Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Improbata sufficienter prout nobis visum est adversariorum intelligentia huius quod dicitur quod universali ecclesiae claves datae sint, iam restat explicare quae sit vera intelligentia huius. Pro quo notandum quod huius propositionis ecclesiae universali datae sunt claves triplex potest esse intellectus. Unus est quod claves datae sint ecclesiae in singulis suis membris diuisim. Et iste intellectus est falsus et erroneus et iam condemnatus inter errores Valdensium, qui dicebant singulos bonos homines habere claves sive potestatem absolvendi et ligandi. Secundus est quod universali ecclesiae in omnibus membris suis coniunctim sive simul datae sint claves sicut dicitur de principatu polytico in quo potestas sive principatus dicitur esse apud communitatem: sed iste intellectus qui videtur esse adversariorum iam est improbatus non modo tanquam falsus, sed etiam quo dammodo impossibilis: nam ostensum est clarissime quod sit impossibile, quod alicui communitati, sive congregationi fidelium simul sive omnium clericorum, sive etiam omnium sacerdotum collegio convenire habere claves regni caelorum quibus peccatorum fit remissio: quoniam ostensum est nullam communitatem, ut sic posse esse subiectam talis potestatis. Item ostensum est quod nec communitati universalis ecclesiae sive universitati omnium clericorum, nec omnium sacerdotum collegio ut communitati sive simul in omnibus membris datae sint claves iurisdictionis et minus plenitudo potestatis. Tertius intellectus est quod universali ecclesiae datae sint claves non omnibus membris eius, sed in aliquibus membris eius tantum, et plenitudo potestatis data sit illi in uno membro tantum, scilicet principali, quod sit caput in corpore: quod est Romano pontifici. Et iste est verus et catholicus sensus et quem habent sancti doctores cum dicunt claves datas esse universali ecclesiae. Unde de potestate ligandi et solvendi a peccatis dicit beatus Amb. lib. de paenitentia, quod ius ligandi et solvendi solis sacerdotibus est permissum. Et beatus Hier. et habetur in gl. Matth. 16. quod datae sunt claves omni ecclesiae in episcopis et presbyteris. De potestatis vero plenitudine dicunt sancti doctores quos supra induximus quod soli Petro data sit et in eo Romae pontifici eius successori. Pro cuius intellectus pleniori notitia est sciendum quod potestas clavium ut colligitur ex Apostolo tam 1. ad Corinth. 12. quam ad Ephes. 4. ponitur inter gratias gratisdatas quas Christus dedit corpori ecclesiae, unde ait: Dedit quosdam pastores etc. gratiae autem gratisdatae non sunt ita datae corpori ecclesiae quod omnibus ecclesiae membris sint distributae, sed quibusdam tantum aliquae et aliis aliae: unde ait apostolus 1. Cor. 12. Divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, ubi dicit gl. gratias hic appellat diversos gradus et ordines qui sunt in officiis ecclesiae. Et infra inquit Apostolus: Posuit quidem Deus quosdam in ecclesia primum apostolos. Secundo prophetas. Tertio doctores. Deinde virtutes, et exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Numquid enim omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid habent gratiam curationum? nunquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Haec Apostolus quasi dicat non. Et ad Rom. 12. postquam dixit: multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Sequitur habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes, sive prophetia secundum rationem fidei, sive ministerium gl. ecclesiasticum habentes in ministrando, glo. assidue sive qui docet in doctrina, etc. Ex quibus verbis Apostoli manifestum habetur. Primo quod huiusmodi gratiae non infunduntur, nec sunt singulis membris ecclesiae corporis communes. Secundo quod huiusmodi gratiae infunduntur singularibus membris corporis, particulatim non autem universitati, aut communitati membrorum. nullus enim doctus ignorat quod talium gratiarum subiectum capax esse non potest ipsa communitas. Praeterea notandum est quod propter unitatem ipsorum membrorum in ipso corpore ecclesiae ipsum corpus ecclesiae dicitur saepe recipere, habere et exercere sive operari quae officialia membra sua vel aliquod etiam unum membrorum recipit, habet aut operatur: licet illud tale convenire non possit toti universitati membrorum, nec etiam proprie veraciter possit dici de ea: sed tantum per figuram synecdoche denominando totum a parte: sicut etiam in corpore naturali hominis exemplum est manifestum: homo crispus dicitur vel calvus licet caluities et crispitudo uni tantum membro hominis scilicet capiti insint. Ita similiter reperitur in corporibus per similitudinem dictis, plura nanque attribuuntur uni populo licet toti non conveniat, sed tantum aliquibus illius populi. Unde gl. ordinaria super illud Apostoli primae ad Corinth. 10. Sedit populus manducare etc. dicit sic. Populus id est quidam de populo totum pro parte ponit, sic. in proposito propter unitatem in corpore ecclesiae multa quae quibusdam tantum conveniunt attributa leguntur ipsi toti corpori ecclesiae, ut potestas ministerialis clavium ligandi et solvendi a peccatis qui solis sacerdotibus convenit, et in quibus subiective et dispensative esse potest dicitur ecclesiae data cuius membra sunt ipsi sacerdotes. Unde Ambro. ubi supra. Ius ligandi et solvendi habet ecclesia quae veros habet sacerdotes habet, et similiter de aliis actibus. Unde Archydiaconus super illud. Ecclesiae charitas, de consecr. distinct. 4. dicit. Ecclesia dicitur facere quod eius ministri faciunt, secundum instituta puta parvulos baptismo offerre, baptizare, peccata dimittere, haec ille. Propter praefatam etiam unitatem corporis mystici non solum dicitur ecclesia habere illud quod singulariter praelati in ecclesia habent sicut claves et plenitudinem potestatis quam solus papa habet, sed etiam quod Christus principale ipsius ecclesiae caput habet. Unde beatus Aug. tractans illud Apost. 2. Qui vicerit et servavit opera mea usque in finem dabo potestatem eius super gentes et reget eos in virga ferrea et ut vas figuli comminuentur sicut et ego accepi a Patre meo dicit. Sic in Christo habet ecclesia hanc potestatem sicut dicit apostolus, cum illo omnia nobis donavit. Ubi considerandum multum utiliter venit ad vitandos multos errores, quod cum aliqua legantur attributa ecclesiae est advertendum respectu quorum vel respectu cuius illa talia attribuantur ei cum non omnia omnibus conveniant, sed quaedam quibusdam, quaedam aliis et quaedam uni, alias faciliter. Quis posset errare. Cuius considerationis defectus videtur nobis quod fuerit causa adversariis multorum errorum unde valde convenienter venit in hoc loco notanda illa regula quae ponitur in gl. psalm. 17. quae originaliter est beati Aug. dicentis. Attende regulam unitatis capitis et corporis, quasi enim una persona est caput et corpus: ideoque una voce utitur caput cum membris, licet ea quae dicuntur ad diversa referantur. Quaedam enim soli capiti conveniunt: quaedam solis membris: quaedam capiti et membris. Item quaedam membris conveniunt quaedam praeteritis, quaedam praesentibus, quaedam futuris, quaedam perfectis, quaedam imperfectis conveniunt, et tamen in tanta diversitate una vox est, et quasi una persona loqui videtur: haec gl. Ex quibus omnibus manifeste patet qualiter intelligendae veniant omnes auctoritates sanctorum dicentes quod ecclesiae catholicae datae sunt, claves, quia non quidem in ipsa tota communitate, sive multitudine membrorum, sed in aliquibus tantum scilicet in principalibus scilicet in episcopis, et presbyteris, ut ait Hiero. et in istis ut singularibus non ut collegio: quoniam sicut apertissime monstratum est, in communitate sive universitate non potest esse subiective, nec dispensative potestas ligandi et solvendi a peccatis, de qua auctoritates sanctorum maxime loquuntur, ut patet ex ipsa littera.