Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Contra praedictam iam conclusionem adversarii inducunt aliqua ad quae venit respondendum. Arguunt enim primo ex illo quod Leo papa quartus scribit Ludovico Imperatori 2. q. 7. ca. Nos. Nos si incompetenter aliquid egimus et in subditis iustae legis tramitem non seruavimus vestro ac missorum vestrorum volumus emendare iudicio, ubi dicit glo. hic papa se subiicit aliorum iudicio quod facere potest, non tamen eum possunt deponere, 9. q. 3. Nemo secundum Hug., possunt, quia et seipsum potest deponere, ut 21. distinct. Ut autem. Secundo arguunt ex gloss. in c. Si papa distinct. 40, ubi sic dicitur, papa a nemine potest iudicari, ut 9. 3. Nemo, quod intellige si se subiiciat alteri, ut 2. q. 7. Nos si. Tertio ex gl. in ca. In synodo, ubi dicit, quod papa posset dare tantum Imperatori quod deponeret ipsum et de consensu Cardinalium, immo in omnibus potest se subiicere, ut 2. q. 7. Nos. Item arguitur quarto ex eo quod summi pontifices de obiectis criminibus coram concilio se purgasse leguntur, ubi videbantur se iudicio conciliorum submittere, ut in c. Mandastis, 2. q. 5. et per alia capitula eiusdem quaestionis. Quinto arguitur ex c. Cum ex iniuncto, quasi ad finem de haereticis, ubi habetur quod praelatus sponte de sua ignorantia confessus subditorum se accusationi supponit, et ita in simili videtur dicendum de papa. Sexto ratione sic. Adrianus papa propter haereticorum et scismaticorum ac tyrannorum terrores vitandos se et totam ecclesiam subiecit Carolo magno Imperatori quoad ordinationem sedis apostolicae et investituras episcoporum, ut in cap. Adrianus distinct. 63. Cuius exemplo Leo papa idem fecit in synodo generali 63. distinct. c. In synodo, quia se supposuit iudicio Ludovici Imperatoris, 2. q. 7. Nos si, quod maxime confirmatur per glo. ibidem quae supra in tertio argumento inducta est. Septimo ut allegat in glo. dicti cap. Nos si, papa potest renunciare papatui et seipsum deponere, ergo etiam alterius iudicio subiicere et ab aliis deponi.

Ad istas obiectiones facile respondetur. Ad primam de c. Nos si, 2. q. 7. respondetur tripliciter. Primo quod verbum illud iudicio exponit, id est discretioni secundum Vincentium et Archydiac. et non iurisdictioni seu potestati Imperatoris. Ad discretionem enim illorum dicebat papa se velle omnia illa emendare, non autem ait quod iurisdictione illorum emendaret. Item licet dicat quod mittat nuncios qui inquirant et examinent quae iudicata erant, non tamen dicit quod illorum auctoritate revocarentur. Secundo respondetur quod papa ibi loquitur sic ex quadam humilitate, ut dicit dominus Alvarus libro de statu et planctu ecclesiae, ca. 33, non autem ex debito. Tertio potest responderi iudicio nostro, et bene, quod aliud est submittere causas aliquas super quibus papa habet controversiam contra aliquem, ut puta super iuribus Italicis aut causarum particularium respicientium personam papae in quantum est homo privatus et singularis persona, aut etiam concernentia singulariter iura ecclesiae Romanae, aut etiam in quibus ipse papa prius iudicauit et ex benignitate sua aut humilitate vellet revocare arbitrium aliquorum, quod dicimus pro tanto quia ipse ad hoc non obligaretur iudicio aliquorum submittere, ut eorum sententia terminarentur. Et est aliud submittere se sive causam tangentem personam suam et dignitatem papalem iudicio alicuius qui posset iudicare eum aut punire, aut deponere. Primum potest et de hoc intelligitur c. Illud nos si et similia, non autem secundum nec de tali loquitur praefatum cap.

Ad secundam glo. de cap. Si papa, respondetur quoad ipsam glo. quod intelligenda est sicut dictum est de cap. Nos si. Ad tertiam glo. de cap. In synodo breviter respondemus cum domino Alvaro ubi supra, quod falsa sunt ibi notata per Ioannem, qui certe in multis aliis male loquitur et sentit de ecclesia. Ad quartam quae sumitur de purgationibus factis per summos pontifices, ut in c. Mandastis et in cap. Auditum, 2. q. 5, cap. Nos si, 2. q. 7, supra respondebimus. Etiam constat quod ex huiusmodi purgationibus quas sponte fecisse aliqui pontifices leguntur non sequitur, quod personas suas submiserint iudicio cuiuscunque concilii quod eos posset punire, aut deponere. Cum etiam purgationes illae licet sint factae in praesentia praefatorum, non tamen coram eis sicut coram iudice superiore cui se papa submiserat. Unde bene considerata argumenta illa nihil faciunt ad propositum adversariorum. Ad quintam de ca. Cum ex iniuncto respondetur primo quod in illo cap. non habetur, quod praelatus sine licentia papae possit non suo iudici submittere se, sed tantum quod possit se purgationi subditorum supponere et illos ad sui accusationem admittere, sed hoc non est se illis submittere, unde non est ad propositum. Secundo respondetur quod illud c. non loquitur de Romano pontifice, sed de aliis inferioribus praelatis. Tales enim non habent supremam potestatem in ecclesia nec apicem principatus eius, nec illud in conveniens et absurditas sequeretur ex eorum submissione, quae sequeretur in papa si se submitteret, ut patet ex dictis.

Ad sextam de c. Adrianus respondetur negando consequentiam, quia ex subiectione illa quam rationibus praedictis de apostolicae sedis ordinatione fecit Carolo magno, dando ei ut cum aliis in electione interesset, non sequitur propter hoc quod papa potestati aut iudicio Imperatoris subiecerit personam suam, sicut nec hodie est papa subiectus dominis Cardinalibus quamvis vocem habeant in electione ipsius papae. Ad ca. autem Nos si incompetenter, 2. q. 7. supra responsum est quod ly iudicio exponitur id est discretioni secundum Vincentium et Archydia. et non iurisdictioni vel potestati Imperatoris. Ad glo. c. Si papa, cum aliis respondetur quod papa non potest se subiicere iudicio alterius et quamvis se submittat de necessitate stare non tenetur, nec etiam de iure ad illud teneretur per iura et rationes superius allegatas. Ex quibus omnibus habetur quod de iure concilium etiam congregatum auctoritate papae nullo modo potest se intromittere de persona papae, non tantum in civilibus, puta aliquid statuendo quod teneatur de necessitate servare, sed etiam de criminalibus de persona eius iudicando, aut condemnando, nisi in casu haeresis stricte sumptae sicut dictum est. Et si hoc concilium non potest facere etiam papa voluntarie se submittente, nulli dubium quod minus potest papa illud expresse prohibente quod aliquid contra eius personam statuat, aut se intromittat, aut aliquid contra sedis apostolicae privilegia agat aut disponat.

Ad septimam de renunciatione respondetur negando consequentiam: quoniam non est simile nec sequuntur illa inconvenientia nec repugnantia ibi, quae hic. Ex quibus manifeste confutatur praesumptio et temeritas Basilien. qui verum et indubitatum Romanum pontificem dominum Eugenium sanctae memoriae citare, suspendere ac deponere tentaverunt, in quo imitati sunt Dioscorum qui concilio congregato excommunicare praesumpsit Leonem Romanum pontificem. Quam praesumptionem in tantum sancti patres apud Calcedoniam detestati sunt, ut inquit Nicolaus in epistola ad Michaelem Imperatorem, ut in c. Tantum distin. vigesimaseptima habetur, ut Dioscorum Alexandrinum antistitem inter cetera sine ulla restitutione idcirco potissimum damnarent, quia ponens in caelum os suum, lingua eius transeunte per terram, excommunicationem in sanctum Leonem papam dictavit, ita ut in sententia contra eum prolata hoc videntur praecipue commemorare, scilicet patres concilii Calcedonen. dicentes: Quoniam in secundis excessibus praecipue priorem iniquitatem valde transcendit, praesumpsit enim excommunicationem dictare adversus sanctissimum et beatissimum archiepiscopum ecclesiae Romanae Leonem, etc.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work