Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Verum ut plenior habeatur intelligentia praefatae diffinitionis quam de haeresi posuimus, inducemus aliquas obiectiones contra eam, ut splendidior nobis fiat ipsa veritas. Primo sic: haeresis, ut dicit Isid., idem est quod divisio; divisio autem unioni opponitur. Unio autem fit per charitatem, quia amor est virtus unitiva, ut dicit Dyon. Ergo haeresis magis includere videtur perversitatem odii quam dogma adversum fidei. Secundo sic: superstitio religioni opponitur, non fidei, sed haeresis superstitio dicitur; ergo non videtur pertinere ad perversitatem fidei, sed magis ad perversitatem religionis. Tertio sic: multa falsa sive perversa fidei et veritati catholicae contraria fiunt nouiter haereses, quamvis non de novo incipiant esse contraria fidei et veritati catholicae. Cum ergo priusquam debeant haereses reputari sint dogmata falsa catholicae fidei et veritati contraria, videtur quod non omnia dogmata falsa catholicae veritati contraria sint haereses dicenda, et per consequens diffinitio haeresis assignata non videtur conveniens, cum non convertatur cum suo diffinito. Consequentia est bona, et antecedens pro maiori parte colligitur tamen ex c. Notandum 24. q. 3., ubi Urbanus dicit quod sanctus Aug. cum legatis sanctae Romanae ecclesiae et cum sanctis episcopis suis Pelagium et Celestinum novam haeresim in sanctam Dei ecclesiam introducentes excommunicavit. Tum secundo ex illo quod Gratianus ait 24. q. 1. §. 1: Omnis haereticus aut iam damnatam haeresim sequitur aut novam fingit. Ex quibus habetur aperte quod fuerunt et esse possunt novae haereses, quae tamen non sunt nova falsa fidei contraria orthodoxae. Quarto arguitur sic, ut dicit beatus Hiero. 24. q. 3. c. Haeresis: Haeresis Graece ab electione dicitur scilicet quod eam sibi unusquisque eligat disciplinam quam putat esse meliorem, ergo videtur quod nullum dogma quantumcunque falsum aut perversum sit antequam quis ipsum elegerit et asseruerit aut dogmatizaverit, debeat inter haereses computari, et per consequens diffinitio praefata non est conveniens.

Quinto sic: si diffinitio illa foret convenienter posita, sequeretur quod assertiones infidelium, puta paganorum aut Iudaeorum, dicendae venirent haereticae, cum illae sint dogmata perversa et contraria catholicae veritati, et tamen consequens est falsum, quoniam pagani, licet infideles sint, non tamen haeretici esse dicuntur. Ergo diffinitio praedicta non videtur convenienter posita.

Sexto sic: multae assertiones sunt quae in rei veritate sunt contrariae catholicae veritati, quae nihilominus antequam sint ab ecclesia condemnatae non sunt inter haereses numerandae, quemadmodum multae veritates consonae divinae Scripturae, quia tamen non sunt ab ecclesia diffinitae vel determinatae non sunt inter veritates catholicas annumerandae. Ergo non videtur haeresis convenienter diffiniri cum dicitur quod sit dogma perversum catholicae veritati contrarium etc. Assumptum patet exemplis: Graeci enim negantes Spiritum sanctum procedere a Filio ante condemnationem assertionis eorum non fuerunt haeretici se putati, qui tamen post damnationem eiusdem inter haereticos deputantur. Item assertores opinionis abbatis Ioachim a concilio generali damnatae post damnationem haeretici iudicarentur; ipse tamen abbas Ioachim, quamvis ante damnationem assertionem eandem tenuerit, non fuit haereticus, ut habetur extra de summa Trinitate et fide catholica cap. Damnamus. Ergo etc.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work