Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
CONTRA conclusionem praefatam de tempore quo pontificatus datus sit Petro, adversarii auctoritatibus et rationibus insurgunt. 1
In primis inducunt illud Anacleti in c. In novo distinct. 21. qui ait. Ipsi Petro primo pontificatus datus est dicente domino. Tu es Petrus etc. Sed hoc fuit ante passionem, ergo ante passionem pontifex factus est. 2
Secundo beatus Chrys. super illud Luc. 22. Facta est contentio inter eos dicit quod creditae erant Petro claves regni caelorum, sed hoc fuit ante passionem, ergo etc. 3
Tertio idem beatus Chrys. super illud Math. 16. Super hanc petram etc. dicit. Hic erigit eius sensum et pastorem facit. 4
Quarto est glo. Rabani super illud Math. 16. Tibi dabo claves regni caelorum dicit quod Petrus spiritualiter claves regni caelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, sed hoc manifeste insinuat eius pontificatum, ergo sequitur quod ante passionem Petrus factus fuit a Christo pontifex sive episcopus. 5
Ratione sic quinto. Aaron simul factus est sacerdos et episcopus, ergo similiter et multo magis Petrus qui per Aaron fuit figuratus, sed Petrus in coena factus est sacerdos, ergo etiam factus est episcopus. 6
Sexto sic. Iudas factus fuit a Christo episcopus, sed non post passionem et resurrectionem, ut patet, ergo ante. Ergo similiter et multo magis Petrus fuit factus episcopus ante passionem. Consequentia patet, antecedens colligitur ex illo psalm. 108. et Actuum 1. ubi de Iuda dicitur. Episcopatum eius accipiet alter. 7
Septimo sic, omnia sacramenta debuerunt institui ante passionem, inter quae confirmatio sacramenti ordinis est episcopatus, ergo ante passionem Petrus fuit episcopus et alii siqui fuerunt a Christo facti. 8
Octavo sic. Dei perfecta sunt opera. Deutero. 31. Unde instituens sacramentum debuit perfecte ipsum instituere, et quantum ad materiam, et quantum ad ministrum. Unde sicut instituens eucharistiam instituit ministrum faciens apostolos sacerdotes, ita instituens sacramentum ordinis debuit instituere ministrum qui est episcopus ordinans sacerdotes. 9
Nono sic. Et arguitur quod Petrus, et alii apostoli facti sint episcopi per illud Ioan. 20. Accipite spiritum sanctum, et quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Super quo dicit beatus Greg. Principatus superni iudicii sortiti sunt ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent, quorum nunc in ecclesia episcopi locum tenent ligandi et solvendi auctoritatem suscipiunt qui gradum regiminis sortiuntur, ergo etc.