Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

SUPERIORIBUS bene notatis respondendum est iam ad obiecta adversariorum.

Ad primum cum dicitur quod capitis non est caput, etc. respondetur hoc esse verum de eo quod est caput naturale alicuius corporis naturalis non autem de capite mystico sive per similitudinem dicto. Sicut enim sanctus Thom. in tertia parte respondens huic obiectioni ait. In metaphoricis locutionibus non oportet attendi ad similitudinem quantum ad omnia, sic enim non esset similitudo sed rei veritas. Capitis ergo naturalis non est aliud caput, quia corpus humanum non est pars alterius corporis, sed corpus similitudinarie dictum utpote aliqua multitudo ordinata est pars alterius multitudinis: sicut multitudo domestica est pars multitudinis civilis, et ideo paterfamilias qui est caput multitudinis domesticae habet supra se caput rectorem civitatis; per hunc modum dicit Apostolus 1. Corin. 11. Omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. Et idem ad Ephes. 5. Et ita dicendum est in proposito quod ista stant bene simul quod papa sit caput ecclesiae et ipsius papae Christus sit caput.

Ad secundam rationem cum dicitur unius corporis etc. respondetur sicut ad primam quod assumptum illud verum sit de corpore naturali: non autem de corpore mystico sive per similitudinem dicto: quoniam unius et eiusdem corporis mystici, i. alicuius unius multitudinis civilis est caput rector civitatis et etiam rex qui totius regni est caput supremum. Item licet mulieris caput sit vir, ut inquit Apostolus, nihilominus etiam Christus est caput mulieris fidelis qui caput est totius ecclesiae. Ita in proposito unius et eiusdem corporis Christus est caput principale et papa etiam est caput subordinatum tamen sub Christo eius vices gerens, differenter tamen multum dicitur caput ecclesiae Christus et praelati dicuntur capita eius, ut dicit sanctus Thom. in tertia parte ubi supra. Primo quantum ad hoc quod Christus est caput omnium eorum qui ad ecclesiam pertinent secundum omnem locum et tempus et statum: alii autem homines dicuntur capita secundum quaedam specialia loca, sicut episcopi suarum ecclesiarum, vel etiam secundum determinatum tempus, sicut papa est caput totius ecclesiae scilicet tempore sui pontificatus, et secundum determinatum statum prout scilicet sunt in statu viatoris. Alio modo secundum quod Christus est caput ecclesiae propria virtute et auctoritate. Alii vero dicuntur capita inquantum vicem gerunt Christi secundum illud 2. Corin. 2. Nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi. Et 2. Cor. 5. Pro Christo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Secundum dominum Alvarum in li. suo de potestate ecclesiae, potest aliter responderi ad rationem factam quod Christus et eius vicarius non sunt duo capita sed unum, quia papa non dicitur caput nisi inquantum gerit vicem Christi et eius personam repraesentat. Item ita etiam dicit papa Bonifacius viii. in extravaganti sua. Unam sanctam.

Ad tertiam cum dicitur Christus est caput ecclesiae sufficientissimum, etc. respondetur negando consequentiam, dicimus enim quod licet Christus caput ecclesiae sit, quia tamen est invisibile opportuit ponere aliquod caput visibile specie, et mortalitate conforme et consimile statui et conditione corpori et membris ipsius ecclesiae quod visibiliter regat et praesit toti ecclesiae et tale caput fuit beatus Petrus et est nunc successor eius. Cuius convenientia licet superius satis ostensa sit pro pleniori tamen notitia potest sic ostendi, unitas corporis mystici sive ecclesiastici principatus non dicitur habere minorem unitatem quam habent seculares politiae sive principatus inventae industria humana sive naturali ratione cum vinculum membra ecclesiae colligans ad invicem sit quolibet alio vinculo maius et unitius, lexque ipsa divina secundum quam principaliter regitur et gubernatur ecclesia, praestantior sit omni alia lege humana. Sed sic est quod humanae politiae ad sui unitatem absque hoc quod uniantur in uno Deo a quo sicut principio universali effectivo formali exemplari ac finali omnis potestas et dignitas derivatur secundum illud Sapientiae 8. Per me reges regnant etc. requirunt unum caput homogeneum seu conforme in natura et statu, ut unum regnum unum regem, una provincia unum principem, una civitas unam potestatem, una domus unum patremfamilias: ergo unitas ecclesiae omnium fidelium quae est multo maior et perfectior quam unitas politiae humanae debet habere unum caput sibi conforme et sibi simile in natura mortali et statu. Conveniens ergo fuit et hoc ipsa unitas corporis ecclesiae requirit, ut ecclesia unum habeat hominem mortalem secum visibilem conversantem corpori ipsius ecclesiae et eius membris conformem qui sit caput et rector et sit viator, sicut tota ecclesia et eius membra sunt viatores.

Ad quartam cum dicitur quod in capite corporis animalis est plenitudo sensuum et quod in Petro sive in papa non est plenitudo, etc. dicendum est iuxta sanctum Thomam in 3. parte ubi supra, quod caput in alia membra dupliciter influit. Uno modo quodam intrinseco influxu prout virtus motiva et sensitiva a capite derivatur ad cetera membra. Alio modo secundum exteriorem quandam gubernationem prout scilicet secundum visum et alios sensus qui in capite radicantur dirigitur homo in exterioribus actibus: interior autem influxus non est ab aliquo nisi a solo Christo cuius humanitas ex hoc quod est divinitati coniuncta habet virtutem iustificandi: sed influxus in membra ecclesiae quantum ad exteriorem gubernationem potest aliis convenire, et secundum hoc alii possunt dici capita ecclesiae, secundum illud Amos. 6. Optimates capita populorum. Hoc notato patet responsio ad praefatas rationes dicimus enim quod primus modus influendi scilicet influxu intrinseco qui est influxus sensus et spiritualis motus requirit in capite influente plenitudinem sensuum spiritualium, et hinc est quod Christus qui influit hoc modo dicitur plenus gratia et veritate Ioan. 1. Secundus vero modus influendi influxu scilicet extrinseco quantum ad gubernationem non requirit plenitudinem sensuum spiritualium sed quod habeat plenitudinem potestatis sufficientis ad regimen populi sibi commissi. Et quoniam beatus Petrus aut eius successor non est constitutus ut influat in corpus ecclesiae primo modo scilicet influxu intrinseco, sed extrinseco: ideo non requiritur ad rationem capitis in eo quod habeat plenitudinem potestatis sufficientis ad regnum universalis ecclesiae et hanc habuit quando pastor et rector Christiani populi factus est dicente sibi domino. Ioan. ulti. Pasce oves meas. Patet etiam ex hoc responsio ad quintam cum dicebatur quod capitis est etc. quia non tantum capitis est influere uno modo, sed dupliciter ut dictum est. Beato vero Petro et eius successori licet non conveniat influere primo modo, influit tamen secundo modo et hoc sufficit ad rationem capitis per similitudinem dicti sive mystici. Vel dicendum quod licet beatus Petrus non influxerit nec successor eius influat motum et sensum spiritualem in membra ecclesiae nec per modum efficientis sicut Christus inquantum Deus, nec per modum meriti sive redundantiae sicut Christus inquantum homo, tamen per modum ministri potestatem clavium secundum plenitudinem habentis et thesaurum ecclesiae dispensantis, influit ministerialiter sensum et motum omnibus debite praeparatis ac ecclesiae sacramenta digne suscipientibus. Unde dominus Albertus Magnus in tractatu de missa dicit quod presbyterorum ecclesiae officio toti corpori mystico gratia influitur ad sensum spiritualem et motum meritorum et augmentum spirituale quod officium est in verbo doctrinae et eucharistia et huiusmodi aliis sacramentis. Et quod hoc sufficiat ad rationem capitis ministerialis patet: quoniam ut inquit sanctus Thom. in q. de veritate q. 29. arg. 5. Minister ecclesiae non agit in sacramentis quasi ex propria virtute sed alterius scilicet Christi, et ideo in eo non requiritur gratia personalis sed sola auctoritas ordinis per quam quasi Christi vicarius constituitur. Christus autem operatus est nostram salutem quasi ex propria virtute, et ideo oportuit quod in eo esset gratiae plenitudo. Haec sanctus Tho.

Ad sextam rationem quando dicitur quod a Petro non est derivata potestas: respondetur quod loquendo de potestate iurisdictionis falsum est, ut patet ex c. Ita dominus dist. 19. supra inducto. Confirmatur etiam hoc eiusdem beati Leonis sententia dicentis sic in tertio sermone ordinationis suae. De toto mundo unus eligitur qui et uniuersarum gentium vocationi, et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores: omnes tamen regat Petrus quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile dilectissimi huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio, et si quid cum eo commune ceteris voluit esse principibus nunquam nisi per ipsum dedit: quicquid aliis non negavit, haec Leo papa sanctissimus. Et cum dicitur quod Petrus non solus claves accepit: respondetur quod licet Petrus non solus receperit, sed tota ecclesia in episcopis et presbyteris in eo; ipse tamen eas solus principaliter et in plenitudine recepit, ut habetur gl. Math. 16. superius inducta. Cum vero dicitur quod alii apostoli aeque principaliter, etc. dicendum quod falsum est, unde licet Math. 18. Christus omnibus communiter potestatem dederit ligandi et solvendi: nihilominus ut inquit sanctus Tho. in 4. ut in hac potestate ordo aliquis significaretur, primo soli Petro data est ut ostendatur quod ab eo in alios debeat ista potestas descendere, propter quod dixit ei singulariter. Confirma fratres tuos, et Pasce oves meas, i. loco mei, ut inquit Chrys. praepositus et caput esto fratrum tuorum.

Ad septimam cum dicitur quod si Petrus apostolus fuisset caput etc. dicimus quod hoc non sequitur cum non ponatur caput fuisse principale ecclesiae a quo sensus spiritualis gratiae et motus charitatis deriventur in corpus ecclesiae: sed sic caput est Christus, et ideo merito ab eo tanquam a principali et sicut a quo in membra ecclesiae unctio divinae gratiae influitur denominamur Christiani et non a Petro Petrini.

Ad octavam cum dicitur quod corporis ad caput est necessaria connexio et talis non est connexio ecclesiae ad Petrum: respondetur quod licet corporis ecclesiae non sit habitudo sive connexio necessaria ad papam ut singularis homo est, tamen necessaria est ad ipsum inquantum est papa sive rector et pastor eius a Christo constitutus stante hac divina ordinatione. Unde de necessitate salutis est subesse Romano pontifici, ut in extravaganti Bonifacii est declaratum, et ut sanctus Thom. inquit in expositione super Ioan. ubi super illo verbo Symon Ioannis diligis me pasce oves meas dicit. Non potest se dicere Christianum qui dicit se non subesse sub cura huiusmodi pastoris. Et beatus Greg. in c. Si qui distin. 8. inquit. Peccatum paganitatis incurrit quisquis dum Christianum se asserit, sedi apostolicae obedire contemnit. Praeterea ita necessaria est ista connexio stante divina ordinatione, ut extra ecclesiae corpus sit qui cum episcopo eius non est, dicente Cypriano, et habetur in c. Qui cathedram distin. 93. Qui cathedram Petri super quam fundata est ecclesia deserit in ecclesia se esse non confidat. De ista materia vide superius lib. 1. huius operis, in c. 8. et in c. 2. huius secundi libri.

Ad aliam rationem cum dicitur de capite separato, etc. respondetur quod hoc est verum de capite a quo influitur sensus et motus in membra corporis: sed hoc modo Petrus non fuit caput sed Christus. Non est autem verum de capite a quo solus est influxus extrinsecus secundum exteriorem gubernationem cuiusmodi fuit Petrus et est eius successor. Tali enim capite amoto ad tempus a corpore non propterea perit corpus multitudinis gubernatae licet ex diuturnitate vacationis posset aliqua incommoda et dispendia pati. Iuxta c. Ubi periculum maius, de elect. lib. 6. Haec pro nunc sufficiant licet posset dici quod licet persona papae deficiat non tamen apostolica sedes quae nunquam moritur, extra de rescrip. in c. Si gratiosae in 6. ubi dicit gl. et concordat Arch. licet enim habens papatum vel dignitatem sit corruptibilis: papa tamen et imperium et dignitas semper sunt, ut in aut. quomodo oportet episcopos. §. licentiam, et ideo corrupto subiecto haec non dicuntur non existere sed vacare, hoc est administratore iuris vel facti carere, ut de concess. praeben. Cum nostris, de quo plenius infra dicendum est.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work