huiusmodi veritates in sacra scriptura formaliter contentae catholicae veniant reputandae manifestum est, cum de veritate sacrae scripturae nullo modo dubitandum sit. Unde beatus August. libro de unico baptismo, ut recitatur in cap. Quis nesciat, distinct. 9. ait: Quis nesciat sanctam scripturam canonicam tam veteris quam novi testamenti certis terminis contineri, eamque posteris omnium episcoporum litteris ita praeponi ut de illa omnino dubitari vel disceptari non possit, utrum verum vel utrum rectum sit quicquid in ea scriptum constiterit, etc.

Secundum genus veritatum catholicarum est earum quae ex solis contentis in sacra scriptura consequentia necessaria et formali possunt inferri. Unde cum tales veritates eandem veritatis firmitatem et credulitatis necessitatem habeant quam habent veritates ex quibus necessaria et formali consequentia inferuntur, manifestum est eas inter catholicas veritates numerari, sicut est haec veritas: Christus est verus Deus et verus homo, quae licet in tota serie sacrae scripturae sic formaliter non inveniatur, nihilominus quia ex contentis in sacra scriptura consequentia formali et necessaria infertur, catholica tenetur et eam credere necessarium est ad salutem.

Tertium genus veritatum catholicarum est eorum quae circa canonem sacrae scripturae continentur, quae tamen per revelationem et approbationem tantum mediantibus apostolis ad fideles devenerunt. Sane cum Christus cum viveret in carne mortali cum apostolis multa docuerit et fecerit quae in canone sanctae scripturae non habentur secundum illud Ioan. ult.: Multa alia fecit Iesus quae non sunt scripta in libro hoc; multas alias veritates catholicas Christus apostolos docuerit docendas per eos quae in canone scripturae non habentur. Unde August. tertio de baptismo parvulorum dicit: Illa quae non scripta servat universalis ecclesia acceperit ab apostolis Christo docente. Sic enim Apostolus de corporis et sanguinis dominici communione 1. ad Corin. 11. dicit: Quod accepi a Domino hoc tradidi vobis, cetera autem cum venero disponam, id est ordinabo. Item ad idem est idem August., qui ut habetur in cap. Ecclesiasticarum, distinct. 11., ita ad propositum dicit: Ecclesiasticarum constitutionum quasdam scripturis, quasdam vero apostoli traditione per successores in ministerio confirmatas suscepimus, quasdam vero consuetudine roboratas approbavit usus, quibus par ritus et idem utriusque pietatis debetur affectus. Haec ille. Amplius cum secundum promissionem Christi Spiritus sanctus superventurus in discipulos docturus esset eos omnem veritatem, multa profecto credendi sunt a Spiritu sancto didicisse quae postea fideles docuerunt, quae tamen in canone Bibliae posita non fuerunt. Unde Alexander tertius in cap. Cum marte, extra de celebratione missarum, super forma consecrationis eucharistiae loquens ita ait: Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab evangelistis omissa, quae etiam apostoli vel supplevisse verbo vel facto exposuisse leguntur. Paulus enim in Actibus apostolorum sic ait: Meminisse nos oportet verbum Domini nostri Iesu Christi, qui dixit: Beatus est dare quam accipere. Hoc tamen nullus quattuor evangelistarum descripsit. Unde gloss. Act. 2., et est beati Hiero., ait: Hoc in evangelio non legitur; non enim omnia scripta sunt, sed forsan Paulus hoc ab apostolis audivit vel a Spiritu sancto percepit. Et idem prosequitur magister Nicolaus de Lyra in expositione. Unde tales veritates et quae ex eius consequentia necessaria immutabiliter possunt inferri inter catholicas veritates veniunt computandae.

Quartum genus veritatum catholicarum est earum quae ab ecclesia universali in conciliis plenariis tanquam ad fidei Christianae religionis pertinentia diffinita sunt, licet expresse in canone scripturae sacrae non inveniantur. Et ratio huius manifesta est: quoniam, ut superius libro 3. cap. 58. amplissime et irrefragabiliter ostendimus, concilia plenaria universalis ecclesiae in his quae fidei sunt errare non possunt. Unde beatus Grego. in cap. Sicut, distinct. 15., ait quod sicut sancti evangelii quattuor libros, sic quattuor concilia suscipere et venerari me fateor. Et ratio est: quoniam ut ait beatus Grego. in tractatu qui intitulatur de catholica veritate. Sicut Deus veritas est, ita ea quae apostolica ecclesia de Deo docuit vera sunt. Unde merito dicitur Prouer. primo: Ne dimittas legem matris tuae, gloss. 1. ecclesiae. Notanter autem dictum est: Quae apostolica ecclesia docuit, scilicet diffinitione iudiciali esse credenda; quod dicitur propter multa quae in ecclesia legi a fidelibus permittuntur et tolerantur, quae omnia credere non est de necessitate salutis, nec inter catholicas veritates sunt reputandae, licet multae earum pie a fidelibus credantur, sicut sunt multa contenta in legendis sive historiis sanctorum et vitis patrum, quae cum manifeste non cognoscuntur falsa esse, sed potius habere aliquam probabilitatis apparentiam, possunt credi pro eo quod ad commovendos pios actus fidelium ad devotionem proficiunt, secure leguntur et pie creduntur, dum tamen animus assertione pertinaci illis non adhaereat.

Quintum genus catholicarum veritatum est earum quae in materia fidei apostolicae sedis iudicio diffinitae sunt, quae licet in canone scripturae sacrae non reperiantur contineri, sunt tamen inter catholicas veritates computandae: quoniam sicut in superioribus tam auctoritatibus quam rationibus manifeste ostendimus libro 2. cap. 109., apostolicae sedis iudicium in his quae fidei sunt errare a veritate non potest. Pro quo facit promissio illa Christi, Luc. 22.: Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Quod etiam apertissime confirmare videtur beatus August. in cap. In canonicis, distinct. 19., ubi inter canonicas scripturas computandas ponit epistolas quas apostolica sedes habere meruit et alii meruerunt ab ea accipere. Item Agapto papa in cap. sic., eadem distinct., ubi ita ait: Si omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt tanquam ipsius divina voce Petri firmatae. Item beatus Hiero. luce clarissima hoc confirmat in cap. Haec est fides, 24. q. 1., ubi sic dicit: Si haec nostra confessio apostolatus tui iudicio approbatur, quicumque me calumniare voluerit se imperitum et malivolum vel non esse catholicum sed haereticum comprobabit.

Sextum genus veritatum catholicarum videtur esse earum quae de tenenda fide et confutatione haereticorum a doctoribus ab universali ecclesia approbatis assertive traditae sunt, licet in canone scripturae sacrae expresse non contineantur. Patet hoc: quoniam cum ecclesia universalis quae regitur Spiritu sancto doctores aliquos approbavit, eorum doctrinam tanquam veram recipiens, necesse est ut talium doctrina assertive posita et nunquam alias retractata vera sit et ab omnibus fidelibus firma credulitate tenenda in ea parte in qua ab universali ecclesia est recepta, alias universalis ecclesia videretur errasse approbando et acceptando eorum doctrinam tanquam veram quae tamen vera non esset. Qui autem sunt hi doctores per universalem ecclesiam in universalibus conciliis approbati colligitur ex quinto concilio universali, in quo ut sanctus Thom. recitat in 4. contra gentiles cap. 24. ita habetur: Sequimur per omnia sanctos patres et doctores ecclesiae, Athanasium, Hylarium, Basilium, Gregorium, Theologum, et Gregorium Nicenum, Ambrosium, Augustinum, Theophilum, Ioannem Constantinopolitanum, Cyrillum, Leonem, Porcium, et suscipimus omnia quae de recta fide et condemnatione haereticorum exposuerunt. Haec ibi. Postea vero papa Gelasius in synodo sua alios doctores approbando addit, ut patet in canone sancta Romana ecclesia, distinct. 25. Verum circa approbationem opusculorum praefatorum doctorum est advertendum et notandum quod synodus universalis quinta non approbavit simpliciter omnia contenta in opusculis praefatorum doctorum, sed tantum ea quae de recta fide et condemnatione haereticorum exposuerunt. Per quod satis datur intelligi quod per hoc quod opuscula aliquorum doctorum approbavit vel approbat ecclesia non est necesse quod omnia in eis contenta approbata intelligantur, sed tantum quoad ea quae de recta fide et de condemnatione haereticorum exposuerunt, quae tanquam necessaria ad credendum fidelibus tradiderunt. Nec per consequens ex approbatione praefata habetur quod omnes veritates in praefatorum sanctorum doctorum approbatorum opusculis contentae sint tanquam catholicae veritatis habendae, sed tantum veritates praefati generis, quae, scilicet, de recta fide et condemnatione haereticorum exposuerunt. Multa alia quidem sunt in eis contenta alterius generis, scilicet probabilitatis. Unde August., qui de numero approbatorum per universalem ecclesiam est, inquit ad Vincentium Victorem, et habetur in cap. Negare non possum, distinct. 9.: Negare non possum, inquiens, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, id est scriptis maiorum, ita multa esse in tam multis opusculis meis quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari. Nec obviat praefato generi catholicarum veritatum illud quod beatus August. dicit in cap. Noli et in cap. Ego solus, distinct. 9. Quoniam, ut glossa inquit in cap. Noli, August. loquitur secundum illa tempora cum adhuc scriptura August. et aliorum sanctorum patrum non erat authentica, sed hodie iubentur omnia teneri usque ad ultimum iota, ut distinct. 15. cap. ultimo.

Septimum genus catholicarum veritatum est earum quae ex quarto, quinto et sexto genere catholicarum veritatum consequentia necessaria et formali inferri possunt. Necessaria et formali consequentia dicimus, quia si aliquid solum probabili consequentia inferretur, non diceretur proprie veritas catholica, sed probabilis tantum.

Octavum genus distingui potest earum veritatum quae etsi absolute catholicae non sint, sunt nihilominus catholicam veritatem sapientes; sunt enim catholicis veritatibus propinquae. Unde veritas sapiens catholicam veritatem potest sic diffiniri: Veritas sapiens catholicam veritatem sive fidem ex consequenti est illa quae adiuncta sibi aliqua alia veritate ad fidem non pertinente, sed nihilominus quae rationabiliter negari non potest, sicut veritas catholica. Exemplis gratia, quia nunc in apostolica dignitate sedet magister Thomas de Sarzana. Ista: Thomas de Sarzana est papa, est propositio sapiens veritatem catholicam. Patet quoniam adiuncta sibi illa veritate quae negari non potest, videlicet quod fuerit rite et canonice electus, utputa a toto dominorum cardinalium collegio vel duabus partibus, efficitur veritas catholica dicenda. Magister Thomas de Sarzana rite canonice electus et in papam ab universali ecclesia susceptus est verus papa; ista propositio est catholica ex determinatione universalis ecclesiae, ut in cap. In nomine Domini. Item in epistola decretali Martini de concilio Constantiensi: Inter credenda cuilibet fideli ponitur quod papa canonice electus qui pro tempore fuerit eius nomine proprio expresso sit successor beati Petri, habens auctoritatem supremam in ecclesia Dei. Ex praefatis facile est intelligere veritates omnes non esse eiusdem manerici, sed diversorum generum aut graduum. Quaedam enim, ut visum est, sunt catholicae, quaedam catholicam veritatem sapientes, et quaedam probabiles tantum, quaedam pie credibiles, quaedam impertinentes.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work