Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
ADversus praedicta arguunt adversarii ex aliquibus auctoritatibus sanctorum. 1 Primo ex ca. Primae sedis 99. dist. ubi ex concilio Aphricano habetur quod primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.
2 Secundo arguunt ex ca. Nullus ea distin. in quo habetur quod Romanus pontifex non appelletur universalis.
3 Tertio ad idem arguunt ex ca. sequenti ecce. in quo beatus Greg. universalem se vocari prohibet. Sed istis non est difficile respondere.
4 Ad primam enim dicimus quod non sit ad propositum, quoniam ca. illud non loquitur de episcopo primae sedis simpliciter quae est Romana sed de primae sedis, scilicet patriarchalis pontifice. Unde glo. supra illud ca. ita habet. Primae, id est patriarchalis, alias Papa bene. Eodem modo exponit dominus archydiaconus dic. Primae sedis, id est patriarchalis.
5 Ad alia duo sequentia quae loquuntur de Romano pontifice dicimus quod non ideo prohibitum est Romanum pontificem vocari universalem quia non sit universalis pastor totius ecclesiae et caput universalis ecclesiae, cum in concilio Calcedonen. acclamatum legatur beatissimo Leoni papae vivat Leo sanctissimus Ycomenicus, id est universalis patriarcha. Praeterea multi sancti pontifices ita se nominasse in suis epistolis leguntur. Unde beatus Sixtus scribens omnibus episcopis ita in 2. epistola ut recitat beatus Isid. in lib. pontificum loquitur. Sixtus universalis apostolicae ecclesiae episcopus omnibus episcopis etc. Item sanctus Victor papa in epistola de Pascha et baptismo Theophilo Alexand. directa sic scribit. Victor Romanae ac universalis ecclesiae episcopus. Item sanctus Eleutherius in epistola quam universis episcopis per Galliae provincias scribit dicit sic in fine. Huius rei gratia universalis nobis a Christo Iesu commissa est ecclesia. Sed ideo prohibetur vocari universalis; tum propter humilitatem; tum quia non praeficitur cuilibet particulari ecclesiae ut proprius et spiritualis illius ecclesiae rector et immediatus administrator. Unde sanctus Thom. in lib. contra impugnantes religionem ad hoc cap. respondens dicit sic. Quod autem Papa universalem pontificem se prohibet nominari, non ideo hoc est quod ipse non habeat auctoritatem immediatam et plenam in qualibet ecclesiae: sed quia non praeficitur cuilibet particulari ecclesiae ut proprius et specialis illius ecclesiae rector: sic enim cessarent omnium aliorum pontificum potestates, et hoc cap. inductum nullus pro ratione inducit, haec sanctus Thom.