Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
ADversarii primatus apostolici hostes sanctorum patrum doctrinis non consentientes alium quam Christum dici ecclesiae fundamentum non ferentes ausique dicere quod beatus Petrus vere non fuerit dicendus fundamentum ecclesiae, talibus nituntur probare rationibus. 1 Primo sic 1. Corin. 3. Paulus apostolus inquit. Unusquisque videat quomodo aedificet. Fundamentum enim aliud nemo ponere potest praeter illud quod positum est Christus Iesus, ergo manifeste apparet quod nullus alius potest veraciter poni fundamentum ecclesiae. Secundo in glo. interli. super illud Math. 16. Tu es Petrus, habetur sic. A me petra ita tamen ut mihi retineam fundamenti dignitatem, et tu super me ordinabis lapides mundos et abiicies leprosos. Ecce quod Christus retinet sibi dignitatem fundamenti, ergo sequitur quod nec Petrus nec alius apostolus fundamentum ecclesiae dicendus sit. Tertio idem arguitur ex expositione quam beatus Augu. ponit in de verbis domini homel. 13. ubi tractans illud Math. 16. ita inquit. Tu es ergo inquit Petrus, et super hanc petram quam confessus es aedificabo ecclesiam meam, super me aedificabo te, non me super te. Et super Ioan. dicit. Non super petram Petrum, sed super petram Christum aedificasse ecclesiam, ergo idem quod prius. Quarto sic, unius aedificii non est nisi unum fundamentum, sed ecclesiae aedificium unum est, cum ecclesia una sit, ergo sequitur quod illius unum tantum sit fundamentum dandum, scilicet Christus, et non plura. Quinto sic fundamenti non est aliud fundamentum, quia sic esset processus in infinitum, sed Petrus habet fundamentum sui, scilicet Christum: patet ex dictis beati Aug. ergo ipse non potest dici alterius, scilicet ecclesiae, fundamentum. Sexto sic fundamentum est prius eo cuius est fundamentum, sed Petrus non potest dici prior ecclesia quae ab ipso Abel iusto dicitur incepisse. Ergo sequitur quod Petrus nullo modo potest dici vere fundamentum ecclesiae.