Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Exposito quid sit haeresis, et quae species eius, reliquum est videre quis sit haereticus censendus. Pro quo imprimis notandum est, quod ut tam ex gloss. in cap. Illi. § quoniam 24. quaest. tertia quam ex aliis doctorum sententiis multis, variis modis dicitur haereticus. Glossa praefata ponit novem modos, et ex aliis colliguntur tres, et ita possumus assignare duodecim modos quibus dicatur haereticus. Uno modo dicitur haereticus quicunque est dubius in fide, extra de haereti. cap. Dubius. De fide enim nullus dubitare habet sed firmiter tenere ea quae sibi credenda proponuntur, extra de sum. tri. et fide ca. in prin. Firmiter credimus, etc. Et in symbolo Athanasii: Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit. Nam ut dicit Bernar. fides ambiguum non habet, et si habet fides non est. Hoc tantum intelligendum est de dubitante qui determinate et animo deliberato in dubietate persistit aequaliter se habens ad utramque partem contradictionis, secus de illo qui tentatur de fide cum dolore cordis et anxietate. Secundo modo dicitur haereticus omnis Simoniacus 1. q. 1. Quisquis, ubi dicit Greg. Quisquis per pecuniam ordinatur ad hoc quod sit haereticus promovetur. Tertio modo dicitur haereticus omnis praescisus ab ecclesia, secundum quod excommunicatus dicitur haereticus 4. q. 1. Quod autem, ubi super illud, Haereticos autem inquiunt, dicimus tam eos qui olim ab ecclesia praescisi sunt quam qui post a nobis anathematizati sunt. Dicit glo. nota quod omnis excommunicatus dicitur haereticus, ut infra 23. q. 4. Ipsa pietas. Quarto modo dicitur haereticus qui sentit contra sacram scripturam sive contra ea quae necessaria et formali consequentia ex ea eliciuntur sive qui scripturam sanctam male interpretatur 24. q. 3. cap. Haeresis, ubi beatus Hiero. ita loquitur: Quicunque sacram scripturam aliter intelligit quam sensus spiritus sancti efflagitat a quo scripta est, licet ab ecclesia non recesserit tamen haereticus appellari potest. Quinto modo dicitur haereticus qui novam opinionem invenit vel inventam sequitur, invenit ut haeresiarcha, puta Arrius et Sabellius; sequitur, ut qui haeresiarcham imitatur velut Arriani et Sabelliani 24. q. 3. cap. Haereticus, ubi dicit August. Haereticus est qui alicuius temporalis commodi maxime gloriae principatusque sui gratia falsas atque novas opiniones vel gignit vel sequitur. Sexto modo dicitur haereticus, qui Romanae ecclesiae privilegia ab ipso summo ecclesiarum tradita auferre conatur dist. 22. cap. Omnes. Septimo modo dicitur haereticus, qui praecepta sedis apostolicae pertinaciter transgreditur 19. di. ca. Nulli. Quod ut dicit Ioan. in glo. intelligas, si dicat Romanam ecclesiam non esse caput nec posse condere canones, alias non est haereticus licet peccet, extra de rescrip. Si quem. Octavo large dicitur haereticus, qui non tenet articulos fidei, et secundum hoc Iudaei et gentiles sunt haeretici. Nono dicitur haereticus, qui aliter sentit de articulis fidei quam Romana ecclesia 24. q. 1. Haec est fides. Hi novem modi sunt iuxta gl. superius assignatam. Possumus decimo loco dicere quod haereticus sit qui de ecclesiasticis sacramentis aliter sentit et docere praesumit quam sacrosancta Romana ecclesia praedicat, ut notat Ber. in cap. ad Abolendam extra de haereti. et Hostien. Undecimo dicitur quis haereticus qui non recipit 4. concilia generalia de quibus in cap. Sicut sancti distinct. 15. Duodecimo in summa, et generaliter dicitur haereticus qui adversus quodcunque genus veritatis catholicae supra expositae opinionem suam perversam atque pravam pertinaciter defendit, ut in cap. Ubi in ecclesia 24. quaest. tertia, et est beati August. contra Manicheos.