Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.
Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.
Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.
Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.
Sectae vero haereticorum quot sint et unde nomina acceperint beatus Isido. 8. Eth. cap. 5. ita determinat dicens: Quidam vero haeretici qui de ecclesia recesserunt ex nomine suorum auctorum nuncupantur. Quidam vero ex causis quas eligentes instituerunt. Symoniaci Symone dicti magicae disciplinae perito, cui Petrus in actibus apostolorum maledixit pro eo quod ab apostolis spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisse. Hi dicunt creaturam non a Deo esse, sed a virtute quadam superna creatam. Menandriani a Menandro mago discipulo Symonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum asserunt. Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegavit. Nicolaitae dicti a Nicolao dyacono ecclesiae Hierosolymitanorum, qui cum Stephano, et cum aliis constitutus est a Petro, qui propter pulchritudinem relinquens uxorem dixit ut qui vellet ea uteretur, versa est in stuprum talis consuetudo ut invicem coniugia commutarent quos Ioan. in Apoc. improbat di: Sed hoc habes quod odisti, facta Nicolaitarum. Gnostici qui propter excellentiam scientiae ita se appellare voluerunt, animam naturam Dei esse dicunt, bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt.
Carpogratiani a Carpograte quodam vocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum de utroque sexu progenitum. Cherintiani a Cherinto quodam nuncupati. Hi inter cetera circumcisionem observant mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant, unde et graece Chiliostae, Latine miliasti sunt appellati.
Nazarei dicti, quia dum Christum qui a vico Nazarenus est appellatus filium Dei licet confiteantur, omnia tamen veteris legis custodiunt.
Ophycae a colubro nominati sunt, coluber enim graece ophys dicitur, colunt enim serpentem dicentes ipsum in Paradiso induxisse virtutis cognitionem.
Valentiniani a Valentino quodam Platonico sectatore vocati, qui conas, id est scelera quaedam in originem creatoris induxit, Christum quoque de virgine nihil corporis sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit.
Apellitae quorum auctor Apelles princeps fuit, qui creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens Deum legis igneum affirmans, qui dixit Christum non Deum in veritate sed hominem in fantasia apparuisse.
Archontiati a principibus appellantur qui universitatem quam Deus condidit Archangelorum opera esse defendunt.
Adamiani vocati, quia adeo nuditatem imitentur. unde et nudi orant, et nudi inter se mares foeminaeque conveniunt.
Chayani proinde sunt appellati quoniam Cayn adorant.
Sethiani nomen acceperunt a filio Adae, qui vocatus est Seth dicentes eundem esse Christum.
Melchisedechiani vocati pro eo quod Melchisedech sacerdotem Dei non hominem fuisse sed virtutem Dei esse arbitrantur.
Angelici vocati, quia Angelos colunt. Apostolici vocati hoc sibi nomen sumpserunt quod nihil possidentes proprium nequaquam recipiunt eos qui aliquo in hoc modo utuntur.
Cerdoniani a Cerdone quodam nominati, qui duo contraria principia afferunt.
Martioniste a marcione stoyco philosopho appellati, qui Cerdonis dogma secutus alterum bonum alterum iustum Deum asseruit tanquam duo principia creationis, et bonitatis.
Artaterite ab oblatione vocati, panem et etenim et caseum offerunt dicentes a primis hominibus oblationem a fructibus terrae, et a foetibus ovium fuisse celebratam.
Aquarii appellati, eo quod aquam solum offerunt in calice sacramenti.
Severiani a Sever[o] exorti, vinum non bibunt vetus testamentum, et resurrectionem non recipiunt.
Tatiania Tatiano vocati, qui et Encratici dicti, quia carnes abominantur.
Alogii vocantur tanquam sine verbo, logos enim graece verbum dicitur, domini enim verbum non credunt respuentis Ioan. evangelium, et apocalypsim. Catafrigiis nomen provincia dedit, quia ibi extiterunt auctores eorum Montanus Prisca et Maximilla fuerunt. Hi adventum spiritus sancti non in apostolos, sed in se traditum asserunt. Cathoroe propter mundiciam ita se nominarunt, gloriantes enim de suis meritis negant poenitentibus veniam peccatorum: viduas si nupserint tanquam adulteras damnant, mundiores se caeteris praedicant, qui nomen suum si cognoscere vellent mundanos potius se quam mundos vocarent.
Pauliani a Paulo Samosatheno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium.
Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam non naturam introducens Deo non naturae eam comparavit, matremque elementorum ideam asseruit quos apostolus comparat elementis servientes.
Manichaei a quodam Persa extiterunt, qui vocatus est Manes, hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ab aliquo fonte manare asseruit. Testamentum vetus respuunt, novum ex parte recipiunt.
Antropomorphite dicti pro eo quod simplicitate rustica Deum habere humana membra quae in divinis libris scripta sunt arbitrantur. Antropos enim graece latine homo interpretatur, ignorantes vocem domini qui ait: Spiritus est Deus. incorporeus est enim nec enim membris distinguitur nec corporis mole censetur.
Eraclitae ab Eraclio auctore exorti, monachos tantum recipiunt. Coniugia respuunt, regna coelorum parvulos habere non credunt.
Novatiani a Novato Romae urbis presbytero exorti, qui adversum Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere haeresim instituit, noluit apostatas suscipere, et rebatizans baptizatos.
Montani haeretici dicti quod tempore persecutionis in montibus latuerunt qua occasione se a catholicae ecclesiae corpore diuiserunt.
Ebionitae ab Ebione dicti sive a paupertate, Christum enim per proventum solum virum iustum putant effectum. et unde competenter ebionitae pro paupertate intelligentiae appellati sunt. Hi enim iudaei sunt et ita tenent evangelium ut legem carnaliter servent, adversus quos Apostolus ad Galathas scribens inuehitur.
Fotiniani a fotiniano gallograeciae smirne episcopo nuncupati qui ebionitarum haeresim suscitans asseruit Christum ex Maria per Iosephi nuptiali coitu fuisse conceptum.
Aeriani ab aerio quodam nuncupati sunt. Hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt.
Aetiani ab Aetio sunt vocati idemque Eunomiani ab Eunomio quodam dialetico aerii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt, dissimilem patri asserentes filium et filio spiritum sanctum, dicunt etiam nullum imputari peccatum in fide manentium.
Origeniani ab Origene auctore exorti sunt dicentes quod non possit filius videre patrem, nec spiritus sanctus filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diversitate peccatorum de coelis usque ad terram diversa corpora quasi vincula meruisse easque causa factum esse mundum.
Noetiani quoque a quodam Noeto vocati, qui dicebant Christum eundem esse patrem et spiritum sanctum ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus non personis accipiunt, unde et Patripassiani vocantur quia patrem passum dicunt.
Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium ex nomine cuius maxime innotuerunt. unde et Sabelliani vocati. Hi unam personam patris et filii et spiritus sancti astruunt.
Arriani ab Arrio Alexandrino presbytero exorti sunt qui coeternum patri filium non agnoscens diversos in trinitate substantias asseruit contra illud quod ait dominus: Ego et pater unum sumus.
Macedoniani a Macedonio sunt dicti, negantes spiritum sanctum esse Deum.
Apollinaristae ab Apollinare vocati sunt, dicentes Christum corpus tantum sine anima assumpsisse.
Antidicomaritae appellati sunt eo quod Mariae virginitati contradicunt, afferentes eam post Christum natum viro suo fuisse commixtam.
Metangi nominati ideo tale nomen acceperunt, quia angios graece vas dicitur, asserentes sic patrem esse intra filium sicut vas minus intra vas maius.
Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a dyabolo conditam dicunt.
Collitiani a quodam collitio nominati, qui dicunt Deum non facere mala contra id quod dictum est: Ego dominus creans malum.
Floriani a floriano, qui contrario dicunt Deum creasse mala contra hoc quod scriptum est: Fecit Deus bona omnia.
Donatistae a Donato quodam aphro nuncupati sunt, qui de Numidia veniens totam poenae Africam sua persuasione decepit afferens minorem patre filium et minorem filio spiritum sanctum et rebaptizans catholicos.
Bonosiani a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum filium Dei adoptivum non proprium asserunt.
Circumcelliones1 dicti eo quod agrestes sint, quos Scotopicos vocant supradictae haeresis habentes doctrinam. Hi amore martyrii seipsos perimunt, ut violenter de hac vita recedentes martyres nominentur.
Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in hyspania ex errore Gnosticorum Manichaeorum permixtum dogma composuit.
Luciferiani a Lucifero smirne episcopo orti, qui episcopos catholicos qui instanti persecutione perfidiae arrianorum consentientes erant et postea correcti redire in cathedram elegerunt damnantes quod crediderunt sive quod credidisse dissimulaverunt. Quos ecclesia materno recepit sinu tanquam Petrum post fletum negationis, hanc illi matris charitatem superb[e] accipientes eos recipere nolentes ab ecclesiastica communione recesserunt et cum ipso Lucifero auctore suo qui mane oriebatur cadere meruerunt.
Iovinianistae a Iouiniano quodam monacho dicti, asserentes nullam nuptiarum, et virginum esse distantiam nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen.
Elvidiani ab Elvidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de viro suo Ioseph peperisse.
Patermiani a Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur.
Arabici nuncupati eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori atque in novissimo utrumque resurgere.
Tertuliani dicti a tertuliano presbytero Aphricanae provinciae civitatis Carthaginensis, animam immortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas peccatorum hominum post mortem in demones converti putantes.
Tesseredecate dicti quod 14. Luna Pascha cum iudaeis obseruandum contendunt: nam tessera quattuor, deca decem significat.
Nictages a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant superstitionem esse dicentes iura temerari divina qui noctem ad requiem tribuit.
Pelagiani a Pelagio monacho exorti, hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt dicentes sufficere voluntatem ad implendum divina iussa.
Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo matrem asseruit, ut aliam personam patris aliam faceret deitatis nec unum Christum Christum in verbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum filium Dei alterum hominis praedicavit.
Euticiani dicti ab Eutice Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negavit existere de duabus naturis, sed solum in eo divinam asseruit esse naturam.
Acephalitae dicti id est sine capite, nullus enim reperitur eorum auctor a quo exorti sint. Hi trium Calcedonen. capitulorum impugnatores duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in eius persona praedicant naturam.
Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi perversi electione una die ordinati sunt episcopi. Hi errorem Euticis et diascori sequentes Calcedonen. concilium respuunt, ex duabus unam in Christo naturam asserunt quam Theodosiani corruptam Gaianitae incorruptam contendunt.
Gnoite et Tritoite a Theodosianis exorti sunt, ex quibus gnoite ab ignorantia dicti, quia ad perversitatem a qua orti sunt id adiiciunt, quod Christi divinitas ignorat quae sunt futura scripta de die et hora novissima, nec recordantes Christi personam in Esaia loquentem: Dies iudicii in corde meo.
Tritoite vero vocati sunt quod sicut tres personas in trinitate ita quoque asserunt tres Deos esse contra illud quod scriptum est: Audi Israel dominus Deus tuus unus est.
Sunt et aliae haereses sine auctore et sine nominibus ex quibus aliae putant trinum esse Deum.
Aliae Christi divinitatem passibilem dicunt.
Aliae Christi nativitatem de patre in tempore initium temporis dant.
Aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensionem non credunt.
Aliae animam imaginem Dei negant.
Aliae animas converti in demones et in quaecumque animalia existimant.
Aliae de mundi statu dissentiunt.
Aliae innumerabiles mundos opinantur.
Aliae aquam Deo coeternam faciunt.
Aliae nudis pedibus ambulant.
Aliae cum hominibus non manducant.
Haec sunt haereses adversus catholicam fidem exorte ab apostolis et sanctis patribus, vel conciliis condemnatae, quae dum in se multis erroribus divisae invicem sibi dissentiunt, communi tamen nomine adversus ecclesiam Dei conspirant.
Sed et quicunque aliter scripturam sanctam intelligit quam Spiritus Sancti sensus efflagitat a quo scripta est, licet de ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest teste Aug.