Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Consequenter quinta synodus universalis Constantinopolitana condemnavit Theodorum Mopsuestenum, et omnes haereticos sequaces eius qui dicebant esse alium Dei verbum et alium Christum et sanctam virginem negabant Dei genitricem fuisse, ut in cap. Sexta synodus, distinct. 16. In qua quidem quinto synodo patres diffinisse leguntur.

Si quis non confitetur patris et filii et spiritus sancti unam naturam sive essentiam, unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit, unus enim Deus et pater ex quo omnia et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et unus spiritus sanctus in quo omnia.

Si quis non confitetur Dei verbi esse duas nativitates, unam quidem ante saecula et sine tempore ex patre incomparabiliter, aliam vero eiusdem in ultimis diebus descendente de caelo, et incarnato ex sancta gloriosa Dei genitrice semper virgine qui natus est ex ea, talis anathema sit.

Si quis dicit alium esse Deum verbum qui miracula fecit et alium Christum qui passus est, vel Deum verbum cum Christo esse dicit quando ex muliere nascebatur, vel in ipso esse ut alterum in altero, et non unum eundem Dominum nostrum Iesum Christum Dei verbum incarnatum et hominem factum atque eiusdem miracula et passiones quas sponte passus est carne, talis anathema sit.

Si quis dicit secundum gratiam vel secundum operationem vel secundum dignitatem vel secundum aequalitatem honoris vel secundum auctoritatem aut relationem aut effectum aut virtutem unitionem Dei verbi ad hominem factam esse, aut secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo verbo huiusmodi, quia bene visum est ei de ipso, sicut Theodorus insaniens dicit vel secundum solam hominis similitudinem quam Graeci Omonaemyam vocant, per quam Nestoriani verbum domini Iesum et Christum vocantes et hominem separatum Christum et filium nominantes et duas personas manifeste dicentes per solam nominationem et honorem et dignitatem adorationem et unam personam et unum Christum confingunt dicere, sed non confitentur sicut sancti patres docuerunt unitatem verbi ad carnem animatam anima rationali et intellectuali secundum compositionem, id est secundum subsistentiam factam, et propterea unam eius subsistentiam qui est Dominus noster Iesus Christus, unus de sancta trinitate, talis anathema sit. Cum enim multis modis unitas intelligitur. Aliquando quidem impietatem Apollinaris et Euticis sequuntur in peremptionem eorum qui convenerunt colentes unitionem secundum confusionem praedicant. Theodori autem et Nestorii sequaces divisione gaudentes aequalem unitatem introducunt. Sancta vero Dei ecclesia utriusque perfidiae impietatem eiiciens unitionem Dei verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. Unitio enim per compositionem in mysterio Christi non solum inconfusa ea quae convenerunt conservat, sed nec divisionem suscipit.

Si quis substantiam Domini nostri Iesu Christi ita intelligit tanquam suscipientem multarum substantiarum significationem, et propterea conatur introducere in mysterio Christi duas subsistentias vel personas, et ab eo introductis duabus personis unam personam dicit per dignitatem et honorem et adorationem sicut Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt, et calumniantur sanctam Calcedonensem synodum tanquam secundum hunc impiissimum intellectum usiam unius intelligentiae vocabulum, sed non confitentur Dei verbum carni substantialiter uniri, et propterea unam eius subsistentiam vel unam personam, et ita sanctam Calcedonensem synodum unam subsistentiam Domini nostri Iesu Christi confiteri, talis anathema. Nec enim adiectionem personae vel subsistentiae sancta trinitas suscepit, et incarnato uno de eadem trinitate verbo.

Si quis abusiu(e) et non vere Dei genitricem sanctam gloriosam semper virginem Mariam aut per velationem tanquam homine puro nato. Non enim de verbo ex ea incarnato sed relative secundum illos hominis nativitate in Deum verbum tanquam cohaerens nascenti homini criminatur sanctam Calcedonensem synodum tanquam secundum eundem impium intellectum a Theodoro commentatum Dei genitricem virginem asserentem aut si quis hominis genitricem vocat eam aut Christi genitricem, utpote Christo non existente Deo, et non specialiter et secundum veritatem Dei genitricem eandem confitetur ob id quod ante saecula a patre genitus Deus verbum in ultimis dierum ex ea incarnatus et natus est, atque ita pie sanctam Calcedonensem synodum Dei genitricem eam confiteri, talis anathema sit.

Si quis in duabus naturis dicens non ut in deitate et humanitate unum Dominum nostrum Iesum Christum cognosci confitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum ex quibus id est confusa et ineffabilis unitas facta est, neque verbo in naturam carnis transfigurato neque ad verbi naturam translatam, manet enim utrumque quod est secundum naturam, et post factam unitatem substantialiter sed in divisionem per partem huiusmodi suscepit vocem in mysterio Christi aut numerum naturarum confitens in uno eodemque Domino nostro Iesu Christo Deo verbo incarnato, et non tantum modo contemplatione differentiam eorum accepit ex quibus et compositus est non interempta usia unus enim ex utrisque et per unum utranque sed propterea numero utitur tanquam diuisas, et proprie subsistentiae consistentes naturas talis anathema sit.

Si ex duabus naturis deitate et humanitate confitens unitionem factam fuisse vel unam naturam Dei verbi incarnatam dicens et non sic has voces intelligit sicut sancti patres docuerunt quod ex divina natura et humana unitione secundum subsistentiam facta unus Christus factus sed ex huiusmodi vocibus unam naturam sive subsistentiam deitatis et carnis Christi introducere conatur, talis anathema. Secundum subsistentiam enim dicentes carne unigenitum verbum unitum esse non confusione quadam ad vices naturarum factam fuisse dicimus, magis autem manente utraque hoc quod est unitum esse carni intelligimus verbum propter quod et unus est Christus idem Deus et homo consubstantialis patri secundum deitatem et consubstantialis nobis et idem secundum humanitatem. Similiter enim et hos qui per partes dividunt vel incidunt et confundunt dispensationis mysterium Christi avertitur et anathematizat sancta Dei ecclesia.

Si quis adorari in duabus naturis dicit Christum ex quo duas adorationes introducunt semotim Dei verbo et semotim homini, aut si quis peremptionem carnis aut in confusione deitatis et humanitatis unam naturam sive essentiam convenientium portentuose dicit sic adorat Christum sed una adoratione divinum verbum incarnatum cum eius carne adorat iuxta quod sanctae Dei ecclesiae ab initio traditum est, talis anathema sit.

Si quis confitetur non Crucifixum carne Dominum nostrum Iesum Christum esse verum et Dominum gloriae et unum sanctae trinitatis, talis anathema sit.

Si quis non anathematizat Arrium, Eunomium, Macedonium, Apollinarem, Nestorium, Euticen, et Origenem cum impiis eorum scriptis, et omnes alios haereticos qui condemnati sunt et anathematizati a sancta Dei catholica et apostolica ecclesia vel praedictis quattuor conciliis, sed et eos qui similia cum praedictis haereticis sapuerunt aut sapere noscuntur, et usque ad finem permanserunt in propria impietate, talis anathema sit.

Si quis defendit Theodorum impiissimum Mopsuestenum qui dixit alium esse Deum verbum et alium Christum, et passionibus animae et concupiscentiis carnis molestum et a malis paulatim separantem se et ita ex promotione operum melioratum et ex vitae conversatione incertaminatum constitutum tanquam purum hominem baptizari in nomine Dei patris et fi lii, et spiritussancti, et per baptismum gratiam sancti spiritus accipere, et adoptionem promoveri, et ad similitudinem imperialis imaginis in personam Dei verbi adorari post resurrectionem inconvertibilem secundum intellectum, et sine peccato penitus factum. Et iterum dicente eodem impiissimo Theodoro unitionem Dei verbi ad Christum talem factam fuisse qualem dixit Apostolus in marito et uxore, erunt duo in carne una. Et super alias innumerabiles blasphemias praesumente dicere quod post resurrectionem sufflans Dominus in discipulos suos, et dicens: Accipite spiritum sanctum, non dedit spiritum sanctum, sed tantum stemate sufflavit, hic autem et confessionem Thomae quam dum palparet manum vel latus Domini post resurrectionem per quam dixit: Deus meus et Dominus meus, asseruit non fuisse dictam de Christo a Thoma, nec enim tunc eum Deum dicit, sed miraculo resurrectionis obstupescens Thomas glorificavit Deum qui suscitavit Christum. Quod autem peius est et interpretatione facta ab eo in gesta apostolorum quasi in interpretatione comparans idem Theodorus Christum Platoni vel Manicheo et Epicuro et Martioni dicit quia sicut unusquisque illorum inueniens propriam sectam discipulos suos fecit nominari Platonicos et Manicheos et Epicureos et Martionistas, simili modo et Christo inveniente sectam ex ipsa Christianos vocari. Si quis igitur defendit impiissimum Theodorum vel impia eius conscripta in quibus tam praedictas quam alias innumerabiles blasphemias evomuit adversus magnum Deum et Salvatorem nostrum Iesum Christum, et non anathematizat eum et impia eius conscripta, et omnes qui susceperunt aut defendunt eum aut dicentes eum recte exponere, et eos qui pro ipso scripserunt, et similia ei sapuerunt aut pro eo scribunt aut eius impia conscripta, et eos qui similia ei sapiunt aut sapuerunt aliquando et usque ad finem permanserunt aut permanent in huiusmodi impietate, talis anathema.

Si quis defendit impia scripta Theodorici quae contra rectam fidem exposita sunt et prima Ephesina sanctam synodum et sanctum Cyrillum vel 12. eius capitula, et omnia quae conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiissimis vel aliis qui similia Theodoro et Nestorio impiissimis sapuerunt, et recipit eos vel impietatem eorum atque propterea impios vocat ecclesia doctores qui substantialiter Dei unitionem Dei verbi ad carne confitentur, et non anathematizat praedicta impiissima conscripta et eos qui similia his sapuerunt vel sapiunt sed etiam omnes qui contra rectam fidem scripserunt aut contra beatae memoriae Cyrillum vel 12. eius capitula, et in hac impietate defuncti sunt, talis anathema.

Si quis defendit epistolam quam dicitur scripsisse Iba ad Marim persam qui denegat quidem Domini verbum de sancta genitrice semper Virgine Maria incarnatum hominem factum, dicit autem purum hominem ex ea natum esse quae templum vocat tanquam alio existente Deo verbo et alio homine, sed et sanctum Cyrillum sectam Christianorum praedicantem reprehendit haereticum et similia scelesti Apollinaris scribente atque vituperat Ephesinam sanctam primam synodum tanquam sine iudicio et requisitione Nestorium deponente, sed et 12. capitula beatae memoriae Cyrilli impia et adversa rectae fidei nominat praedicta impia epistola et defendit Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata et conscripta.

Si quis igitur praedictam epistolam defendit et non eam Anathemati submittit et eos qui defendunt eam et dicunt rectam esse aut partem eius, et eos qui scripserunt vel scribunt pro ea sive pro impietatibus quae in ipsa continentur, et praesumentes eam defendere aut positas in ea impietates ex nomine sanctorum patrum aut sanctae Calcedoni. synodi, et usque ad finem in his permanserunt, talis anathema.

His igitur ita confessis a nobis quae etiam accepimus de divina scriptura, et sanctorum patrum doctrina, et de factis de una eademque fide a praedictis quattuor conciliis, facta vero etiam a nobis super haereticos vel impietatem eorum, sed etiam contra eos qui defendere praesumpserunt aut defendunt tria praedicta capitula, et permanserunt aut permanent in proprio errore, condemnatione.

Si quis conatus fuerit contra haec quae a nobis pie terminata sunt tradere aut docere aut scribere, si quidem episcopus est aut in clero connumeratus talis extraneus, et a sacerdotum et ecclesiastica disciplina peragens denudabitur ab episcopatu aut a clero, si autem monachus aut laicus fuerit anathematizabitur.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work