Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Pro ampliori illustratione veritatis movebimus aliquas obiectiones contra praedictam descriptionem. Et arguitur primo contra particulam primam in qua dicitur: Qui post susceptam religionem Christianam, in quo videtur innui requiri ad esse haereticum, ut primo fuerit Christianae religioni per susceptionem baptismatis incorporatus. Contra quod arguitur primo sic: Sicut haereses et sectae in Christianis sunt, ita etiam fuerunt in Pharisaeis et Iudaeis, sicut Isido. dicit li. Ethimo. Ergo de ratione haeresis non videtur esse quod primo susceperit religionem Christianam. Secundo sic: Omnis qui non tenet articulos fidei est haereticus, ut habet glo. 24. q. 3. § Quia vero, sed multi qui nunquam susceperunt religionem Christianam, ut gentiles, Pagani, Iudaei et Saraceni, non tenent articulos fidei, immo contrarias assertiones illis: ergo ad hoc quod quis haereticus sit dicendus non requiritur quod primo fuerit in religione Christiana.

Tertio contra particulam secundam in qua dicitur: Christi fidem profitens in generali, sic: Non videtur possibile quod quis Christi fidem in generali profiteatur et neget aut dubitet de aliquo particulari articulo ad fidem Christi pertinente quod sit verus, sicut nemo utens ratione profitetur quod omnis homo currit et neget forte currere. Ergo videtur quod particula ista non sit bene posita.

Quarto sic contra eandem: Qui discredit unum articulum fidei de nullo articulo fidei potest habere fidem, etiam informem, patet: quoniam sicut peccatum mortale opponitur charitati, ita fides discedere unum articulum fidei, sed charitas non remanet in homine post unum peccatum mortale: ergo nec fides postquam discredit unum articulum fidei: ergo sequitur quod non sit possibile quod aliquis fidem Christi profiteatur et discredat in aliquo articulo ad fidem pertinente.

Quinto arguitur contra particulam illa ubi dicitur: Opinionem contrariam catholicae veritati, sic: Aug. diffiniens haereticum ut habetur in c. Haereticus 24. q. 3. dicit sic: Haereticus est qui alicuius temporalis commodi maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Ex quibus verbis innuuntur duo esse de ratione haeretici. Primum est quod alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque gratia moveatur. Secundum est quod novas opiniones gignat vel sequatur. Sed ista duo non sunt communia omnibus qui habent opinionem contrariam catholicae veritati, cum multi nec gratia commodi temporalis ad hoc moveantur, multi insuper non novas sed antiquas opiniones sequantur: ergo vel diffinitio data est male posita vel Augustini.

Sexto sic: Multi possunt tenere opiniones contrarias catholicae veritati qui tamen non sunt haeretici dicendi: ergo descriptio non est bene posita. Consequentia est bona. Antecedens probatur de multis quae continentur in sacra scriptura, quae tamen non omnes credere tenentur explicite, sicut quod Abraam habuit duos filios, aut quod David fuerit filius Isai, aut Esau fuerit homo pilosus, et similia. Opposita autem talium credere non facit aliquem esse haereticum ut videtur. Item arguitur etiam de multis opinionibus inter doctores quae non sunt adhuc diffinitae per ecclesiam universalem, et tamen nihilominus tangunt materiam fidei.

Septimo sic: Simoniaci dicuntur haeretici ut in ca. Quisquis 1. q. 1. et tamen non habent opinionem contrariam catholicae veritati: ergo etc.

Octavo arguitur contra particulam illam de pertinacia ubi dicitur.

Pertinaciter etc. Arguitur primo sic: Quod particula illa sit superflue posita, Innocentius 3. extra de verbo. sig. scribens comiti Tholosano ait: Tua devotio postulavit a nobis qui sint dicendi haeretici manifesti. Super quo tibi duximus respondendum illos intelligendos manifestos haereticos esse qui contra fidem catholicam publice disputant atque profitentur seu defendunt errorem, vel qui coram praelatis suis convicti sunt vel confessi vel ab eis sententialiter damnati super haeretica pravitate. In quibus verbis de pertinacia nulla fit mentio. Quicunque ergo contra fidem catholicam licet non pertinaciter erret haereticus videtur esse censendus. Idem arguitur ex multis aliis locis, sicut ex illo Hierony. Haec est fides 24. q. 1. et ex cap. quicunque ibidem. Item ex ca. haeresis et ex ca. haereticus 24. q. 3. ubi nulla mentio fit de pertinacia: ergo videtur quod pertinacia non pertineat ad diffinitionem haeretici.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work