Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
HIS autem difficile non est respondere ponderantibus bene dicta sanctorum patrum non ad corticem litterae sed ad sanam intelligentiam. Dicendum est ergo ad ea quae inducta sunt in contrarium.
Ad primam autem auctoritatem quae sumitur in cap. in novo dist. 21. respondetur per glo. eiusdem ca. quae ita habet. videtur ergo quod per haec verba tu es Petrus, datus sit Petro pontificatus, et ita ante passionem, quia ante fuit ei dictum, cui videtur contradicere ca. Considerandum di. 1. et c. Fidelior. Nam ibi dicitur quod post passionem, quia ante non fuit datus ecclesiae pastor, haec glo. Dicendum est ergo iuxta beatum Ambro. cuius sunt illa capitula, quod post passionem Christi Petro pontificatus a Christo sit datus, et non quando dictum est sibi Tu es Petrus etc. maxime quia cum tunc non fuerit sacerdos, episcopus esse non potuit. Quod ergo dicitur in auctoritate Anacleti quod datus est, exponendum est, id est promissus. Promisit enim Christus ei summum pontificatum tunc, quam promissionem adimplevit post resurrectionem. Illud etiam quod dicitur dicente domino, exponendum videtur, id est promittente domino. More sacrae scripturae posuit futurum quasi praeteritum, et fiendum quasi factum propter certitudinem promittentis qui veraciter adimplet quod promittit dicente psal. Fidelis dominus in omnibus verbis suis.
Ad secundam auctoritatem quae est Chrys. eadem responsio est, ut quod dicitur quod claves creditae erant Petro, intelligatur promissione, non actuali donatione.
Ad tertiam auctoritatem eiusdem Chrys. similis responsio est, ut quod dicitur quod fecit eum pastorem, exponatur, id est disposuit eum facere pastorem, quod postea adimplevit cum ad eum ait. Pasce oves meas. Ioan. ulti.
Ad quartam auctoritatem quae est Rabani eadem responsio est, ut quod dicitur quod Petrus spiritualiter claves regni caelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, intelligatur in promissione sive in spe, non autem in actuali possessione.
Ad quintam cum arguitur de Aaron respondetur negando consequentiam, quoniam non est simile de uno et de alio, ut dicit dominus Petrus de Palude, quia iam erat populus Israel collectus cui Aaron praeficiendus erat. Unde Aaron debuit fieri episcopus, ne oves errarent in deserto sine pastore, sed ante passionem Christi oves nondum erant redemptae; unde non convenienter ovibus non redemptis pastor fuisset datus, et ita ratio non procedit.
Ad sextam respondetur de Iuda negando antecedens, et ad probationem respondetur quod per episcopatum intelligitur apostolatus eius, ut exponit Nicolaus de Lyra tam super psalm. 108. quam super Act. 1.
Ad septimam respondetur secundum dominum Petrum de Palude, quod omnia sacramenta sunt instituta ante passionem Christi, sed non sunt omnia tunc executa. Verbi gratia sacramentum poenitentiae a Christo fuit institutum quando dixit. Agite poenitentiam, appropinquabit regnum caelorum. Math. 4. sicut sacramentum baptismi quando dixit. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto etc. Ioan. 3. Unde sicut Ioannes baptizando praedicavit baptismum, ita sic dicendum. Agite poenitentiam. Math. 3. praedicavit poenitentiam novi testamenti, vel quando Christus dixit leprosi. Ostendite vos sacerdotibus. Luc. 17. vel discipulis. Solvite eum Ioan. 11. tunc instituit sacramentum confessionis et absolutionis non tamen fuit executum ante passionem, quia nec erant ministri instituti nec claves adhuc datae regni caelorum, quae etiam dari non debuerunt antequam esset apertum regnum caelorum nisi implicite ex naturali concomitantia ad sacerdotium imminente passione, quia quod parum deest quasi nihil deesse videtur: unde instituendo sacerdotium Christus ordinem episcopalem instituit, sed tamen tunc non dedit, quia non decuit.
Ad octavam secundum eundem do. Petrum de Palude de institutione sacramenti dicendum, quod Dei perfecta sunt opera secundum tamen congruentiam et decentiam operis operati et modi operandi. Non decebat autem pro tunc episcopos facere sicut decebat facere sacerdotes, quia ex quo sacramentum coepit esse in usu ex tunc semper debuit esse in ecclesia vel formaliter vel virtute, et maxime sacramentum de quo spiritualiter dictum est illud. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Subtracturus igitur sui praesentiam palpabilem et visibilem, invisibilem et sacramentalem perpetuam nobis promisit. Unde ex tunc eucharistia debuit esse in ecclesia formaliter vel virtute, sed formaliter tunc de eucharistia nihil reservatum fuit, sicut nec de agno paschali propter legis prohibitionem. Exodi. 12. Ideo sacerdotes debuerunt fieri in quorum virtute remaneret eucharistia conficienda. Sed sacramentum ordinis quo ad effectum suum indelebilem remanebat in apostolis, unde non erat necessitas instituendi eius ministrum scilicet episcopum, praesertim quia futurus erat Christus adhuc cum eis praesentia corporaliter licet impassibili, et sic non erat adhuc necessarius episcopus.
Ad nonam respondetur negando assumptum, dicimus enim quod per illa verba nec Petrus nec alii apostoli facti sunt episcopi. Et ad dictum Greg. respondetur quod non probatur propositum, quoniam per id quod est commune simplicibus sacerdotibus cuiusmodi est relaxare quibusdam peccata et quibusdam retinere, non possunt apostoli dici facti episcopi ut de se patet: vel solvitur quod quorum remiseritis, refertur ad tempus quo erant constituendi sacerdotes.