Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.
Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.
Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.
Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.
Inter haereses damnatas in decretalibus prima occurrit illa abbatis Ioachim de qua extra de sum. trin. et fi. cath. damnamus, ubi Innocen. 3. in concilio generali ita loquitur. Damnamus ergo et reprobamus libellum sive tractatum quem abbas Ioachim edidit contra magistrum Pe. Lombardi de unitate seu essentia trinitatis, etc. Haeresis autem abbatis Ioachim arguentis contra Petrum lombardi qui docuerat, quod quaedam summa res est pater et filius et spiritus sanctus et illa nec est generans nec genita nec procedens fuit ista scilicet quod nulla res est pater et filius et spiritus sanctus atque quod unitas qua pater et filius et spiritus sanctus dicuntur una essentia una natura nec sit vera et propria unitas sed similitudinaria, quemadmodum multi homines dicuntur unus populus. Hanc haeresim merito damnavit praefatus Romanus pontifex credens et confitens cum Petro lombardi quod una quaedam res est incomprehensibilis quidem et ineffabilis quae veraciter est pater et filius et spiritus sanctus tres simul personae ac sigillatim quaelibet earundem. Secundo loco haereses et errores condemnati et reprobati in fine praefati capituli, sunt errores pessimi haeretici Almarici. Cuius errores fuerunt plures, ut colligitur ex cronica Romanorum pontificum tempore Inno. 3.
Primus error fuit quod asseruit ideas quae sunt in mente divina et creare et creari, cum tamen secundum Aug. nihil nisi aeternum atque incommutabile sit in mente divina.
Secundus error fuit quod asseruit quod ideo Deus dicitur finis omnium, quia omnia reversura sunt in ipsum, ut in Deo immutabiliter quiescant et unum individuum atque incommutabile in eo permanebunt.
Tertius error fuit quod sicut alterius naturae non est Abraham et alterius Isaac, sed unius atque eiusdem, sic dixit omnia esse unum et omnia esse Deum, dixit enim Deum essentiam esse omnium creaturarum et esse omnium.
Quartus error fuit quod asseruit sicut lux non videtur nisi in aere sic Deus nec ab angelis, nec ab homine videtur in se, sed tantum in creaturis.
Quintus error fuit quod asseruit quod si homo non peccasset in duplicem sexum partitus non fuisset nec generasset, sed eodem modo quo angeli sancti multiplicati sunt fuissent et homines.
Sextus error eius fuit quod in charitate constituto nullum peccatum imputabitur. Unde sub tali specie pietatis eius sequaces omnem turpitudinem committebant. Unde non immerito praefatus dominus Inno. dicit ubi supra de dicto Almarico loquens, ita eum pater mendacii excecaverat, ut eius doctrina non tam haeretica asserenda sit quam insana.
Tertio loco in c. Cum Christus, extra de haereticis condemnatur haeresis dicentium Christum non esse aliquid secundum quod homo.
Quarto loco condemnatae dicuntur haereses multorum haereticorum, ubi ita habetur: Excommunicamus et anathematizamus universos haereticos, Catharos, Paterinos, Pauperes de Lugduno, Passaguinos, Iosepinos, Arnolditas, Speronistas, et alios quibuscunque nominibus censeantur. Qui autem fuerint errores istorum plene reperire non valuimus nisi tantum Catharorum sive Paterinorum, et Pauperum de Lugduno, et fortassis omnes alii sequentes communicant cum istis aut parum discrepant ab eis. Errores autem Catharorum sive Paterinorum sunt varii quia secta eorum divisa est in tres partes sive sectas principales, quarum prima vocatur Albanen. Secunda Cozoren. tertia Baiolen. Nihilominus omnes Cathari conveniunt in erroribus sequentibus secundum quod ex libr. inquisitionis haereticorum colligitur dimissis aliis in quibus particulariter inter se discrepant.
Primus eorum error communis est, quod diabolus fecit hunc mundum, et omnia quae in eo sunt.
Secundus quod omnia sacramenta ecclesiae nihil prosunt ad salutem.
Tertius quod sacramenta Christi et ecclesiae non sunt vera, sed falsa et deceptoria.
Quartus quod carnale matrimonium est peccatum mortale.
Quintus negant carnis resurrectionem.
Sextus credunt quod comedere carnes et ova, et caseum etiam urgente necessitate est peccatum mortale.
Septimus quod non licet iurare in aliquo casu.
Octavus quod potestates seculares peccant mortaliter puniendo malefactores, vel haereticos.
Nonus quod nemo potest fieri salvus nisi per eos.
Decimus quod parvuli baptizati non leuius punientur aeternaliter quam latrones et homicidae. Verum est tamen quod Albanenses in hoc dissentire videntur.
Undecimus quod dicunt non esse purgatorium.
Duodecimus error est quod fingunt multa inania et falsa et sacrilega sacramenta.
Tertiusdecimus error est quod dicunt quod panis non potest benedici, quia est creatura diaboli.
Decimusquartus error est quod dicunt quod ex pane non conficitur corpus Christi.
Decimusquintus est quod per poenitentiam nec gloria augetur nec poena minuitur inferni.
Decimussextus quod non plus punietur Iudas proditor quam infans unius diei.
Decimusseptimus quod omnes erunt aequales in gloria vel in poena.
Decimusoctavus quod de peccatis non est poenitendum.
Decimusnonus quod male acquisita per usuram, vel rapinam non sunt restituenda, usuram dicentes nullum esse peccatum.
Vigesimus error est quod non implorant auxilia beatae virginis, nec angelorum, nec sanctorum, nec muniunt se signo crucis.
Hi sunt errores communes Catharorum, sive Paterinorum. Reliquimus autem errores speciales quos habuerunt praefatae sectae eorum.
Errores Pauperum de Lugduno qui alio nomine Valdenses et Boemistae nominantur.
Primus quod contemnentes ecclesiasticam potestatem dicunt se non subesse Romano pontifici nec praelatis ecclesiae Romanae.
Secundus quod se solos esse ecclesiam et Christi discipulos affirmant.
Tertius quod se dicunt apostolorum successores et habere auctoritatem apostolicam ligandi et solvendi.
Quartus quod dicunt Romanam ecclesiam esse meretricem Babylonem et omnes ei obedientes dicunt damnandos.
Quintus quod dicunt omnes sanctos et fideles a tempore Sylvestri papae esse damnatos.
Sextus error dicunt quod nulla miracula in ecclesia vera fiant quia nullus eorum aliquando miracula fecit.
Septimus quod dicunt post ascensionem Christi nulla esse servanda statuta ecclesiae nec esse alicuius valoris.