Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Assignata varietate modorum quibus in generali dicitur quis haereticus, nunc videndum est per diffinitionem quis proprie censendus veniat haereticus. Et consideratis multis quae ad esse proprie haereticum per doctores assignantur possumus sic proprie haereticum describere. Haereticus est qui post susceptam religionem Christianam Christi fidem in generali profitens, aliquam vel aliquas in speciali opinionem contrariam catholicae veritati pertinaciter tenet vel sequitur. Quae diffinitio quoad singulas eius partes in quibus designantur quae requirantur ad hoc quod quis proprie haereticus censeatur sic declaratur. Dicitur autem in prima particula: Qui post susceptam religionem Christianam. Ad hoc enim quod quis proprie censeatur haereticus necessario requiritur quod primo Christianam religionem sit professus. Nam si errans in fide nunquam suscepisset per baptismum Christianam religionem non diceretur proprie haereticus sed simpliciter infidelis aut Paganus Saracenus aut Iudaeus, et tales foris sunt de quibus nihil ad nos iudicare. 1. ad Cor. 5. Dicitur autem in secunda particula: Christi fidem profitens in generali. Quia ut dicit sanctus Tho. in 2. 2. q. 11. ar. 1. haeresis pertinet ad eos qui fidem Christi profitentur, sed eius dogmata corrumpunt. Unde qui sic a fide Christi recedit quod nihil de ea credit, et omnimode a Christi nomine et eius veritate recedit proprie non est haereticus sed apostata, quasi omnino recedens a consortio Christianorum; unde tales qui nihil tenent de Christi doctrina nec gaudent nec volunt esse sub nomine Christiano proprie haeretici non sunt, quia ut dicit Greg. 8. lib. moralium cap. 25. O re, cur eosdem patres quos nos veneramur laudant, sed intellectu depravato ipsi nos eorum laudibus impugnant. Haereticus ergo aliquid tenet de fide et nomine Christiano sub quo impugnat fidei veritatem. Unde Aug. 18. de ciui. Dei c. 5. dicit: Dyabolus novit haereticos qui sub nomine Christiano doctrinae resistunt Christianae. Sequitur tertia particula: Erroneam opinionem aliquam in speciali. Hoc plane requiritur ad hoc quod quis proprie censeatur haereticus, quod erroneam opinionem habeat in intellectu, ita quod male sentiat de veritate. Unde Aug. lib. de utilitate credendi, et habetur in ca. Haereticus 24. q. 3. Haereticus est qui falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Et ratio huius est, quia haeresis est species infidelitatis. Infidelitas autem ut supra explanavimus est in intellectu subiective, et ita videtur quod haeresis quae est eius species per necessitatem supponat errorem in intellectu. Ex quo sequitur correlarie quod factum sine errore in intellectu non facit proprie haereticum, ut puta si aliquis fornicatur vel mechatur, licet agat contra veritatem quae dicit non mechandum, non tamen ex hoc est haereticus nisi crederet aut opinaretur esse licitum mechari. Et ratio huius est quia quandocunque aliqua necessario requiruntur ad constitutionem alicuius, altero deficiente impossibile est illud esse, quia ad oppositum, videlicet quod sine illo esse posset, iam non requireretur necessario ad constitutionem illius. Sed ut probatum est ad hoc quod aliquis proprie dicatur haereticus requiritur necessario error in intellectu. Ergo nullum factum absolute accipiendo sine errore in intellectu facit haereticum. Sequitur quarta particula diffinitionis: Contraria catholicae veritati. Hoc plane necessario requiritur ad hoc quod quis proprie haereticus veniat nominandus, quod opinionem habeat contrariam repugnantem catholicae veritati, et hoc sive formaliter sive incompossibiliter contrarietur, prout superius de multiplici genere catholicae veritatis loquentes explicavimus. In aliis autem quae ad fidem non pertinent nec ad bonos mores nec concernunt ea quae necessaria sunt ad vitae aeternae consecutionem, ut puta quod sol sit maior tota terra, vel quod circulus possit quadrati aut piper in tot gradibus sit calidum, et huiusmodi errare non est periculum. Unde August. 3. lib. de libe. ar. Si quid de creatura aliter quam se habeat senserimus non magnum periculum est. Item idem Aug. in Encheridion cap. 13. In quibus autem rebus nihil interest ad capessendum regnum, utrum credantur an non, vel utrum vera sint sive putentur an falsa, in his errare, id est aliud pro alio putare non arbitrandum est esse peccatum, aut si est, minimum aut leuissimum. Haec Aug. Haereticum ergo non facit quicunque error vel quaecunque perversa opinio, sed quae catholicae veritati formaliter aut incompossibiliter repugnat. Quid autem vocemus veritatem catholicam superius in cap. 8. huius quarti libri explicavimus. Sequitur quinta particula: Pertinaciter tenet vel sequitur. Hoc profecto maxime requiritur ad hoc quod aliquis veniat censendus proprie haereticus, valet quod errorem sive erroneam opinionem quam contra veritatem aut invenit aut sequitur pertinaciter sive obstinata mente teneat et sequatur. Haeresis enim secundum Hiero. super epistolam ad Gal. et habetur in ca. haeresis 24. q. 3. ab electione dicitur, quod sibi eam unusquisque eligat disciplinam quam putat meliorem. Electio autem habet firmam adhaesionem, et ideo ut dicit sanctus Tho. super 2. epistolam ad Cor. 11. cap. haereticus dicitur qui spernens disciplinam fidei quae divinitus traditur pertinaciter proprium errorem sectatur. Et ideo secundum Aug. non qui falsas opiniones gignunt tantum, sed qui eas pertinaciter defendunt haeretici sunt censendi. Si enim aliquis male sentiret, et non pertinaci malicia, sed ignorantia paratus semper corrigi si id quod sentit falsum sibi ostenderetur esse contra fidem aut determinationem ecclesiae sanctae Dei, non esset haereticus, quia ut dicit Aug. inde vera religione cap. 7. error tam diu potest tolerari donec accusetur vel defendatur ab errante, dicit enim sic: Tandiu error cuiuslibet sustinetur donec accusatorem inveniat ad pravam opinionem pertinaci animositate defendat. Et in epistola ad Glorium, et Eleusium dicit Aug. et habetur in ca. Dixit apostolus 24. q. 3. Qui sententiam suam quamvis falsam et perversam non pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia praesumptionis suae peperint, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta solicitudine veritatem corrigi parati cum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos computandi. Item hoc Aug. contra Manicheos ut in cap. Qui in ecclesia 24. q. 3. Confirmat ita dicens: Qui in ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correcti ut sanum rectumque sapiant resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici sunt. Haec autem descriptio haeretici posita et exposita videtur omnino convenire cum illa quam sanctus Tho. ponit in 4. di. 13. ita di.: Secundum nos haereticus dicitur qui a Christi fide quae catholica dicitur discedit contrariae opinioni vehementer inhaerens per electionem. Et illi quam Bonaven. ponit in eodem loco di.: Haereticus est qui divinae legis ignorantia vel contemptu pertinax inventor erroris aut alieni sectator catholicae veritati mavult adversari quam subiici. Quam diffinitionem confirmat ex illo Aug. quod habetur 24. q. 3. Qui sententiam illam suam etc. supra est positum.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work