Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.
Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.
Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.
Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.
Amplius synodus prima Bracaren. contra Priscillianistas sequentes errores reprobat et anathematizat.
Si quis patrem et filium et spiritum sanctum non confitetur tres personas unius substantiae et virtutis ac potestatis, sicut catholica et apostolica ecclesia docet, sed unam tantum ac solitariam dicit esse personam ita ut ipse sit pater qui filius ipse etiam sit paraclytus spiritus sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis extra sanctam trinitatem mala nescio quae divinitatis nomina introducit dicens quod ipsa divinitas sit trinitas sicut Gnostici et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis dicit filium Dei dominum nostrum antequam ex virgine nasceretur non fuisse sicut Paulus Samosathenus et Fotinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis natalem Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat ieiunans in eodem die in dominico, quia Christum in hominis natura natum esse non credit sicut Cerdion Martion Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis animas humanas dicit prius in coelesti habitatione peccasse, et pro hoc in corpora humana in terra deiectas sicut Priscillianus dixit, anathema sit.
Si quis humanas animas vel angelos ex Dei credit substantia extitisse sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum angelum a Deo factum nec Dei opificium fuisse naturam eius, sed dicit eum ex tenebris emersisse nec aliquem sui habere auctorem sed ipsum esse principium atque substantiam mali sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis credit quia aliquantas in mundo creaturas dyabolus fecerit, et tonitrua et fulgura et tempestates siccitates ipse dyabolus sua auctoritate faciat sicut Priscillianus dixit, anathema sit.
Si quis animas et corpora humana fatali signo credit astringi sicut pagani et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis 12. signa i sydera quae Mathematici observare solent per singula animae vel corporis membra dissipata credunt et nominibus patriarcharum ascripta dicunt ut Priscillianus dixit, anathema sit.
Si quis coniugia damnat et procreationem nascentium abhorrescit sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit esse figmentum, et conceptiones in uteri matrum operibus dicit daemonum figurari propter quod et resurrectionem carnis non credit sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis dicit creationem universae carnis non opificium Dei sed malorum esse angelorum sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis immundos putat cibos carnium quas Deus in usum omnium dedit, et non propter afflictionem corporis sed quasi immunditiam putaverit ita abstineat ab eis, ut nec olera cocta cum carnibus praegustet sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Si quis clericorum praeter matrem et germanam vel etiam qui proxime consanguinitate iunguntur aliquas alias quasi adoptivas foeminas secum retinet et cum ipsis habitat sicut Priscilliani secta docuit, anathema sit.
Si quis quinta feria Paschali quae vocatur coena domini hora legitima post nonam ieiunus in ecclesia missas non tenet sed secundum sectam Priscilliani festivitatem ipsius diei ab hora tertia permissas defunctorum soluto ieiunio colit, anathema sit.
Si quis scripturas quas Priscillianus secundum suum depravavit errorem vel tractatus Dictimi quas ipse Dictimus antequam converteretur scripsit sub nomine patriarcharum prophetarum vel apostolorum, et suo errori consona confinxit legit, et impia eorum figmenta sequitur aut defendit, anathema sit.