Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Sed videtur fortassis aliquibus quod haeresis non extendatur ad omnia genera credibilium praefata, et primo videtur quod non se extendat ad credibilia primi generis, cuiusmodi sunt quae semper creduntur et nunquam intelliguntur, sicut sunt hystoriae.

Primo sic: quia si hoc esset verum, cum sancti diversa sive contraria sentiant circa hystorias, ex altera parte haeresis censeretur; sed non censetur, cum propter hoc ex nulla parte aliquis iudicatur haereticus. Non ergo videtur quod haeresis sit circa id genus credibilium.

Secundo sic: quidam sancti senserunt contraria de operibus sex dierum; ex neutra tamen parte est haeresis. Ergo haeresis non se extendit ad illud genus credibilium.

Tertio arguitur quod haeresis non se extendat ad credibilia tertii generis, videlicet quae simul intelliguntur et creduntur. Primo sic: quicunque est haereticus deviat ab aliquo articulo fidei, sed devians ab illis credibilibus tertii generis non videtur deviare ab aliquo articulo fidei, ut puta qui diceret fornicationem non esse peccatum mortale; ergo non est haeresis circa talia credibilia.

Quarto sic: inter alia credibilia quae simul creduntur et intelliguntur assignantur rationes humanae et scientiae, vel de numeris vel de quibuscunque aliis disciplinis; sed circa has non est haeresis. Unde Hieronymus super epistolam ad Tytum: Si quis artem grammaticam vel dialecticam noverit, non improbamus; scientiae enim sunt veritatis, non pietatis. Ergo haeresis tantum est circa credibilia quae pertinent ad pietatem, sicut est fides, sicut dictum est. Ergo haeresis non est circa credibilia quae simul creduntur et intelliguntur, sive sint principia sive sint rationes sive scientiae humanae.

Sed istis non obstantibus dicendum est, sicut praediximus, quod haeresis ad tria genera praefata credibilium extenditur, quemadmodum et fides cui opponitur; tamen, ut inquit magister Alexander de Alis in secundo, secundum quandam analogiam, scilicet per prius et secundario, directe et indirecte, principaliter et minus principaliter. Nam circa illa credibilia quae prius creduntur et postea intelliguntur, scilicet circa articulos fidei, invenitur prima ratio fidei, et ita per oppositum ipsa haeresis prius invenitur circa illa.

Pro quo notandum quod, ut inquit sanctus Thomas in 2. q. 1. art. 6., quaedam sunt credibilia de quibus est fides secundum se; aliqua vero sunt credibilia de quibus non est fides secundum se, sed in ordine ad alia, sicut etiam in aliis scientiis quaedam proponuntur ut per se intenta, quaedam ad manifestationem aliorum. Quia vero fides est de his quae videnda speramus in patria, secundum illud ad Hebr. 11: Fides ex substantia rerum sperandarum, ideo per se ad fidem pertinent illa quae directe nos ordinant ad vitam aeternam, sicut sunt tres personae, omnipotentia Dei, mysterium incarnationis Christi, et huiusmodi; unde secundum ista distinguuntur articuli. Quaedam vero proponuntur in sacra scriptura ut credenda non quasi principaliter intenta, sed ad praedictorum manifestationem, sicut quod Abraham habuit duos filios, et quod ad tactum ossium Helisei suscitatus est mortuus, et alia huiusmodi quae narrantur in sacra scriptura in ordine ad manifestationem divinae maiestatis vel incarnationis Christi; et ita sicut circa prima credibilia est primo fides, et ita per oppositum est haeresis. Ceterum secundo fides se extendit ad illa credibilia quae simul creduntur et intelliguntur, ut quod fornicatio est peccatum mortale et huiusmodi, et per oppositum haeresis. Tertio fides se extendit ad illa credibilia quae creduntur et nunquam intelliguntur, sicut sunt hystoriae in sacra scriptura contentae, et ita per oppositum haeresis.

Et huic sententiae sancti Thomae concordat in 2.2. q. 11. art. 2., cum ait quod dupliciter aliquid pertinet ad fidem: uno modo directe et principaliter, sicut articuli fidei; alio modo indirecte et secundario, sicut omnia illa ex quibus sequitur correlarie corruptio alicuius articuli; et circa utrunque potest esse haeresis eo modo quo et fides. Unde dicendum est ad omnes in oppositum.

Ad primam, cum arguitur quod sequeretur quod sancti, etc., respondetur negando consequentiam. Pro quo notandum iuxta magistrum Alexandrum de Alis quod aliud est dicere hystoriam non esse veram, et aliud est hystoriam exponere sic vel sic et opinari circa eius expositiones. Ille autem qui diceret hystoriam non esse veram, et hoc pertinaciter, haereticus iudicaretur; sed sic non faciebant sancti Alii varia opinantes circa hystorias, licet in expositione earum varia sentirent. Et hoc modo respondetur ad id quod secundo loco arguitur de operibus sex dierum: quoniam sancti non negant hystoriam ipsam; immo in ea omnes concordant, differenter tamen eam exponunt, quia quidam exponunt eam de diebus materialibus, quidam de spiritualibus; sed hoc non est destruere aut negare hystoriam, sed exponere. Unde tales expositiones sunt declarativae sacrae scripturae, quas sancti patres fecere inducti ad hoc bonis rationibus. Unde Augustinus: Sancti patres quod ita diversa senserunt, a Spiritu sancto est. Concordant ergo omnes in hystoria, quia hystoria dicit tot fuisse dies, sed discordant in expositione dierum. Unde a spiritu sancto moventur isti sancti ad istas expositiones, ad scripturae declarationem; et si sit ibi aliquando falsitas, hoc non est ex natura hominis primitus instituti, sed ex poena damnati. In natura enim prius instituta non erant opiniones, nec erunt similiter in gloria; sed modo sunt, quia opinio importat poenalitatem.

Ad tertiam, cum arguitur de credibilibus tertii generis, respondetur quod circa illa etiam est haeresis, cum scilicet male creditur circa illa. Et ad rationem, cum dicitur quod quicunque haereticus, etc., respondetur dupliciter. Primo negando maiorem, quoniam non oportet quod omnis haereticus deviet ab aliquo articulo fidei; bene est econverso quod omnis devians ab aliquo articulo fidei sit haereticus. Nam sicut fides non solum se extendit ad articulos, immo etiam ad alia credibilia quae non sunt articuli fidei, sed sunt sicut principia, ita dicimus de haeresi. Unde non oportet quod ubi est haeresis, quod ibi sit deviatio ab aliquo articulo, nisi sit haeresis circa credibilia quae prius creduntur et postea intelliguntur, circa quae est haeresis secundum suam primam rationem quemadmodum et fides.

Secundo respondetur negando minorem, et dicimus quod errans circa credibilia tertii generis, licet non deviet directe et formaliter ab aliquo articulo fidei, tamen cum ex negatione illa sequitur illum dicere scripturam sanctam continere falsitatem, indirecte obviat articulo illi: Credo in Spiritum Sanctum, a quo scriptura divina inspirata est. Scribitur enim ad Gala. 3: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, etc.; et postea subdit: Qui talia agunt regnum Dei non possidebunt; quod non esset si fornicatio non esset peccatum mortale.

Ad quartam, cum arguitur quod circa humanas disciplinas non est haeresis, respondetur quod errare circa humanas disciplinas, ut puta errare circa geometriam et huiusmodi, bene concedimus quod non sit haeresis; nec de his loquitur Augustinus cum dicit quaedam simul intelliguntur et creduntur, sed de his quae sunt quasi principia quaedam per se nota in theologia, sicut est quod fornicatio sit mortale peccatum et superbia huiusmodi quae pertinent ad mores.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work