Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caeterum in concilio Romano quod post concilium Nicenum est Romae celebratum anathematizatae sunt plures haereses. De quibus, scilicet concilio et haeresibus in eo condemnatis, Damasus papa loquitur, ut patet in lib. conciliorum hoc modo scribens ad Antiochenum episcopum:

Post Nicenum concilium aliud in urbe Roma congregatum est postea a catholicis episcopis, qui addiderunt de spiritu sancto. Et quia postea talis error exortus est, ut quidam dicere prophano ore praesumant spiritum sanctum per filium fuisse sanctum, ideo anathematizamus eos qui non cum omni praedicant libertate cum patre et filio spiritum sanctum unius eiusdemque substantiae atque potestatis existere.

Similiter autem anathematizamus eos qui errorem Sabellii sunt secuti, eundem dicentes esse patrem quem et filium.

Anathematizamus Arrium et Eunomium, qui simili impietate, licet verbis discrepent, filium tamen et spiritum sanctum creatura esse confirmant.

Anathematizamus Macedonianos, qui ex Arriana radice derivati non impietatem, sed vocabulum mutaverunt.

Anathematizamus Focinum, qui Ebeonis haeresim renovans dominum nostrum Iesum Christum solum ex Maria confitetur.

Anathematizamus etiam eos qui duos filios esse profitentur, unum ante saecula et alterum per carnis assumptionem ex virgine.

Anathematizamus etiam eos qui pro anima rationali confirmant quia Dei verbum in humanam carnem conversum est, ipse namque filius Dei verbum non pro rationali anima et intelligibili in suo corpore factus est, sed nostram, hoc est rationalem animam et intelligibilem animam sine peccato assumpsit atque salvavit.

Anathematizamus etiam eos qui dicunt verbum Dei productione et correptione a patre separatum et sine substantia eum terminandum esse blasphemant.

Si quis non dixerit semper patrem et semper filium et semper spiritum sanctum esse, anathema sit.

Si quis non dixerit filium natum ex patre, hoc est ex divina eius substantia, anathema sit.

Si quis non dixerit verbum domini filium Dei sicut verum Deum patre eius, et omnia posse et omnia nosse, et patri aequale esse, anathema sit.

Si quis dixerit quod in carne degens filius Dei cum esset in terra in caelis, et cum patre non fuerit, anathema sit.

Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem passus est filius Dei Deus, et non caro cum anima qua induta est alias quae induerat formam servi quam sibimet assumpsit, sicut scriptura dixit, anathema sit.

Si quis non dixerit quia in carne quam assumpsit sedet ad dexteram patris, in qua etiam venturus est iudicare vivos et mortuos, anathema sit.

Si quis non dixerit spiritum sanctum ex patre esse vere et proprie sicut et filium ex divina substantia et verum Deum, anathema sit.

Si quis non dixerit omnia posse spiritum sanctum et omnia nosse et ubique adesse sicut et filium et patrem, anathema sit.

Si quis dixerit spiritum sanctum facturum aut per filium factum, anathema sit.

Si quis non dixerit omnia per ipsum filium et spiritum sanctum fecisse patrem, hoc est visibilia et invisibilia, anathema sit.

Si quis non dixerit patris et filii et spiritus sancti unam divinitatem, potestatem, deitatem, virtutem, unam gloriam, dominationem, imperium, unam voluntatem et veritatem, anathema sit.

Si quis tres personas non dixerit veras patris et filii et spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes, visibilia et invisibilia, omnipotentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia creantes, omnia salvantes, anathema sit.

Si quis non dixerit spiritum sanctum adorandum ab universa creatura sicut et filium et patrem, anathema sit.

Si quis de patre et filio bene sapit, de sancto autem spiritu non recte crediderit, haereticus est, quia omnes haeretici de filio Dei et spiritu sancto male sapientes in Iudaeorum atque gentilium incredulitate consistere convincuntur, anathema sit.

Si quis autem diviserit Deum patrem dicens et Deum filium eius et Deum spiritum sanctum affirmans, Deos dicit et non Deum propter unam deitatem atque potestatem quam esse credimus et novimus patris et filii et spiritus sancti, subtrahens vero filium et spiritum sanctum tanquam solum opinatus patrem Deum sit anathema. Nomen enim Deorum et omnibus sanctis a Deo positum est atque donatum; de patre vero et filio et spiritu sancto propter unam aequalemque divinitatem non Deorum nomina sed unum Dei nomen traditur atque significatur, ut credamus quia in patre et filio et spiritu sancto solummodo baptizamur, et non in archangelorum nominibus sicut haeretici aut sicut Iudaei gentilesque insaniunt. Haec ergo Christianorum salus est, ut credentes trinitati, hoc est patri et filio et spiritui sancto, et in ea baptizati unam deitatem et potestatem et divinitatem et substantiam in eo esse credamus.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work