Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.
Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.
Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.
Item prima synodus Toletana congregata auctoritate et iussu Leonis papae condemnavit errores et haereses sequentes contra Priscillianistas.
Si quis dixerit aut crediderit a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque eius omnia instrumenta, anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit Deum patrem eundem est filium vel paraclytum, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit filium eundem esse patrem vel paraclytum, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit paraclytum vel patrem esse filium, anathema sit.
Si quis dixerit carnem tantum sine anima a filio Dei fuisse susceptam, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit deitatem nascibilem esse, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit deitatem Christi convertibilem vel passibilem, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit alterum esse Deum prisce legis, alterum angelorum, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit ab altero Deo mundum fuisse factum, et non ab eodem secundum quod scriptum est in principio: Fecit Deus caelum et terram, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit corpora humana non resurgere post mortem, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit alias scripturas praeter quas ecclesia catholica recipit in auctoritate habendas vel esse venerandas, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit deitatis et carnis unam in Christo esse naturam, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit esse aliquid quod se extra divinam trinitatem possit extendere, anathema sit.
Si quis astrologiae vel Mathesi existimat esse credendum, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit coniugia hominum quae secundum legem divinam licet habere execrabilia esse, anathema sit.
Si quis dixerit vel crediderit carnes auium vel pecudum quae ad escam datae sunt non tantum pro castigatione corporum abstinendas sed execrandas esse, anathema sit.
Si quis in erroribus Priscilliani sectam sequitur vel profitetur ut aliud in salutari baptismo contra sedem sancti Petri faciat, anathema sit.