Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
EX adverso veritatis et apostolici principatus adversarii negant beatum Petrum apostolum et eius successorem caput fuisse sanctae ecclesiae catholicae aut esse. Inducunt autem in suorum errorum favorem rationes sequentes.
1 Primo sic. Capitis non est caput: sed Petri et successorum eius Christus est caput: cum sit caput super omnem ecclesiam, ad Eph. 1. Ergo sequitur quod nec Petrus, nec successor illius potest dici caput ecclesiae.
2 Secundo sic. Unius corporis unum est caput, sed corpus ecclesiae est unum dicente apostolo ad Rom. 12. Multi unum corpus sumus, et huius corporis Christus est caput, ut testatur apostolus ad Colo. 1. ergo nec Petro, nec successori suo convenit esse caput corporis ecclesiae.
3 Tertio sic. Christus est caput ecclesiae sufficientissimum: ergo videtur quod otiosum et frustra sit aliud quodcunque detur, et ita non videtur dicendum quod beatus Petrus aut successor eius sit caput ecclesiae.
4 Quarto sic, sicut in capite corporis animalis est plenitudo sensuum. Vigent enim in eo omnes sensus interiores et exteriores, cum in ceteris membris solus sensus tactus sit: ita in capite ecclesiae esse debet. Unde de Christo ecclesiae capite dicitur Ioan. 1. Vidimus eum plenum gratia et veritate: sed in beato Petro nec in successoribus est plenitudo sensuum spiritualium: ergo non potest dici caput ecclesiae.
5 Quinto sic capitis est influere sensum et motum: sed nec a beato Petro nec eius successore influitur membris ecclesiae sensus fidei et motus charitatis: cum ab ipso non redundet gratia in corpus ecclesiae: ergo ei non est attribuendum nomen capitis.
6 Sexto sic. Si Petrus fuisset caput ecclesiae ab ipso inter ceteros derivata esset potestas spiritualis: sed hoc non est. Tum quia non ipse solus recepit claves: sed tota ecclesia in ipso qui significabat ecclesiam, ut habetur in ca. Quodcunque 24. q. 1. Tum quia omnes apostoli cum eo aeque principaliter potestatem a Christo susceperint. Math. 18. Amen dico vobis quaecunque alligaveritis: ergo etc.
7 Septimo sic. Si Petrus fuisset caput ecclesiae videtur quod ab ipso venissent denominandi fideles ut videntur, sed a Petro non denominantur fideles Petrini, sed a Christo Christiani, ut dicit Aug. de verbis domini homel. 13. ergo etc.
8 Octavo arguitur sic. Corporis ad caput est necessaria connexio: sed ad Petrum et ad eius successores ecclesiae corpus non habet necessariam connexionem: patet quia ecclesia quandoque stetit sine Petro et stat sine eius successore scilicet quando decedit aut quando papa efficitur haereticus: ergo etc.
9 Nono confirmando rationem factam sic. Capite separato a corpore expirat corpus et privatur vita et motu: sed Petro aut eius successore sublatis per mortem a corpore militantis ecclesiae corpus ecclesiae non expirat et non privatur vita: ergo nec Petro nec eius successori competit esse caput ecclesiae.