Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

POSTQUAM pro modulo parvitatis nostrae superius explicavimus quod tam ad fidei Christianae conservandam unitatem, quam ad optimum ecclesiae regimen necessario unus in ecclesia erat dandus rector et caput totius reipublicae Christianae cum plenitudine potestatis, et quod huiusmodi sit Romanus pontifex, restat nunc videndum de habitudine quam habet ad alios ecclesiae inferiores praelatos in origine potestatis, utrum scilicet alii ecclesiarum praelati potestatem iurisdictionis quam habent immediate suscipiant ab apostolica sede, an sicut papa ita et episcopi immediate suscipiant a Christo. Dicimus cum sancto Thom. tam in 2. sententiarum et in 4. sententiarum quam in 4. contra gentiles, qui sanctus Thomas inter doctores de hac materia loquentes magis rationabiliter et magis conformiter ad dicta sanctorum patrum, et per consequens magis consonanter ad pietatem fidei loqui videtur, quod tota iurisdictionis potestas aliorum praelatorum de lege communi derivatur a papa. Quam conclusionem triplici via probare intendimus. Primo ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum in potestate iurisdictionis. Secundo rationibus. Tertio ex convenientibus quae sequuntur ex opposito modo dicendi. Prima via sic arguitur. Apostoli alii a Petro non susceperunt potestatem iurisdictionis immediate a Christo, sed mediante Petro: ergo sequitur quod etiam nunc praelati qui sunt in ecclesia iurisdictionis potestatem suscipiant immediate a papa et non a Christo, consequentia est optima. Antecedens vero auctoritatibus et rationibus multipliciter probatur et declaratur. Auctoritate primo beati Anacleti qui ut habetur in cap. Sacrosancta distinct. 22. dicit. Inter apostolos quaedam fuit discretio, et licet omnes apostoli essent, Petro tamen a domino concessum est ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et cephas, id est caput et principium teneret apostolatus. Cum autem nomine capitis et principii origo designetur potestatis non videtur posse dici beatus Petrus caput et principium tenere apostolatus nisi ab eo potestas iurisdictionis deriuaretur in apostolos ceteros.

Secunda auctoritas est beati Cypriani in epistola quae de unitate ecclesiae inscribitur ad Novatianum, et habetur in cap. Loquitur dominus ad Petrum 24. q. 1. Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Super unum aedificat ecclesiam et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem i. communem potestatem tribuat et dicat. Sicut me misit pater et ego mitto vos, accipite spiritum sanctum; tamen ut unitatem manifestaret unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc utique erant ceteri apostoli quod Petrus pari consortio praediti et honoris et potestatis (gl. in ordine et dignitate consecrationis non administrationis plenitudine) sed exordium ab unitate proficiscitur ut ecclesia Christi una esse monstretur. Haec Cyprianus. Ubi cum ait quod Christus ut ecclesiae unitatem manifestaret potestatis originem ab uno incipiente disposuerit, manifeste dat intelligi quod solus unus, scilicet Petrus, super quem unam fundatam dicit ecclesiam a Christo immediate potestatem susceperit iurisdictionis, alii vero apostoli mediante ipso Petro. Plane ut videtur si immediate omnes apostoli potestatem iurisdictionis recepissent a Christo, origo potestatis non incepisset in ecclesia ab uno apostolorum cum data fuisset simul et immediate omnibus.

Tertia auctoritas est August. qui super Ioan. homel. 124. dicit sic. Petrus apostolus propter apostolatus sui primatum gerebat figurata generalitate ecclesiae personam, quod enim ad ipsum proprie pertinet natura unus homo erat, gratia unus Christianus abundantior gratia unus idemque; primus apostolus, sed quando ei dictum est. Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris, etc. universam significabat ecclesiam. Et infra. Ecclesia ergo quae fundatur in Christo claves ab eo regni caelorum accepit in Petro, i. potestatem solvendi et ligandi peccata. Sed videtur quod hoc quod soli Petro attribuitur ratione primatus non esset verum si alii apostoli cum eo immediate iurisdictionem recepissent a Christo quia dato illo ecclesia non in solo Petro sed etiam in aliis apostolis claves recepisse diceretur.

Quarta auctoritas est beatissimi Leonis, qui ut habetur in c. Dominus distinct. 19. ita dicit. Huius muneris sacramentum ita dominus ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro omnium apostolorum summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet, ut extorrem se ministerii intelligeret esse divini qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Quinta auctoritas est eiusdem in sermone 3. ordinationis suae, et ita dicentis. Multo dignius est ad beatissimi Pe tri gloriam contemplandam aciem mentis attollere, et hunc diem in illius potissimum veneratione celebrare, qui ab ipso omnium charismatum fonte ita copiosis est irrigationibus inundatus, ut cum multa solus acceperit nihil in quemquam sine eius participatione transierit. Et infra. De toto mundo unus Petrus eligitur qui et uniuersarum gentium vocationi et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae partibus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sint sacerdotes multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile dilectissimi huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio, ut licet cum eo commune ceteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit quicquid aliis non negavit. Ecce quam clara luce Leo iste beatissimus irrefragabilis auctoritatis inter patres ecclesiae, dicit, quod quicquid commune Christus cum Petro ceteris voluit esse principibus, videlicet apostolis non nisi per Petrum dedit, quicquid scilicet quod donabile esset per hominem aliis non negavit. Et ita manifeste habetur quod ceteri apostoli non immediate a Christo iurisdictionem acceperint, sed mediante Petro apostolo eorum principe.

Sexta auctoritas est Alexandri papae in c. audivimus 24. q. 1. sic dicentis. Unde cum dominus daret omnibus discipulis parem ligandi ac solvendi potestatem, Petro prae omnibus claves regni caelorum se daturum promisit dic. Tibi dabo claves regni caelorum. Quicunque ergo ab unitate ecclesiae quae per Petrum intelligitur fuerit alienus, execrare potest, consecrare non valet, excommunicationis vel reconciliationis potestatem non habet. In qua auctoritate duo sunt praecipue notanda. Primo quod beato Petro prae omnibus datae sunt claves. In quo datur intelligi quod beatus Petrus in potestate iurisdictionis superior, et maior fuerit omnibus aliis apostolis etiam simul coniunctis, et per consequens successor Petri videlicet Romanus pontifex superior maior sit omnibus praelatis etiam simul coniunctis. Secundo notandum est id quod dicitur quod beatus Petrus apostolus pro omnibus suscepit claves ecclesiae in quo manifeste denotatur quod alii Christi discipuli et eorum successores potestatem iurisdictionis non acceperunt nisi per Petrum, et ita non immediate a Christo. Ubi considerandum est quod cum dicitur Petrus suscepisse pro omnibus et prae omnibus potestatem, non est intelligendum ipsum pro omnibus accepisse ad modum quo unus procurator nomine aliquorum aliquod donum sicut castrum, aut principatum accipit a principe: sed intelligendum est ad modum quo dicimus solem recepisse lumen a Deo prae omnibus stellis et pro omnibus. Prae omnibus, quoniam in maiori plenitudine quam ceterae stellae. Pro omnibus: quoniam in eo ordine, ut ab ipso sicut a fonte in ceteras stellas lumen descendat. Et simile est de capite quod prae omnibus, et pro omnibus membris virtutem recepit. Prae omni quidem, quia in solo capite est plenitudo sensuum, pro omnibus quidem, quia ab ipso cetera membra sensum motus et regiminis suscipiunt. Ita est de Petro qui non tantum auctoritate prae omnibus aliis donatus est, sed etiam caput et princeps aliis influens in toto corpore ecclesiae constitutus est, ut apertissime superius ostensum est ex doctrina sanctorum. Unde Innocen. in epistola quam scribit ad patres episcopos in concilio Carthaginensi dicit, quod a beato Petro episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit.

Consequenter hoc idem ratione probatur, et primo sic. Ab eo a quo quis non habet subditum ab illo non habet aliquam potestatem iurisdictionis, sed alii apostoli non habuerunt immediate subditos a Christo: ergo ipsi non habuerunt potestatem iurisdictionis immediate a Christo. Consequentia patet, maior etiam: cum nullus ligare, aut absolvere possit nisi subditum: cum a non suo iudice ligari nullus valeat nec absolui, de poenit. et remis. cap. Omnis. Nam potestas iurisdictionis qua aliquis potest absolvere, et ligare dicitur relative ad subditum, relativa autem ut habet doctrina Aristo. in praedicamentis, posita se ponunt et perempta se perimunt: unde si non est servus non est dominus. Propter quod secundum August. in lib. de trinit. Deus non fuit dominus quousque habuit creaturam suam. Ita si non est subditus non est praelatus, nec iudex qui possit eum iudicare, ad Rom. 14. Tu quis es qui iudicas alienum servum? suo domino stat aut cadit. Minor vero probatur, quia si Christus dedisset aliis a Petro subditos, aut omnes dedisset aut aliquem. Non est dicendum primum quod dedisset omnes, quia ut dictum est pluralitas principatuum non est bona, ut dicitur 12. metaphisicae et ideo ibi concluditur unus ergo princeps. Tum secundo, quia tunc ovile Christi non esset unum, nec unus ovium pastor sed plures, contra illud Ioan. 10. Erit unum ovile et unus pastor. Praeterea secundum non est dicendum, cum nullibi legatur Christus apostolis populos immediate divisisse, nec facile est fingere quos quibus subiecerit. Item secunda ratione arguitur sic. Si Christus dedisset apostolis immediate potestatem iurisdictionis, aut dedisset plenam et omnimodam sicut Petro, aut particulariter limitatam et coarctatam: sed neutram, ergo nullam: consequentia est bona, maior patet a sufficienti divisione, minor quo ad primam partem patet. Primo quia dicit beatus Cyrillus in libro thesaurorum, nulli alii quam Petro Christus quod suum est plenum commisit, sed ipsi soli dedit. Secundo quoniam si aliis apostolis data fuisset potestas in ea plenitudine qua Petro data est, Petrus nec maior nec superior, nec princeps, nec caput fuisset apostolorum, sed omnes in iurisdictionis auctoritate pares fuissent, quod est erroneum, ut enim sanctus Anacletus inquit in cap. Sacrosancta, distinct. 22. inter apostolos quaedam fuit discretio, licet enim omnes apostoli essent, Petro tamen a domino concessum est ut reliquis omnibus praeesset apostolis et cephas, id est caput et principatum teneret apostolatus. Secunda vero pars minoris quae dicit quod etiam Christus dedit apostolis potestatem aliquam limitatam patet, unde nec possibile est fingere certitudinem talis limitationis. De talibus autem quae facta esse dicuntur maxime circa apostolos de clavibus ecclesiae nihil videtur asserendum quod de scripturis sanctis non habeat testimonium explicite, vel implicite quod in hac parte non datur. Et haec de primo puncto breuitatis causa sufficiant.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work