Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Liber III: De universalibus conciliis
Liber IV: De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.
Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.
Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.
Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.
Secundus modus dicendi omnino contrarius est eorum qui asserunt quod papa aut alius praelatus factus haereticus non sit ipso facto iure divino praelatione sive papatu privatus, quorum assertio ut plenius intelligatur et eius fundamenta quantae firmitatis sint cognoscantur, inducemus quattuor conclusiones quas aliqui eorum ponunt cum suis motivis1 specialiter circa papam. 2 Prima conclusio est, quod papa occulte in haeresim lapsus non est ipso facto iure divino papatu privatus aut suspensus.
Hanc conclusionem probant multipliciter. 3 Primo sic: lex divina non deiicit haereticum ipso facto de dignitate sive administratione episcopali ergo nec de papali, consequentia patet. Antecedens probatur per c. Audivimus 24. q. 1. ubi dicitur de episcopo haeretico: Si autem in corde suo novam haeresim confinxit,4 ex quo talia praedicare coepit neminem damnare potuit. Ex quo ut dicunt evidenter colligitur quod antequam episcopus haeresim praedicet vel doceat damnare seu excommunicare potest, sed hoc non est sine iurisdictione: ergo etc. 5 Secundo arguunt de iuda Scarioth et de iudaeis qui cognoverunt Christum et tamen isti non fuerunt ipso facto depositi.
6 Tertio sic: Si sic esset quod papa propter occultam haeresim caderet a papatu, cum dubitari possit de papa, an occulte esset haereticus, dubium nasceretur an robur haberent ea quae ipse facit, sed hoc videtur inconveniens et posset esse causa multorum errorum. 7 Quarto sic: Illa assertio nullatenus est tenenda ad quam sequitur totius ecclesiasticae Hierarchiae confusio, sed si papa occulte haereticus divino iure esset papatu privatus posset sequi totius ecclesiasticae Hierarchiae confusio: ergo etc. Maior est manifesta. et minor probatur, quia si sic tunc nullus praelatus factus per papam haereticum esset verus praelatus et per consequens totus ecclesiasticus ordo esset confusus, quia nullus esset verus praelatus, nec ecclesia Dei quae de occultis iudicare non potest valeret tali confusioni obuiare: ergo non est tenendum quod papa effectus haereticus statim iure divino sit papatu privatus.
8 Secunda conclusio istorum est quod papa factus etiam haereticus manifestus non est ipso facto iure divino privatus nec suspensus. Pro ista conclusione inducunt plures rationes. 9 Primo sic: sicut papa est caput fidelium qui sunt sub nova lege, ita summus sacerdos quantum spectat ad legem divinam caput erat fidelium qui erant sub lege veteri constituti, sed sacerdos summus in veteri lege quamvis erraffet a fide non fuisset ipso facto iure divino privatus, quia ut videtur plures summi sacerdotes in antiqua lege deviarunt a fide, tamen postea summo sacerdotio fungebantur: ergo licet papa erret a fide et efficeretur manifestus haereticus non propter hoc esset divino iure papatu privatus. 10 Secundo sic: papa non est deterioris conditionis quam alii praelati et episcopi, sed alii praelati et episcopi si efficiantur haeretici non sunt iure divino omni dignitate privati: ergo nec papa maior est certa, minor probatur, quia si alii praelati et episcopi effecti haeretici essent iure divino omni dignitate privati non possent absque nova electione ad suas recipi dignitates vel saltem suas dignitates minime retinerent, sed nonnulli praelati facti haeretici absque nova electione ad suas dignitates recepti fuerunt vel retinuerunt easdem, prima quaestio. Septima maximum 2. quaest. 1. causas cuiuslibet, etc. Quotquot. ergo et papa quavis efficiatur haereticus papalem retinet dignitatem, et ita nequaquam est iure divino privatus.
11 Tertio sic, non deterioris conditionis est papa quam imperator vel princeps saecularis, sed isti facti haeretici non sunt ipso facto iure divino a suis dignitatibus privati: ergo nec papa. Consequentia videtur bona, maior patet, minor etiam est manifesta, nam in veteri lege multi reges idolatrae et haeretici effecti fuerunt et tamen veri reges remanserunt. Iulianus autem apostata haereticus de Christiano fuit effectus, et tamen fuit verus imperator 2. q. 9. Iulianus.
12 Quarto, si hoc esset verum quod papa factus haereticus est iure divino privatus, hoc non esset propter aliam causam nisi quia haereticus catholicis praeesse non potest, sed hoc non quoniam haereticos et infideles praefuisse catholicis et cathohicos illis obedivisse est manifestum. Ioseph enim obediuit Pharaoni, et Daniel Nabuchodonosor, et Christiani plures infidelibus Imperatoribus seruierunt: ergo non est contra legem divinam quod haereticus, vel infidelis fidelibus praesit: ergo non est contra scripturam sanctam quod papa haereticus remaneat papa.
13 Quinto sic: ad quem pertinet institutio alicuius, ad eundem destitutio spectat eiusdem. Extra de haereticis, Cum ex iniuncto. Sed papa non instituitur iure divino, sed eligentium electione canonica: ergo nec papa destituitur iure divino, sed si est destituendus oportet quod ipsum destituant electores.
14 Sexto sic: talis poena papae haeretici, scilicet priuationis, in tota scriptura scripta non reperitur: ergo falsum est quod papa haereticus divino iure sit privatus. Consequentia patet: et antecedens est manifestum, cum nullus locus in lege divina sive in veteri sive in novo testamento reperiatur in quo talis poena contineatur: ergo etc.
15 Tertia conclusio istorum sic opinantium est, quod crimen haeresis etiam manifestum ex propria sive specifica natura ipsius haeresis non inducit quoad homines effectum depositionis aut suspensionis in papa ipso facto. Hanc conclusionem probant ex glossa Decreti, distin. 21. Nunc autem, super verbo Marcellinus, ubi quaerit glossator, quare concilium non deposuit Marcellinum de haeresi confessum, respondit quod dicit Hugo: quia paratus erat corrigi non deponitur, ut 24. q. 3. dicit Apostolus. Ex quo dicto (ut aiunt) manifeste inducitur praefata conclusio.
16 Quarta conclusio: nullus canon nullaque censura ecclesiastica aut humana papam iam lapsum in haeresim deponit, suspendit, aut privat iurisdictione papali.
17 Probatur conclusio, quia papa non potest incidere in canonem, cum sit superior canonibus.
18 Consequenter respondere volentes ad rationes primae opinionis arguentes quod haereticus cum sit a corpore praecisus non possit esse caput ecclesiae, dicunt quod multae sunt connexiones in corpore mystico. Una est charitatis et istam dicunt habere membra ecclesiae, alia vero sunt velut praecisa. Secunda est in donis naturae; alia in similitudine participationis sacramentorum, praesertim in unitate baptismatis in quo character imprimitur, in qua unitate connectuntur omnes qui baptismata rite susceperunt, etiam ubi fidem actualem vel habitualem perdidissent, et hoc videtur absolute sufficere ad hoc quod aliquis rite electus maneat caput ecclesiae quousque fuerit per sententiam diffinitivam depositus. Haec sunt verba unius magistri in quodam sermone sive tractatu de unione intitulato.