Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Quoniam pertinacia in errore, ut diximus, est quae maxime constituit aliquem haereticum, utile duximus describere quid sit pertinacia, et assignare modos per quos debeant catholici aliquem contra fidem errantem tanquam pertinacem habere, et quomodo de pertinacia in iudicio possit quis convinci. Circa primum notandum quod, ut sanctus Thomas deducit in 2.2. q. 138. art. 2., declarans qualiter pertinacia et mollities contrarientur perseverantiae: pertinax, ut dicit Isidorus libro 10. Etymologiarum, dicitur qui est impudenter tenens, quasi per omnia tenax. Et hic idem dicitur pertinax, eo quod in proposito suo ad victoriam perseverat. Antiqui enim dicebant nacia quam nos victoriam; et hos philosophus vocat 7. Ethicorum ischyriomones, id est fortis sententiae, vel idionomones, id est propriae sententiae, quia scilicet perseverant in propria sententia plus quam oportet; mollis autem minus quam oportet. Unde patet quod perseverans laudatur sicut in medio existens; pertinax autem vituperatur sicut secundum excessum medii, mollis autem secundum defectum. Haec sanctus Thomas.

Ex quibus primo habetur quod pertinacia semper est vicium et in malo sumitur. Unde Tullius in sua Rhetorica dicit quod ita se habet pertinacia ad perseverantiam sicut superstitio ad religionem. Et Papias etiam assignans differentiam inter perseverantiam et pertinaciam dicit quod perseverantia in virtute est, pertinacia vero in vicio. Secundo habetur quod pertinacia posset sic describi in proposito nostro: pertinacia est impudens persistentia in proprio errore. Alii vero diffiniunt pertinacem sic: pertinax est qui persistit in eo quod de necessitate debet dimittere, videlicet in errore vel dubitatione.

Circa secundum notandum quod modi plures ponuntur ab aliquis doctoribus et ab Ocham in dialogo suo. Primus autem modus quo quis potest de pertinacia comprehendi est, si facto vel verbo monstrat se non firmiter credere fidem Christianam esse veram et sanam, puta si dixerit fidem Christianam esse falsam vel dubiam, vel ad sectam aliam, puta Iudaeorum vel Saracenorum, se convertat; de tali enim licet cuilibet iudicare quod pertinaciter errat.

Secundus modus convincendi aliquem de pertinacia in errore circa fidem est, si quis dicit aliquam partem Novi aut Veteris Testamenti falsum aliquid asserere, vel non recipiendam esse; talis enim, quicunque sit, est pertinax haereticus iudicandus, nisi forte fuerit adeo simplex quod nesciat quid per Novum et Vetus Testamentum importetur, et seductus ab aliis dicat Novum vel Vetus Testamentum vel aliquam partem recipi non debere, firmiter tamen credens totam fidem ecclesiae esse recipiendam.

Tertius modus convincendi de pertinacia est, si quis credit aut teneat universalem ecclesiam errare vel errasse. Quartus modus convincendi est si quis Christianus, capax rationis, negat quamcunque veritatem catholicam quae apud omnes catholicos fideles cum quibus conversatus est tanquam catholica divulgatur et a praedicantibus verbum Dei publice praedicatur, sicut de ista: Christus fuit crucifixus, et de similibus. Quintus modus convincendi de pertinacia est, cum quis negat aliquam assertionem quae sit in scriptura divina vel determinatione ecclesiae contineri. Sextus modus convincendi errantes de pertinacia est, cum quis scienter negat doctrinam sanctorum. Septimus modus convincendi de pertinacia est, cum quis correctus legitime ostenso sibi quod error suus catholicae obviat veritati, se non corrigat nec emendat, suam videlicet haeresim revocando. Hoc ex verbis Augustini in cap. Qui in ecclesia 24. q. 3. aperte colligitur.

Octavus modus errantem de pertinacia convincendi est, si quis alios ad suum pertinaciter errorem defendendum praeceptis, comminationibus, poenis, promissionibus, iuramentis, vel alio quovis modo artare molitur. Patet, quoniam si, ut inquit Leo papa extra de haereticis, cap. Qui alios: Qui alios, cum potest, ab errore non revocat, seipsum errare denunciat; multomagis qui compellit alios haeresim pertinaciter defensare vel haeresi pertinaciter adhaerere, est pertinax haereticus iudicandus.

Nonus modus convincendi de pertinacia aliquem errantem est, si aliquam veritatem catholicam abiurare poenis minis vel praeceptis aut veritatem catholicam negare compellit; patet ex praecedenti.

Decimus modus convincendi de pertinacia quempiam est, cum quis abiurasse reperitur catholicam veritatem, vel iurat se quamcunque assertionem quae est in rei veritate haereticam tanquam catholicam in perpetuum servaturum.

Undecimus modus convincendi errantem de pertinacia est, si quis impedit veritatem catholicam defensantes aut pravitatem haereticam impugnantes.

Duodecimus modus convincendi errantem de pertinacia est, si errans contra fidem catholicam correctioni et emendationi illius vel illorum cuius vel quorum interest subiicere se recusat.

Tertiusdecimus modus convincendi est, si quis reprehensus a peritis de aliquo errore contra fidem, renuit de veritate informari.

Decimusquartus modus convincendi est, si quis verbis vel factis protestatur se assertionem suam quae est haereticalis minime revocaturum. Patet, quia talis non est paratus corrigi, et per consequens pertinax est censendus.

Decimusquintus modus est, si quis in favorem haereticae pravitatis prohibet legi scripturas catholicas, praedicari vel publicari catholicas veritates. Patet, quia talis manifestus est defensor haereticae pravitatis et catholicae veritatis offensor.

Decimussextus modus est, cum quis in defensionem haereticae pravitatis novos errores fingit et defendit. Patet, quia talis non est paratus corrigi nec quirit cauta solicitudine veritatem; ergo pertinax est censendus.

Decimusseptimus modus convincendi specialiter papam de pertinacia in haeretica pravitate est, si errorem diffinit solemniter et a Christianis asserit tanquam catholicum esse tenendum. Patet, quia talis artans alios ad errorem pertinaciter defendendum est pertinax reputandus.

Decimusoctavus modus est, cum quis praefatae diffinitioni haereticae pravitatis facto consentit, consulendo, cooperando, inducendo, vel diffiniendum esse taliter asserendo. Patet, quia facientes et consentientes iuxta canones pari poena constringit.

Decimusnonus modus convincendi errantem aliquem pertinacem est, si quis inferior summo pontifici aliquam assertionem haereticam per sententiam diffinitivam determinet esse tenendam, iniungens aliis et imponens quod ipsam sentiant et reputent esse catholicam; quicunque enim tali determinationi consenserit pertinax et haereticus videtur esse censendus, sicut patet ex praecedentibus.

Vigesimus modus convincendi errantem de pertinacia est, si quis potestatem habens pravitati haereticae non resistit. Patet per illud Hieronymi in cap. Error dist. 83: Error cui non resistitur approbatur. Qui autem errorem approbat videtur pertinax iudicandus; ergo qui errori non resistit, cum potest, pertinax est censendus. Item Leo papa, et habetur extra de haereticis, cap. Qui alios, ait: Qui alios, cum potest, ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat; et in cap. Facientis, distinctione 86., dicit Ioan papa: Facientis proculdubio culpam habet qui quod potest corrigere negligit emendare. Praeterea est circa hoc advertendum quod pertinacia non est tantum iudicanda ex actu exteriori, ut puta quod solus reputetur pertinax qui verbis aut scriptis aut factis contra catholicam veritatem resistit aliquo modorum iam expositorum; verum etiam videtur contumax contra apertam et praedicatam catholicam veritatem qui in ecclesia latenter in errore diu persistit vel usque ad mortem. Talis enim, cum noverit talem errorem esse damnatum per ecclesiam, excusari non potest per ignorantiam, cum magis per obstinatam malitiam persistere in errore videatur. Et ideo ecclesia tales quos reperit contra catholicam veritatem in errore usque ad mortem perseverasse, tanquam haereticos praesumit iudicat et punit.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work