Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Cum non solum haeretici sed etiam credentes, fautores, receptores, et defensores eorum excommunicationis sententiam incurrant, ut patet in ca. Sicut ait extra de haereticis et ca. Excommunicamus, postquam exposuimus qui sunt vocandi haeretici, exponendum iam est qui dici debeant credentes eorum, fautores, receptores, et defensores eorum. Credentes autem haereticorum dicuntur tripliciter. Primo quidem qui confitentur se credere ita sicut illi credunt. Nam ex errore suo se iudicant, et hoc sine dubitatione verum est. Secundo dicuntur credentes haereticorum qui adorant eos qui reverentiam suo more eis exhibent. Tertio qui confessionem et communionem ab eis iuxta eorum ritum acceperunt vel similia perpetrarunt quae ad ritum eorum pertinent, omnes enim tales profecto credentes fuisse convincuntur. Nam ex factis exterioribus praesumitur de affectu, ar. 32. q. 5. Qui viderit. C. de dolo, l. Dolum. Nec enim refert utrum dictis an factis quis voluntatem suam insinuet. ff. de leg. q. sen. com. l. Destituant. Nam negare et confiteri non solum ore sed etiam facto contingit, 11. q. 3. Existimant.

Fautores vero haereticorum dicuntur multipliciter. Primo quidem qui publica potestate fungentes si condemnatos ab ecclesia fugant et non puniant, et quod ex hoc fautores intelligantur ad litteram probant canones positi 24. q. 3. sicut est c. Qui potest, quod est Damasi papae sic dicentis: Qui potest obuia(re) et perturbare perversos et non facit, nihil est aliud quam fauere impietati. Ad idem est ca. Qui vitiis, 1. q. 5. et ca. Praeterea, q. 8. eiusdem causae. Privatae autem personae quae ad hoc, videlicet ad detinendum fugientes haereticos, nec ex officio nec ex praestito iuramento tenentur, non videntur fautores haereticorum dicendi, quia hoc non ad eos, sed ad eos pertinet qui potestate funguntur. Secundo fautores esse iudicantur verbo qui excusant eos non ex linguae lubrico sed a proposito in conventiculis vel etiam inter laicos sicut sunt multi dicentes: Isti non sunt tales, scilicet haeretici quales esse dicuntur, nec negant ista nec illa. Tales autem per mendacia excusantes eorum excessus possunt verae fautores dici, habita consideratione personarum, temporis et loci et locorum. Plerunque enim verba talium simplices homines ad haereticorum amorem provocant, et devotionem quam habent ad ecclesiam minuunt et enervant. Tertio dicuntur fautores haereticorum facto, qui procurant, qui mittunt haereticis alimoniam, qui eos liberant, qui ab ea quibus liberantur subministrant et si qua sunt similia. Et est ar. quamvis probatione non egeat, 23. q. 4. cap. Est iniusta misericordia. Quarto qui extirpationem haereticorum impediunt. Item non dant ad id operam quam possunt secundum maius vel minus, et hoc secundum considerationem diversarum circumstantiarum. Quinto fautores haereticorum esse videntur, qui haereticos zelant cum eos possint et debeant iudicare. Sexto dicuntur fautores qui eos occultando seu aliter ipsorum excommunicationem vel incarcerationem vel punitionem malitiose impedire praesumant aut captos aut incarceratos relaxant praeter voluntatem ecclesiae. Item septimo possent dici fautores etiam qui requisiti ab episcopo vel inquisitore nequiter recusant vel praetermittunt. iuvare eos qui praefatos haereticos capere cupiunt. Praeterea receptores dicuntur qui scienter haereticos recipiunt sive latenter sive manifeste. Caeterum defensores dicuntur primo qui defendunt errorem haereticorum et isti damnabiliores sunt illo qui errat, et non solum haeretici sed haeresiarchae dicitur 24. q. 4. Qui alios. Secundo dicuntur defensores qui defendunt pro suis viribus vel potentia ne ad manus iudicis eveniat examinandus vel puniendus. Et de simili defensione loquitur canon 24. q. 3. in multis capitulis quaestionis, et 27. q. 1. Si custos.

Quilibet talis credentium, fautorum, receptorum ac defensorum haereticorum est excommunicatus, et si non satisfecerit infra annum tunc ipso iure est infamis nec ad publica officia seu concilia nec ad eligendum aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium debet admitti, nec potest condere testamentum nec ad alicuius hereditatis successionem accedere, nullus quoque ei super quocunque negocio sed ipse aliis cogeretur respondere; si iudex est eius sententia non valet, si aduocatus non admittitur eius patrocinium, si tabellio non valent eius instrumenta, et sic de similibus. Si vero sit clericus ab omni officio et beneficio debet deponi. Et illi qui tales postquam ab ecclesia fuerint denominati evitare contempserunt debent excommunicari. Probantur haec omnia extra de haereticis, ca. Excommunicamus. Item omnes clerici qui talibus exhiberent ecclesiastica sacramenta vel traderent ecclesiasticae sepulturae aut elemosynas aut oblationes eorum reciperent debent privari suo officio, ad quod nunquam restituentur sine indulto sedis apostolicae spirituali. Similiter et regulares quorum etiam privilegia in illis locis non serventur eis, ut in praedicto cap. Excommunicamus, § Sane clerici.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work