Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Arguunt consequenter adversarii ex cap. 2. epistolae beati Pauli ad Gal. et maxime ex eo primo quod beatus Paulus de Christi apostolis principalibus loquens ita dicit. Mihi enim qui videbantur esse aliquid nihil contulerunt inter quos erat Petrus: sed etiam cum cognovissent quod creditum est mihi evangelium praeputii id est praedicandum gentibus, sicut et Petro circumcisionis id est Iudaeis. Qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis operatus est mihi inter gentes: dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, et ipsi in circumcisionem. Ex quo loco contra Petri primatum arguunt adversarii ex quattuor capitibus.
1 Primo ex illo quod ait Paulus. Nihil mihi contulerunt. Ex quo patet inquit gl. quod non illis inferior fui qui a domino Deo adeo perfectus sum quod nihil esset quod in collatione perfectionis meae addiderint, qui enim illis imperitis tribuit sensum dedit et mihi: haec gl. Ex hoc sic arguunt. Si Petrus princeps fuisset primatum habens inter apostolos, profecto Paulus, et ceteri in ecclesia potestatem habentes eam a Petro suscepissent: cum capitis sit influere sensum et motum regiminis ceteris membris omnibus.
2 Secundo arguunt ex illo, ubi inquit apostolus. Cum cognovissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut et Petro circumcisionis, quia in hoc videtur Paulus aequiparare se Petro: cum innuat se potestatem recepisse inter gentes aequalem potestati Petri inter Iudaeos, maxime cum dicat glo. in hoc loco. Creditum est evangelium mihi fideli ita principaliter sicut et Petro. Non est autem dubium quin ista repugnent principatui Petri.
3 Tertio arguunt ex illo quod ait apostolus, quod sibi et Barnabae dexteras societatis dederunt. Cum enim societas videatur importare paritatem quamdam non videtur princeps nominandus socius subditi sive subiecti.
4 Quarto ex illo quod sequitur. Ut nos in gentes et ipsi in circumcisionem. Ubi videtur Paulus restringere apostolatum Petri ad circumcisionem tantum. Ex quibus dicunt manifeste videri quod ex institutione Christi Petrus non fuerit Paulo nec aliis apostolis superior.
5 Consequenter arguitur per adversarios ex illo quod in praefato cap. ad Gal. 2. dicit apostolus sic. Cum autem venisset Petrus in Antiochiam in faciem ei restitit quia reprehensibilis erat. Ex hoc arguunt quod Paulus nequaquam ita publice ausus fuisset Petrum apostolum reprehendere si Petrus princeps eius fuisset aut superior: cum praeceptum legis sit Deutero. 21. Diis non detrahes et principi populi non maledices. Unde beatus Hieronymus in hoc loco inquit, et habetur 2. q. 7. c. Paulus, quod Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet nisi se non imparem sciret: ergo videtur quod Petrus non fuit Paulo maior, et per consequens nec princeps apostolorum.