Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
QUOD autem a Christo immediate potestatem suam Romanus pontifex habeat facile ostenditur ex multis. Primo ex illo Math. 16. ubi Christus ait Petro et in eo successoribus. Tibi dabo claves regni caelorum, etc. Super quo verbo dicit Chrysologus. Filius Dei ubique terrarum Petro concessit potestatem et homini mortali omnium quae in caelo sunt dedit auctoritatem, ut potestate clavium ecclesiam amplificaret. Secundum arguitur idem ex illo Ioan. ult. ubi Christus loquens Petro inquit. Symon Ioannis, pasce oves meas. Ubi manifeste cura totius ecclesiae Petro commissa est et in eo suis successoribus a Christo immediate committitur. Super quo verbo dicit beatus Chrysog. Pasce oves meas, id est loco mei praepositus et caput esto fratrum tuorum. Tertio ratione sic. In omni Hierarchia primum illius auctoritatem Hierarchizandi in sequentes in eodem ordine capit ab eo qui simpliciter et primo primae praesidet toti Hierarchiae. Patet ex dicto beati Dyon. dicentis 6. caelestis Hierarchiae. Proprium est angelis primae Hierarchiae esse circa Deum. Quod non est intelligendum quod ad beatitudinis participationem, quia sic omnes angeli boni et omnes sancti sunt circa Deum, sed quod ad receptionem illuminationum, quas recipere immediate a Deo est proprium illis. Ergo pariformiter primus qui est in ecclesiastica Hierarchia quae a caelesti est exemplata cuiusmodi est summus pontifex, dicendus est capere immediate a Christo potestatem, secundum quam vertex est et caput ecclesiasticae Hierarchiae, consequentia patet. Et hoc est quod dicit Leo papa, et habetur vigesimaquarta quaest. prima cum beatissimus Petrus apostolus a domino acceperit primatum.
Quarto sic. Primam potestatem in unoquoque potestativo quae necessario praesupponitur ab aliis potestatibus inferioribus illius ordinis, necesse est dependere immediate ab auctoritate illius ordinis: patet de se. Sed potestas papalis est prima in ordine ecclesiastico inter omnes potestates illius dicente beato Anacleto in cap. in novo, dist. vigesimaprima. Petrus a Christo ligandi et solvendi primus accepit potestatem, quae potestas se habet ad reliquas sicut mater, radix et origo, ut ex cap. loquitur vigesimaquarta quaest. prima habetur. Et nos infra Deo dante manifestum faciemus. Ergo sequitur quod papae potestas immediate sit a Deo qui auctor et fundator est ordinis ecclesiastici, consequentia patet.
Quinto omnis illa potestas, qua utitur quis in regimine alicuius communitatis, ut vicarius alterius derivatur immediate ab illo cuius vicarius dicitur: patet istud. Sed papalis potestas dicitur illa qua summus pontifex utitur in regimine communitatis ecclesiae, ut vicarius Christi: ergo talis potestas in summo pontifice est immediate a Christo, consequentia patet.
Sexto sic. Papalis potestas non potest conferri ab homine, ergo a solo Christo immediate confertur, consequentia patet. Antecedens probatur sic. Quia si conferretur ab homine, vel ab ipso homine papa, vel a tota communitate, vel vicem eius habente. Non autem confertur primo modo, nec secundo. Ergo etc. Probatio minoris quod non a papa: patet, quia nullus potest sibimet conferre potestatem iurisdictionis. Quod vero nec a communitate ecclesiae posset conferri probatur sic. Nulla communitas potest conferre potestatem secundum quam regitur a suo superiori domino, cuiusmodi dominium non dependet a consensu communitatis. Sed potestas haec est huiusmodi, quia potestas papalis est potestas secundum quam communitas Christiana debet regi a Christo mediante suo vicario, cuius dominium non pendet a consensu communitatis Christianae, ergo etc. Confirmatur haec conclusio auctoritate. Primo Nicolai papae qui scribens Mediolan. in cap. omnes 22. distinct. ita dicit. Romanam ecclesiam solus ipse scilicet Christus fundavit et supra petram fidei mox nascentis erexit, qui beato Petro aeternae vitae clavigero terrena simul, et caelestis imperii iura commisit. Non ergo quaelibet terrena substantia, sed illud verbum quo constitutum est caelum et terra per quod denique omnia condita sunt elementa Romanam fundavit ecclesiam. haec ille. Plures ad hoc sunt aliorum sanctorum patrum auctoritates apertissimae1, sicut in c. in novo, et in c. p. quamvis dist. 21. et in cap. sacrosancta, distin. 22. habetur. Ex quibus manifeste confutatur error dicentium Petrum principatum super alios apostolos habuisse non a Christo immediate sed humana institutione.