Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Cum autem iuxta canones sacros haereticus quadrupliciter puniri dicatur, videlicet excommunicatione, depositione, rerum ablatione, et militari persecutione, duximus hic merito disputandum an praelatus ecclesiasticus sive sit papa sive quicunque alius inferior praelatus factus haereticus pertinax sit ipso facto iure et potestate praelationis privatus. Et circa hoc reperimus duos modos extremos dicendi. Quidam enim dicunt quod sic, quidam quod non. Primi vero dicentes quod praelatus sive papa sive quicunque alius inferior factus haereticus sive manifestus sive occultus est ipso facto praelatione et potestate iurisdictionis privatus, nituntur opinionem suam veram ostendere et roborare primo auctoritatibus sacrae scripturae et ita iure divino. Secundo auctoritatibus sacrorum canonum sive sanctorum patrum, et ita iure humano. Tertio efficacia rationum. Pro primo inducunt decem auctoritates sacrae scripturae quibus praecipitur, ut haeretici omnes indifferenter vitentur non sustineantur non admittantur ad societatem fidelium, sed profugentur sive interficiantur, arbitrantes quod talia universaliter contra omnes indifferenter haereticos non fuissent divina lege sancita si praelati facti haeretici manerent adhuc praelati, maxime cum Dominus dicat de malis praelatis bonis tamen quod ad doctrinam Math. 23: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei, omnia ergo quaecunque dixerint vobis servate et facite, secundum opera autem eorum nolite facere. Et apostolus ait ad Heb. 11: Obedite praepositis vestris non tantum modestis, sed etiam discholis. Prima sacrae scripturae auctoritas est illa Deuter. 17: Eum constitues quem Dominus Deus tuus elegit de numero fratrum tuorum, glossa interlinearis: Non de aliena secta. Sequitur: Non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus. Ex qua auctoritate videtur quod sicut ex lege populus non poterat habere regem in temporalibus qui non esset de numero filiorum Israel, ita populus Dei non potest habere praelatum et rectorem in spiritualibus qui non esset de numero fidelium Israel, enim interpretatur videns Deum. Secunda auctoritas est illa Deuter. 18. Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo glossa interlinearis: ut sibi credatur quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum interficietur. Ex quo videtur quod quicunque nullo excepto visus fuerit de via Domini et veritate et catholica fideles auertere sit de medio fidelium auferendus. Tertia auctoritas est illa nume. 16: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involuamini peccatis eorum. Quarta auctoritas est illa Math. 5: Vos estis sal terrae, quod si sal evanuerit, gl. 1.: doctor errauerit in quo salietur, gl. 1.: populus firmabitur, ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras, glossa: ab officio docendi vel ecclesia. Quinta auctoritas est illa Math. 24: Surgent pseudo prophetae et pseudo Christi et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur etiam electi si fieri potest, si ergo dixerint vobis, ecce in deserto est nolite exire, etc. Sexta auctoritas est illa Luc. 21: Multi venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus appropinquabit, nolite ergo ire post illos. Septima auctoritas est illa 2. Thess. 3: Denunciamus vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam receperunt a vobis, glossa: in nomine Iesu Christi, i. per Iesu Christi auctoritatem praecipimus. Octava auctoritas est illa ad Galat. 1: Si quis generaliter scilicet quicunque sit ille evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Nona auctoritas est illa ad Ty. ult.: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita sciens quia subversus est qui huiusmodi est et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Decima auctoritas est 2. Ioan. 2: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert nolite eum recipere in domum nec ave ei dixeritis, qui enim illi dixit ave communicat operibus eius malignis. Ex quibus omnibus dicunt haberi manifeste quod haeretici sunt omnino fugiendi et vitandi auctoritate divinae scripturae et per consequentiam quod praelati facti haeretici ipso facto praelatione ecclesiastica et honore sint privati, quia alias si praelati manerent honor reverentia et obedientia deberentur eis et non contraria eis exhiberi praeciperentur. Secunda via valet auctoritatibus sanctorum patrum idem sic probare nituntur. Primo sic, dicit beatus Cyprianus in quadam epistola et habetur 7. q. 1. in ca. Novatianus, quod qui nec unitatem spiritus nec communionem pacis observat, et se ab ecclesiae vinculo atque sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem. Secundo ad idem inducunt quod Innocentius papa ait, et habetur in c. Haeretici 24. q. 1. ubi dicitur quod haeretici dum a fide catholica destiterint perfectionem spiritus quam acceperunt amiserunt. Perfectio autem spiritus videtur hic nominari potestas spiritualis ecclesiae. Tertio ad idem inducunt quod beatus Ambrosius dicit, et habetur in c. Qui dignior, ita dist.: Si vero praeceptor haereticus deformet habitaculum vitanda haereticorum communio fugienda synagoga censetur. Quarto ad hoc est Beda super Math. et habetur in c. Quicunque: Quicunque ab unitate fidei vel societatis Petri apostoli quomodolibet se segregant tales nec a vinculis peccatorum absolvunt, nec ianuam possunt regni caelestis ingredi, ubi videtur quod haereticus sit privatus ligandi et absolvendi potestate. Quinto ad idem inducitur beatus Cyprianus in c. Didicimus, qui ait: Didicimus omnes omnino haereticos et scismaticos nihil habere potestatis atque iuris. Sexto ad idem est cap. Achatius 24. q. 1. ubi dicit Gelasius quod quicunque in haeresim semel damnatam labitur eius damnatione se ipsum involvit, ubi glossa inquit: Hic est casus in quo papa papam ligare potest, in quo papa in canonem latae sententiae incidit. Nec huic obviat regula illa: Par parem solvere vel ligare non potest, quia si papa haereticus est, in eo quia haereticus est minor est quolibet catholico, 12. q. 1. Scimus, § Promulgator, quia lex factum notat etiam sine sententia, ut ff. de ritu nupt. l. Palam. ult. Septimo ad idem est idem in c. 2. Achatius. Si ergo, ubi sic dicit: Si ergo episcopus ille in haeresim damnatam lapsus est antiqua excommunicatione damnatus, alios damnare non poterit; excommunicatus enim alios excommunicare non valet. Octavo ad idem est cap. Audivimus, ubi sic dicitur: Si autem in corde suo novam haeresim confinxerit ex quo talia praedicare coepit neminem damnare potuit, quia non potest deiicere quenquam iam prostratus. Nono ad idem est quod in eodem cap. in fine legitur, ubi sic dicitur: Liquidum constat eum qui ab integritate catholicae fidei recedit maledicendi et benedicendi potestatem minime habere, utpote se superiorem maledicere non valet in alienum a fide tanquam sibi aequalem sententiam dare non potest.

Tertia via. Tertia via scilicet rationibus praefatorum doctorum opinio multipliciter roboratur. Primo sic: Ecclesia et eius iurisdictionis auctoritas fundata est super fidei petram, unde confitenti Petro et dicenti ad Christum: Tu es Christus Filius Dei vivi, ait Christus Petro: Super hanc petram, glo. 1. fidei confessionem, aedificabo ecclesiam meam. Et sequitur: Tibi dabo claves regni caelorum, etc. Ergo sequitur quod quicunque cadit a fidei petra cadat ab omni honore praelationis ecclesiae. Consequentia videtur necessaria, quoniam sublato fundamento necesse est ruere quae super illud fundata sunt. Ista est ratio domini Vlrici in Sum. sua theologiae, qui videtur esse opinionis praefatae. Unde li. 6. tractatu 4. c. 22. dicit quod stabilis manet auctoritas papae quandiu in petra quae est Christus fundatur, et hoc fit etiam per informem fidem qua sola manente non habet iudicem superiorem a quo iudicari possit. Et infra: Si vero per infidelitatem a petra in qua auctoritas Petri solidatur remotus fuerit tunc necesse est sublato fundamento ruat, non autem potest de hoc crimine etiam si non est notorium accusari et condemnari, 40. dist. c. Si papa. Haec ille. Ex quibus manifeste datur intelligi quod ipso facto quod a petra Christo cadit papa, cadit ab auctoritate.

Secunda ratio est. Claves sunt datae ecclesiae, ut ait Aug. super Ioan. et habetur in cap. Quodcunque 24. q. 1. Petrus quando claves accepit ecclesiam significavit: ergo existens extra ecclesiam non habet eas. Consequentia est beati Ambrosii in pastorali suo, et habetur de poenit. dist. 1. Nemo ubi ita ait: Dominus par ius et solvendi esse voluit et ligandi. Et infra: Certum est quod ecclesiae utrumque licet, haeresi utrunque non habet. Ius enim hoc solum permissum est sacerdotibus. Recte ergo ecclesia hoc vendicat qui veros habet sacerdotes, haeresis vendicare non potest quae sacerdotes Dei non habet. Haec ille. Item hoc idem argumentum ponitur in cap. Audivimus 24. q. 1. ubi sic habetur: Ligandi namque et solvendi potestas veris non falsis sacerdotibus a Domino traditur. Apostolis enim dicturus: Quorum remiseritis peccata, etc., praemisit: Accipite spiritum sanctum, ut evidenter cunctis ostenderet eum qui spiritum sanctum non habet peccata non posse tenere, vel remittere. Porro spiritum sanctum nemo nisi intra ecclesiam accipit. Haec ibi.

Tertia ratio. Haereticus est ab ecclesiae corpore separatus: ergo ipso facto quod est haereticus est privatus honore et potestate ecclesiasticae iurisdictionis si quam habuit. Antecedens est manifestum, quia cum ecclesia dicitur collectio fidelium, ut in c. Ecclesia de conse. dist. 1. Quicunque a fide Christi se dividit a corpore Christi quod est ecclesia necessario divisus et segregatus est censendus, consequentia vero illa patet. Tum ratione, quia membrum a corpore separatum privatum est omni vitali virtute et sensu ac motu. Tum auctoritate beati Cypriani qui eandem rationem utitur in c. Novatianus 7. q. 1. ita di.: Qui nec unitatem spiritus nec coniunctionem pacis observat et se ab ecclesiae vinculo et sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem. In hac eadem ratione fundatur beatus Tho. in 2. 2. q. 39. art. 3. quod in haereticis et scismaticis potestas iurisdictionis non manet et secundum substantiam, unde non possunt absolvere nec excommunicare, nec indulgentias facere nec aliquid huiusmodi, quod si fecerint nihil est actum. Haec sanctus Tho. Cui sententiae alludit aperte c. Audivimus 24. q. 1. ubi sic habetur: Quicunque ab unitate ecclesiae quae per Petrum intelligitur fuerit alienus execrare potest consecrare non potest, excommunicationis vel reconciliationis potestatem non habet. Quarta ratio sic: nullus praescisus a corpore ecclesiae potest esse caput ecclesiae, cum caput non possit esse extra corpus, sed praelatus factus haereticus pertinax ipso facto est praecisus a corpore: ergo ipso facto desinit esse caput ecclesiae. Consequentia patet. Ista est ratio Petri de Palude in libro suo de ecclesiastica potestate ita dicentis: Forma liter loquendo de papa quando papa labitur in haeresim tunc eo ipso praecisus est ab ecclesia et desinit esse papa et tunc deponitur de facto, i. ipso facto est depositus non de iure, quia qui non credit iam iudicatus est de iure s. Hoc est autem iudicium, quia eo ipso quod est haereticus ab ecclesia est praecisus. Non potest autem caput a corpore praecisum quandiu est praecisum esse caput corporis a quo est praecisum. Unde papa per hoc desinit esse caput corporis ecclesiae ipso facto quod ab illo per haeresim praeciditur, secundum illud Deut. 17. Non poteris alterius generis hominem facere regem. Unde haereticus nec potest esse nec manere papa, quia extra ecclesiam existens non potest habere claves ecclesiae. Per peccata autem alia est caput languidum et non propter hoc desinit esse caput, unde nec potest per consequens a membris iudicari. Haec doct. Petrus de Palude.

Quinto praelatur ecclesiae ipso facto quod factus est haereticus non potest influere amplius in corpus ecclesiae nec sensum fidei nec motum operationis sanctae, patet cum careat fide quae principium est spiritualis influxus, cum iustus ex fide vivat, ad Rom. 1. et ipsa sit, ut ait Aug. in de fide ad Petrum, bonorum omnium fundamentum: ergo praelatus eo ipso quod factus est haereticus desinit esse rector et caput corporis ecclesiae. Patet consequentia: quia caput dicitur, ut dicit Isido., quod inde alia membra capiant sensum et motum. Ista ratio est magistri Aug. de Anchona in libro suo de ecclesiastica potestate q. 1. art. 1. qui ita ait: Capitis est influere vitam omnibus membris, principium autem vitae spiritualis ast ipsa fides, quia sine fide est impossibile placere Deo. Unde apostolus ad Heb. 11. fidem dicit esse substantiam, id est fundamentum rerum sperandarum. Si ergo papa deprehenditur devius a fide caret vita spirituali, et per consequens aliis influere non potest. Unde sicut mortuus non est homo, sic papa in haeresi deprehensus non est papa propter quod ipso facto est depositus. Haec ille.

Sexto ratio sic: praelatus factus haereticus eo ipso est antichristus, unde 1. Ioan. 4. Omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est, et hic antichristus est: ergo ipso facto quod est haereticus est a cura pastorali absolutus sive privatus. Patet consequentia: quoniam Christus cuius providentia in sui dispositione non fallitur oves suas quas praecioso sanguine redemit non nisi fideli servo committeret. Unde Luc. 12. Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam, glossa 1. ecclesiam. Unde Aug. in sermone de pastore hoc expresse videtur dicere qui tractans illud Cant.: Pasce haedos tuos, ita inquit: Iam non oves, manenti Petro dicitur: Pasce oves meas, exeunti haeretico pasce haedos tuos. Haec ille. Item idem Aug. in epistola ad Vincentium tractans praefatum verbum, pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, dicit sic: Pasce haedos tuos non sicut Petrus cuidicitur: Pasce oves meas in tabernaculis pastorum non in tabernaculis pastoris, ubi est unus grex et unus pastor. Haec August. Ex quibus videtur colligi quod ipso facto quod quis pastor ovium Christi effectus est haereticus, iam non ovium Christi, sed suorum haedorum sit pastor. Et factus haereticus est ipso facto praelatione privatus, ut quilibet haereticus intelligat sibi dictum quod dominus ait villico iniquitatis: Amplius non poteris villicare. Luc. 16.

Septimo ratione sic: Omnis ille censendus est iure divino non praelatus qui iure divino praecipitur ab omnibus fidelibus vitari, patet quia iure divino verus praelatus est sequendus, sed omnis haereticus nullo excepto iure divino praecipitur vitari ab omnibus fidelibus, ut ex superioribus patet: ergo omnis praelatus eo ipso quod factus est haereticus desinit esse praelatus.

Octavo sic: Ad papam causae fidei sunt deferendae 24. q. 1. quotiens, et hoc iure divino cum ex institutione primatum habeat super omnes fideles dist. 22. ca. Omnes, et ca. Sacrosancta. Unde Lucae 22. dictum est Petro: Et tu conversus confirma fratres. Sed ad haereticum non sunt causae fidei deferendae, cum sit adversarius fidei Christianae, papa autem factus haereticus est adversarius fidei Christianae: ergo videtur quod papa factus haereticus non sit verus papa.

Nono sic: Impossibile est quod quis simul sit pastor et lupus. Patet Ioan. 10. ubi Christus distinguit inter pastorem et lupum, sed praelatus factus haereticus est factus lupus gregis dominici, cuiusmodi sunt omnes haeretici secundum illud Act. 20: ubi inquit Paulus: Scio quod intrabunt post decessionem meam lupi rapaces in vos non parcentes gregi. 1. Haeretici callidi in fraude, fortes in disputatione, crudeles in occisione: ergo pastor ecclesiae factus haereticus desinit esse pastor, cum incipiat esse lupus, etc.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work