Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.
Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.
Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.
Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.
Consequenter de erroribus sive haeresibus quae in Sexto et in Clementinis reprobatae sunt dicendum est. Sunt autem hae haereses quae sequuntur.
In sexto tit. de sum. trin. et fide cath. in fine condemnatae leguntur duae haereses.
Prima negantium spiritum sanctum a patre et filio aeternaliter procedere.
Secunda dicentium quod spiritussanctus a patre et filio tanquam ex duobus principiis et non tanquam ex uno procedat.
Haereses in Clementinis condemnatae.
Prima haeresis est dicentium quod Christo adhuc vivente latus eius fuerit lancea perforatum in c. 1. de sum. tri. et fide cath.
Secunda haeresis dicentium quod anima rationalis sive intellectiva non sit vere et per se forma humani corporis in c. de sum. tri. et fide cath.
Tertia haeresis dicentium quod parvulis licet per baptismum culpa remittatur, gratia tamen informans non infundatur, nec virtutes, ubi supra.
Quarto loco condemnatur secta Beguardorum et Beguinarum in c. ad nostrum de haer. Cuius sectae errores sunt qui sequuntur.
Primus error, dicunt enim quod homo in vita praesenti tantum et tale perfectionis gradum potest acquirere quod reddetur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non valebit. Nam ut dicunt si quis semper proficere posset, posset aliquis perfectior Christo inveniri.
Secundo ieiunare non oportet hominem quod vel orare postquam gradum perfectionis huius fuerit assecutus, quia tunc sensualitas est ita perfecta spiritui et rationi subiecta quod homo potest libere concedere corpori quicquid placet.
Tertio quod illi qui sunt in praedicto gradu perfectionis et spiritu libertatis non sunt humanae subiecti obedientiae, nec ad aliqua praecepta ecclesiae obligantur, quia ut asserunt ubi spiritus domini ibi libertas.
Quarto quod homo potest finalem beatitudinem secundum omnem gradum perfectionis in praesenti vita assequi sicut eam in vita beata vel patria obtinebit.
Quinto quod quaelibet intellectualis natura seipsa naturaliter est beata ita quod anima non indigebit lumine gloriae ipsam elevante ad Deum videndum, et eo beatae fruendum.
Sexto quod se in actibus exercere virtutum est hominis imperfecti et perfecta anima licentiat a se virtutes.
Septimo quod mulieris osculum cum ad hoc non inclinet natura est mortale peccatum, actus tamen carnalis cum ad hoc inclinet natura peccatum non est maxime cum tentatur exercens.
Octavo quod in elevatione corporis Christi Iesu homo non debeat assurgere nec eidem reverentiam exhibere asserentes quod esse imperfectionis eisdem si a puritate et altitudine suae contemplationis tantum descendere quod circa mysterium seu sacramentum eucharistiae, aut circa passionem humanitatis Christi aliqua cogitarent. Non nulla et alia sub simulata quadam sanctitatis specie dicunt faciunt et committunt quae oculos divinae maiestatis offendunt et grave in se continent periculum animarum. Cum autem ex debito commissi nobis officii huiusmodi sectam detestabilem et praemissos ipsius execrandos errores ne propagentur ulterius et per eos corda fidelium damnabiliter corrumpantur exstirpare ab ecclesia catholica necessario habeamus, nos sacro approbante concilio sectam ipsam cum praedictis erroribus damnamus et reprobamus, omnino inhibentes districtius ne quis ipsos decetero teneat et approbet, vel defendat. Eos autem qui secus egerint animadversione canonica decernimus puniendos. Quinto loco condemnatur haeresis dicentium usura non esse peccatum in c. gravi. de usuris. §. ult.