Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
QUOD praefata adversariorum sententia negantium beatum Petrum universalis ecclesiae caput fuisse erronea sit: non solum ex his quae supra induximus in 20. c. verum etiam ex multis aliis sanctorum patrum testimoniis exploratissimum est. Ait enim beatus Anacletus papa et martyr: ut habetur in c. Sacrosancta dist. 22. inter beatos apostolos quaedam fuit discretio potestatis, licet enim omnes essent apostoli: Petro tamen concessum est a domino et ipsi inter se voluerunt idipsum ut reliquis omnibus illis praeesse apostolis et cephas, i. caput et principium teneret apostolatus: qui etiam eandem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt, haec ille. Item Marcellus papa et martyr ut habetur in c. Rogamus 24. q. 1. scribens universis episcopis per Antiochiam constitutis ita inquit. Rogamus fratres dilectissimi ut non aliud doceatis nec sentiatis quam quod a beato Petro et reliquis apostolis et patribus accepistis, ipse est enim caput totius ecclesiae; cui ait dominus. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, haec ille. Ex quibus omnibus nunc et superius inductis apertissimum est adversarios graviter errare negantes beatum Petrum fuisse caput ecclesiae sanctae catholicae. Quocirca rationabiliter papa Ioan. 2. in extravaganti quae incipit. Licet secundum apostolum: Marsilium de Padua et Ioannem de Ianduno tanquam haereticos condemnavit, qui inter ceteros errores quos contra sedem apostolicam dogmatizare praesumpserunt dicunt quod Petrus apostolus non plus auctoritatis habuit quam alii apostoli habuerunt, et quod aliorum apostolorum non fuerit caput. Item papa Martinus quintus in concilio Constantien. condemnavit errores Ioannis Hus, quorum inter alios ille est unus scilicet septimus in ordine, quod Petrus nec est nec fuit caput ecclesiae sanctae catholicae. Viso ergo quod iuxta catholicae doctrinae normam necesse sit concedere beatum Petrum apostolum pro primatus sui excellentia caput fuisse sanctae ecclesiae catholicae, et per consequens eius successorem, sub Christo tamen qui principale caput est ecclesiae, ostendendum est qualiter nomen capitis Petro apostolo convenerit ac eius successori conveniat, quia qualiter Christo conveniat supra in lib. 1. huius nostrae summae in cap. 46. explicavimus. Pro quo notandum iuxta sanctum Thomam in tertia parte quaest. 8. artic. primo, quod sicut tota ecclesia dicitur unum corpus mysticum per similitudinem ad corpus naturale hominis secundum quod diversa membra habent diversos actus, ut apostolus docet ad Roman. 12. Et 1. Corin. 12. ita Christus sive etiam papa dicitur caput ecclesiae secundum similitudinem capitis humani. Invenimus autem in capite hominis quattuor. Primo conformitatem naturae cum aliis membris. Secundo ordinem: quia caput est prima pars corporis incipiendo a superiori, et ita situm est superius aliis membris. Tertio perfectionem, quia in capite viget plenitudo sensuum. Quarto virtutem influentem ceteris, quia ab ipso motus est ceterorum membrorum et gubernatio in suis actibus propter vim sensitivam et motiuam ibi dominantem. Qualiter ista quattuor competant Christo supra libro primo exposuimus ubi eum caput ecclesiae esse ostendimus. Iam ostendamus qualiter Petro apostolo et nunc eius successori conveniant.
Primo quidem Petrus fuit conformis naturae aliis fidelibus: cum homo fuerit eiusdem speciei cum eis. Secundo ipse in ordine apostolorum fuit primus: unde primus annumeratus legitur. Math. 10. Et de episcopo Romano successore suo dicit canon concilii Constantini, ut deducit sanctus Thomas in quarta distin. 24. Veneramur secundum scripturas et canonum diffinitiones sanctissimum antiquae Romae episcopum primum esse et maximum episcoporum. Et Iustinianus in authenticis de ecclesiasticis, ti. coll. 9. inquit. Nemo est qui dubitat sanctissimum senioris Romae papam primum esse omnium sacerdotum. Tertio in ipso solo inter alios fuit plenitudo potestatis, utpote in quo posuit dominus totius ecclesiae principatum, ut in c. Nolite distin. 11. dicit Iulius papa, et cui soli inquit beatus Chrysolog. Christus dedit quod suum est plenum et qui solus vocatus est in plenitudinem potestatis aliis vocatis in partem, ut in ca. decreto, et in ca. qui se scit 2. q. 6. Quarto ab ipso est derivata potestas iurisdictionis in alios dicente Leone papa in c. ita dominus dist. 19. Huius muneris sacramentum ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet. Haec ille.