Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Alexander quartus in extravagante sua quae incipit. Quidam scripturae sacrae intelligentiam se habere fatentes, etc. libellum magistri Guilhelmi de sancto amore quem contra religiosos mendicantes in detractionem et denigrationem status eorum ediderat, qui intitulatur de periculis novissimorum temporum, tanquam iniquum et scelestum, et execrabilem continentem documenta prava falsa erronea et nepharia damnat et reprobat, mandans ut ubicunque talis libellus reperiatur comburatur et aboleatur omnino sub poena excommunicationis.

Consequenter idem Rom. pont. per alias extravagantes similiter damnat et reprobat supradictum libellum et alios famosos libellos erroribus plenos quos quidam alii magistri Parisien. in detractionem ordinum mendicantium maliciose condiderunt, sicut patet in extravagante quae incipit. Ex alto fuisse conspicimus. Et in extravagante quae incipit. Cum olim.

Amplius papa Honorius in extravagante sua quae incipit. Olim felicis recordationis Gregorius papa 10. reprobat et damnat sectas eorum qui se dicunt de ordine apostolorum: asserentes se vitam apostolorum tenere et euangelicam paupertatem. Quorum haereticorum capita et principes Geraldus Segnerelli de Parma et Dulcinus discipulus eius dioecesis Novariensis. Quorum errores condemnati sunt qui sequuntur prout ex li. inquisitionis haereticorum colligitur.

Primus est quod auctoritas Romanae ecclesiae est omnino evacuata, et iam dudum cessavit propter malitiam praelatorum.

Secundus est quod ecclesia quam tenent papa et cardinales et clerici et religiosi non est ecclesia Dei, sed probata ecclesia sine fructu.

Tertius quod ecclesia Romana est illa meretrix quae a fide Christi apostata vit de qua scribit Ioan. in Apocalipsi.

Quartus quod tota illa potestas spiritualis quam Christus dedit ecclesiae ab initio translata sit in sectam eorum qui dicuntur apostoli sive de ordine apostolorum quam sacram vocant congregationem specialiter a Deo missam et electam in istis novissimis diebus et quod ipsi et nulli alii habeant potestatem quam habuit beatus Petrus apostolus.

Quintus quod ipsi soli qui dicuntur apostoli de praedicta secta seu congregatione sunt ecclesia Dei et sunt in illa perfectione in qua fuerunt apostoli Christi.

Sextus quod non tenentur alicui homini obedire nec summo pontifici nec alteri, quia eorum regula quae fuit immediate a Christo libera est et perfectissima vita.

Septimus quod nec papa nec aliquis alius potest eis percipere quod deponant statum illum seu ritu tantae perfectionis nec etiam potest eos excommunicare.

Octavus quod de quolibet statu et ordine potest quilibet licet transire ad eorum vitam et statum seu ordinem sive sit religiosus sive secularis ita quod vir sine consensu uxoris et econverso potest relinquere matrimonium, et ordinem intrare ipsorum.

Nonus quod nullus praelatus ecclesiae Romanae potest separare matrimonium, sed ipsi possunt.

Decimus quod nullus de vita seu statu vel ordine ipsorum potest licite intrare alium ordinem seu regulam sine peccato mortali nec potest se supponere obedientiae hominis cuiusque quia hoc esset descendere a vita perfectissima ad minus perfectam.

Undecimus quod nullus potest salvari nec intrare regnum caelorum nisi sit de statu seu ordine ipsorum.

Duodecimus quod omnes qui persequuntur eos peccant et sunt in statu damnationis.

Decimustertius quod nullus papa Romanae ecclesiae potest aliquem absolvere a peccatis nisi esset ita sanctus sicut fuit beatus Petrus apostolus in vivendo in omnimoda paupertate et sine proprio et in humilitate non faciendo guerras nec aliquem persequendo, sed permittendo vivere quemlibet in sua libertate.

Decimusquartus quod omnes praelati ecclesiae Romanae tam maiores, quam minores a tempore sancti Sylvestri papae declinaverunt a modo vivendi priorum sanctorum sunt praevaricatores et seductores excepto fratre Petro de Marrone qui fuit papa Celestinus vocatus.

Decimusquintus quod omnes ordines religiosorum et sacerdotum, et diaconorum, et subdyaconorum, et praelatorum sunt ad fidei catholicae detrimentum.

Decimus sextus quod laici non tenentur, nec debent decimas alicui sacerdoti sive praelato Romanae ecclesiae qui non sit in tanta perfectione et in tanta paupertate in quanta fuerunt Christi apostoli, et ideo decimae non debent dari nisi ipsis qui dicuntur apostoli et sunt pauperes Christi.

Decimus septimus quod quilibet vir et quaelibet mulier nudi simul possunt iacere licite in uno et eodem lecto et licite tangere mutuo unus alterum in omni parte sui et osculari seinuicem sine peccato et coiungere ventrem suum cum ventre mulieris ad nudum si quis stimuletur carnaliter, ut cesset tentatio non est peccatum.

Decimus octavus quod iacere cum muliere et non cognoscere carnaliter maius est quam suscitare mortuum.

Decimus nonus quod perfectior vita est vivere sine voto quam cum voto.

Vigesimus quod ecclesia consecrata non plus valet ad orandum Deum quam stabulum equorum sive porcorum.

Vigesimus primus quod ita bene potest adorari Christus in nemoribus sicut in ecclesiis vel melius.

Vigesimussecundus quod pro nulla causa debet homo iurare nisi pro articulis fidei, vel praeceptis Dei et omnia alia possunt celari, quantumcunque iurent dicere veritatem et mentiri et dolose palliare, ut sit unum in ore et aliud in corde.

In extravagante Bonifacii 8. quae incipit: unam sanctam, etc. sunt errores sequentes condemnati.

Primus error est dicentium quod totius universalis ecclesiae non sit unum caput assignandum. Contra quem errorem diffinit quod cum ecclesia una sit, corporis ecclesiae non sunt capita, sed unum est scilicet Christus eiusque vicarius Romanus pontifex.

Secundus error est dicentium gladium temporalem nullo modo pertinere ad ecclesiam nec subesse gladio spirituali. Contra quem diffinit in potestate ecclesiae duos esse gladios scilicet spiritualem et temporalem gladiumque temporalem subesse gladio spirituali et potestatem temporalem spirituali.

Tertius est error dicentium non omnes fideles subiectos esse Romano pontifici. Contra quem diffinit subesse Romano pontifici omnem humanam creaturam esse de necessitate salutis.

In extravagante Clem. 5. quae incipit Gloriosam ecclesiam, etc. condemnantur errores quorundam fratrum minorum qui sequuntur.

Primus error eorum est quod fingunt duas ecclesias. Unam carnalem et affluentem divitiis sceleribus maculatam, cui Romanum praesulem aliosque inferiores praelatos dominari asserunt. Aliam spiritualem virtute decoram paupertate succinctam, in qua ipsi soli eorumque complices continentur.

Secundus error eorum est, quod omnis iurisdictionis auctoritas sit omnino in ministris ecclesiae Romanae evacuata, et in solis ipsis maneat sicut spiritualis vitae sanctitas.

Tertius error est, quod in nullo eventu iurandum est.

Quartus error, quod sacerdos in mortali peccato existens non consecrat non conficit non potest ecclesiastica sacramenta conferre.

Quintus error est, quod evangelium Christi in se solis hoc in tempore asserunt esse completum quod actenus dicunt fuisse abiectum immo prorsus extinctum. Et ut in praecedenti extravagan. habetur sunt multa alia quae isti praesumptuosi homines contra coniugii venerabile sacramentum garrire dicuntur, multaque decursu temporis sive saeculi somniant multaque de antichristi adventu quem iam iam instruere asserunt flebili vanitate divulgant. Quae omnia quia partim haeretica partim insana partim fabulosa cognoscimus damnanda potius cum suis auctoribus quam stilo prosequenda aut referenda censemus.

In extravagantibus Ioan. 12. condemnantur sequentes errores et haereses Marsilii de Padua et Ioan. de Ianduno.

In extravagante quae incipit, licet iuxta doctrinam apostoli condemnantur specialiter septem errores quos Marsilius de Padua et Ioan. de Ianduno dogmatizarunt. Quorum.

Primus est quod id quod legitur in evangelio Math. quod Christus solvit tributum Caesari quando staterem sumptum ex ore piscis illis qui petebant didragma iussit dari. Hoc fecit non condescensione et liberalitate suae pietatis, sed necessitate coactus.

Secundus quod beatus Petrus apostolus non plus fuit caput ecclesiae quam quilibet aliorum apostolorum.

Tertio quod beatus Petrus non habuit plus auctoritatis quam habuerunt alii apostoli.

Quartus quod Christus nullum caput dimisit ecclesiae, nec aliquem fecit vicarium suum.

Quintus quod ad Imperatorem spectat corrigere papam ac instituere.

Sextus quod omnes sacerdotes sive sit papa sive archiepiscopus sive sacerdos simplex quicunque sunt aequalis auctoritatis et iurisdictionis ex institutione Christi, sed quod unus plus habeat alio hoc est secundum quod Imperator concessit et sicut concessit ita revocare potest.

Septimus quod papa vel tota ecclesia simul iuncta nullum hominem quantumcumque sceleratum potest punire punitione coactiva nisi Imperator daret eis auctoritatem.

In extravagante eiusdem Ioan. 22. quae incipit: Cum inter nullos, etc. damnat et reprobat errorem sequentem.

Condemnat tanquam erroneum et haereticum si quis pertinaciter affirmaverit quod redemptori nostro eiusque apostolis in his quae ipsos habuisse sacra scriptura testatur nequaquam ius utendi seu consumendi competierit, nec illa vendendi seu donandi ius habuerint aut ex ipsis alia acquirendi, quae tamen ipsos de praemissis fecisse scriptura sacra testatur seu ipsos potuisse facere supponit expresse.

In extravagante eiusdem Ioan. 22. quae incipit: Vas electionis, condemnatur errores Ioan. de Poliaco magistri Parisien. circa audientiam confessionum sequentes.

Primus error condemnatus praefati magistri de Poliaco est quod asserebat quod confessi fratribus habentibus licentiam generalem audiendi confessiones tenentur eadem peccataque confessi fuerant iterum confiteri proprio sacerdoti.

Secundus error fuit quod, stante statuto, omnis utriusque sexus, edito in concilio generali Romanus pontifex non potest facere quod parrochiani non teneantur omnia peccata sua semel in anno proprio sacerdoti confiteri, quem dicit esse parochialem curatum, immo nec Deus potest hoc facere, quia ut dicebat implicat contradictionem.

Tertius error est quod papa non potest dare generalem potestatem audiendi confessiones immo nec Deus quoniam confessus habenti generalem licentiam teneatur eadem iterum confiteri proprio sacerdoti quem dicit esse, ut praemittitur, parochialem curatum.

Istos errores tanquam falsos et erroneos et a doctrina sana devios auctoritate apostolica damnat et reprobat praefatus dominus Ioan. 22., doctrinam ipsam contrariam veram esse et catholicam asserens, quod illi qui praedictis fratribus confitentur non magis teneantur eadem peccata iterum confiteri quam si alias illa confessi fuissent eorum proprio sacerdoti iuxta dictum concilium generale.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work