Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Quoniam non parvus scrupulus nascitur apud multorum animos, an doctoribus sentientibus contraria possit homo secure quicunque illorum opinionem sequi. Ideo super hoc visum est nobis merito aliquid esse dicendum. Quia autem, dicit Augustinus libro 2. de praedestinatione sanctorum, interest inquantum et in quibus rebus erretur, et quam facile se quisquam corrigat, vel quanta pertinacia suum defendere conetur errorem, ideo ad plenum respondendo quaestioni propositae multiplici opus est consideratione.
1 Prima quidem consideratio est de materia circa quam est varietas opinionum inter doctores. Secunda de ipsorum doctorum opinantium conditionibus. Tertia de efficacia rationum et fundamentorum quibus ipsi doctores astruunt suas varias opiniones. Quarta est de ipsorum auditorum qualitatibus. Quinta de modo adhaerendi auditorum variis opinionibus ipsorum doctorum.
2 Primo ergo consideranda est materia circa quam est varietas opinionum inter doctores, quia vel est materia ad fidem et ad bonos mores pertinens vel non, sed est circa alias facultates, puta de geometricalibus aut logicalibus et similibus, circa quae nihil eorum interest ad fidem utrum sic vel aliter se habeant. Si sit materia ad fidem pertinens et ad bonos mores, tunc distinguendum est: quia aut ea quae ad fidem pertinent et ad bonos mores expresse habentur in sacra scriptura, vel etiam auctoritate universalis ecclesiae sunt manifeste exposita fidelibus ad credendum, aut sunt talia quorum nec expressum testimonium ex sacra scriptura habetur, nec doctrina ecclesiae universalis aliquid de eis expresse docet. Qua consideratione habita sit ista prima conclusio: 3 in materiis non pertinentibus ad fidem nec ab bonos mores, sine peccati periculo, quantum est ex parte materiae, possunt auditores utramque opinionem sequi magistrorum. Ista conclusio patet, quia in talibus, ut inquit sanctus Thomas, cuius est praefata conclusio, Quotlibeto 3. art. 10. habet locum quod dicit Apostolus: Unusquisque in suo sensu abundat. Notantur dicimus quantum est ex parte materiae opinionum, quia ex parte intentionis bene potest ibi quis peccare, ut puta ex inordinatione affectus, ut si ex invidia, odio, amore, precio, vel ex inordinata affectione potius sequeretur unam opinionem quam aliam. Si vero materia circa quam est varietas doctorum pertineat ad fidem indirecte et secundario, quae sunt in articulis fidei explicata et de talibus, sit ista conclusio secunda.
4 In his quae sic principaliter pertinent ad fidem catholicam nullus rationis capax excusatur a peccato si opinionem erroneam alicuius magistri sequatur. Ista conclusio est beati Thomae in Quotlibeto supra nominato. In talibus enim inquit ignorantia non excusat; alioquin qui secuti sunt opiniones Arrii et Nestorii et aliorum haeresiarcharum essent excusati. Neque possunt habere excusationem propter simplicitatem si in talibus opinionem erroneam sequantur. In rebus enim dubiis non est de facili praestandus assensus, sed potius, ut dicit Augustinus 3. de doctrina Christiana, consulere debet quis regulam fidei quam de scripturarum planioribus locis et ecclesiae auctoritate percepit. Concludit ergo sanctus Thomas ubi supra: Qui ergo assentit opinioni alicuius magistri contra manifestum scripturae testimonium sive contra id quod publice tenetur secundum ecclesiae auctoritatem, non potest ab erroris vicio excusari.
5 Si vero materia circa quam est varietas magistrorum sit de pertinentibus ad fidem indirecte et secundario, quae explicite credenda omnibus non proponuntur, sit ista conclusio tertia: absque peccati periculo potest quis tenere contrarium quod expresse habetur in canone sacrae scripturae, ut quod Abraham non habuit duos filios, aut quod David non fuit filius Isai, et similia. Patet conclusio, quia cum talia non teneatur quis explicite credere, sed solum implicite, ut scilicet paratus sit credere quicquid in divina scriptura continetur, sed tunc solum tenetur explicite credere quando ei hoc in doctrina fidei constiterit contineri. Interim vero, quod non constat, cum credere explicite non teneatur, potest aliquis sine periculo contrariam opinionem absque tamen pertinacia tenere et sequi.
6 Si vero ea quae pertinent ad fidem sint talia quorum nec scripturae sacrae testimonium expressum habetur nec expressa universalis ecclesiae doctrina de eis aliquid docet, quamquam includantur in his quorum explicita fides necessaria est omnibus fidelibus, sit ista quarta conclusio: in talibus absque periculo peccati potest quis sequi opinionem alicuius magistri contrariam veritati fidei, dum tamen facta determinatione doctrinam amplectatur ecclesiae. Haec conclusio est sancti Thomae in 2.2. q. 11. art. 2. Et ratio sancti Thomae est, quia tales pro illo tempore non habent electionem contradicentem ecclesiae doctrinae. Si autem postquam essent auctoritate universalis ecclesiae determinata, quis tali determinationi ecclesiae repugnaret, haereticus censeretur.
7 Secunda consideratio principalis est de doctorum diversa opinantium conditionibus, scilicet quales sint: si famosi, si experti in facultate sua, si moribus graves, si iudicio humiles, ut magis delectentur sequi sanctorum patrum doctrinas quam proprias adinventiones et fantasias, secundum hanc considerationem potest esse ista quinta conclusio. 8 Non videtur esse omnino immunis a peccato qui in materiis fidem tangentibus non nititur sequi opinionem magistrorum magis doctorum et celebrium ac expertorum in facultate sua et qui in moribus graviores existunt: quoniam alia videtur habere locum verbum evangelii. Si caecus caeco ducatum praestat ambo in foveam cadunt. Debent enim quilibet in huiusmodi materia magistrorum diversa opinantium animum suum conformare regulariter doctoribus qui sanctorum patrum doctrinis magis soliti sunt adhaerere. Unde Eccles. 8. dicitur: Ne despicias narrationem presbyterorum, id est doctrinam seniorum doctorum, et in proverbiis eorum conversare, id est secundum eorum doctrinam vive. Ab istis enim disces sapientiam, scilicet divinorum, cuiusmodi sunt credibilia, et doctrinam intellectus quae est bonorum morum in quibus vita fidelium est adornanda. Ceterum consideranda est quantitas discreta magistrorum, quot videlicet sint doctores pro una opinione, quot pro alia, quia probabilius est ceteris paribus veriorem esse illam in quam plures magistri docti concurrunt quam illam quam unus aut pauci sequuntur, sicut de sententia dicitur quae plurium iudicio roboratur, dist. 69. Si transitus, et extra de elect. c. Licet. Unde Eccles. 6. dicitur: In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde coniungere. 9 Secundum quam considerationem fit ista conclusio sexta. Non videtur immunis a peccato qui in tangentibus fidem ac bonos mores relicta opinione10 plurium magistrorum sequitur opinionem unius, aut paucorum ceteris paribus. Conclusio patet ex dictis, et colligitur ex dictis beati Augustini libro de doctrina Christiana, et habetur in cap. In canonicis, distinct. 19, ubi ait: In his vero scilicet scripturis quae non accipiuntur ab omnibus praeponat eas quas plures grauioresque accipiunt eis quas pauciores minorisque auctoritatis ecclesia tenet. 11 Tertia consideratio est habenda circa motiva et fundamenta quibus doctores suas opiniones fundare ac fulcire nituntur, quae consideratio merito est habenda. Tum quia in rebus dubiis non de facili est praestandus assensus, unde Eccles. 19. dicitur: Qui cito credit levis est corde. Tum quia ea praestantiori ratione aut efficaciori motivo fulcita sunt cum sint maioris auctoritatis aliis praeferenda veniunt. Unde in opinione utrum raptor possit contrahere cum rapta, beatus Hieronymus praefertur opinioni concilii Aquisgrani dicentis quod non, ut patet in cap. Placuit, 36. q. 2. Et hoc quia, ut dicit glossa, beatus Hieronymus roborat opinionem contrariam auctoritate veteris testamenti et auctoritate concilii Meldensis, et ita statur sententiae beati Hieronymi. Hinc Monaldus in prologo summae suae dicit, quod non generatur aliquando praeiudicium erga veritatis sententiam, cum inter opiniones diversas quae a magistris et probatis doctoribus scriptis autenticis annotatas, illam opinionem quis amplectitur quae sibi magis consona videtur rationi. Item Host. extra de cognatione spirituali, super cap. Sed vir, dicit quod ubi sunt diversae opiniones et diversa iura semper humanior est praeferenda, id est rationabilior et aequior, extra de transla. cap. fi. Ubi vero utraque humana est, standum est illi quae meliori innititur rationi, extra de fer. c. Capellanus. 12 Secundum quam considerationem potest poni talis septima conclusio. Quod culpandus venit qui absque huiusmodi investigatione diligenti et ponderatione rationum13 et motivorum quibus doctores suas varias fundant opiniones levitate quadam animi amplectitur opinionem contrariam veritati fidei. Patet conclusio: agit enim contra illud Iob 29. Causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Et Ambrosius libro de paradiso dicit: Nemo debet se alteri credere nisi cuius virtutem probavit. 14 Quarta consideratio habenda est circa qualitates auditorum. Circa quos considerandum est, quod non omnes aequaliter tenentur habere fidem explicitam, nec omnes sunt eiusdem capacitatis ad discernendum conditiones et differentias magistrorum diversorum diversa opinantium sive docentium, et ad ponderandum robur et virtutem ac efficaciam motivorum sive rationum quibus praefati magistri suas fundant opiniones, sed sunt plures eorum valde simplices qui bona simplicitate adhaerent doctrinae suorum maiorum, credentes in omnibus bene credere in quibus ab illis informantur. De quibus Iob 1. dicitur: Boves arabant et asinae pascebantur circa eos, quia videlicet minores qui significatur per asinas debent in credendis adhaerere maioribus qui per boves significantur, ut Gregorius exponit 1. moralium. Secundum quam considerationem ponitur ista octava conclusio. 15 Quod simplex homo sequens opinionem alicuius magistri contrariam fidei non veniet culpandus ubi veniret alius intelligens, aut superioris status et conditionis. Conclusio patet ex dictis. Verum ne ex hoc quod dictum est, quod minores habent fidem implicitam in fide maiorum videatur aliquod periculum aut praeiudicium fidei minorum generari cum contingeret maiores ipsos sive magistros errare, est notandum iuxta sanctum Thomam in 2.2. q. 2. ar. 6. quod minores non habent fidem implicitam in fide maiorum nisi quatenus maiores adhaerent doctrinae divinae. Unde et apostolus dicit 1. ad Cor. 4: Imitatores mei estote sicut et ego Christi, cum humana cognitio non sit regula fidei, sed veritas divina, a qua si quis maiorum deficiat non praeiudicat fidei simplicium qui eos rectam fidem habere credunt nisi pertinaciter eorum erroribus in particulari adhaereant contra universalis ecclesiae fidem, quae deficere non potest, dicente Domino Luc. 22:16 Ego pro te rogavi Petre, ut non deficiat fides tua. 17 Quinta consideratio habenda haec est circa modum adhaerendi auditorum opinionibus magistrorum opinantium contra veritatem fidei in his quae nec scriptura sacra expresse habentur, aut si habentur non pertinent directe et principaliter ad fidem, nec universalis ecclesiae auctoritate diffinita fidelibus credenda reperiuntur exposita. Est enim quidam modus adhaerendi cum pertinacia. Alius modus adhaerendi est sine pertinacia, videlicet cum animi praeparatione tenendi contrarium si contrarium verum esse sibi ostensum fuerit, aut ratione aut auctoritate scripturae sanctae, aut auctoritate universalis ecclesiae. De quorum varietate modorum plura sunt dicta superius. Sit ergo iuxta istam considerationem 9 conclusio. 18 Qui pertinaciter adhaerent opinioni alicuius magistri contrariae catholicae veritati errat et errando peccat et haereticus censendus venit. Ista conclusio est beati Augustini contra Manichaeos, et habetur 24. q. 3. c. Qui in ecclesia, ubi ita ait: Qui in ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correcti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera atque mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt haeretici sunt. Decima conclusio. 19 Adhaerere sine quacunque pertinacia opinioni alicuius magistri contrariae veritati fidei in his materiis fidei de quibus in principio considerationis huius fecimus mentionem nullum potest esse peccatum. Haec conclusio ex sententia beati Augustini colligitur, qui ut habetur in c. Apostolus 24. q. 3. ita inquit: Si qui sententiam suam quamvis falsam atque perversam nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia suae praesumptionis pepererint, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta solicitudine veritatem corrigi parati cum invenerint nequaquam sunt inter haereticos computandi. Haec Augustinus. Et haec de praesenti quaestione saluo semper meliori iudicio dicta sunt, maxime quia doloribus podagrae laborantes illud taliter qualiter explevimus.