Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
QUOD autem Romanus pontifex sit qui beato Petro in amplitudine principatus et praerogativa dignitatis in ecclesia succedat, iam ostendimus. Pro quo advertendum quod sedes episcopi non ea prima dicitur in qua primo sedit, sed ultima in qua finaliter legitime translatus resedit. Petrus autem universalis ecclesiae factus episcopus a principio nullam determinatam sedem sibi appropriavit. Unde sedem Hierosolymitanam Iacobo fratri domini dimisit, postea vero Antiochiae primo sedit, et tandem illam dereliquit Ignatio discipulo beati Ioannis evangelistae, et Romam veniens illic suam transtulit sedem, ibi Deus usque ad mortem finaliter residens. Unde beatus Marcellus papa et martyr Christi universis scribens episcopis per Antiochiam constitutis ita ait in capite rogamus vigesimaquarta quaest. prima. Licet prima sedes Petri fuerit apud Antiochiam, posterius iubente domino Romam translata est. Non ergo Antiochia quae fuit prima, sed Roma ultima debet dici sedes Petri. Unde qui in sede Romana legitime constituitur successor Petri efficitur, et per consequens plenus atque perfectus Christi vicarius. Est autem hic consequenter notandum secundum dominum Petrum de Palude, quod aliud est de electione episcopi et aliud de electione archiepiscopi, quia electio episcopi solum pertinere debet ad omnes clericos dyocesis suae, vel ad maiores, sicut ad cathedralem ecclesiam quae praeficit solum dyoc. sed archiepiscopus praeficit suae dyocesi specialiter, et toti provinciae communiter. Quod autem omnes tangit, ab omnibus debet approbari. Unde quantum est de iure primitivo eligendi non ad solam ecclesiam cathedralem cuius specialiter interest, sed ad suffraganeos quibus praeficitur spectat electio archiepiscopi et ita olim servabatur. Propter quod in electione beati Nicholai in Metropolitanum myrreorum ecclesiae convenerunt episcopi suffraganei tanquam principales ad quos solos electio pertineret si archiepiscopus nullam sedem determinatam haberet. Sed quia difficile est semper suffraganeos convocare, constitutum est de consensu omnium ad quos spectat quod ad solam ecclesiam cathedralem spectet electio archiepiscopi sicut et episcopi. Sic igitur si Petrus mortuus fuisset antequam Romae sedem elegisset ad apostolos solos quasi suffraganeos pertinuisset electio successoris Petri: sed postquam Romae resedit de iure communi, et ad Patriarchas ratione universalis ecclesiae, et ad clerum Romanum ratione appropriationis spectabat electio, ut videtur. Sed quia difficile erat Patriarchas convocare, nec erat tutum simplicibus canonicis tantum negotium committere: papa loco Patriarcharum, et Canonicorum Romanorum Cardinales instituit qui papam eligerent ita tamen quod duae partes consentirent. Unde qui sic in Romanum pontificem est electus, est verus Petri successor et Christi vicarius plenus. Unde dicit canon concilii Calcedunensis. Si quis episcopus praedicatur infamis, liberam habeat potestatem appellandi ad beatissimum episcopum antiquae Romae, quem habemus Petrum petram refugii, et ipsi soli libera potestate loco Dei sit ius discernendi episcopi infamiam secundum claves sibi a Deo datas. Item patres in synodo Constantinopolitana, ut supra inductum est. Veneramur secundum scripturas et canonum diffinitiones sanctissimum antiquae Romae episcopum primum esse et maximum episcoporum. Dicit autem antiquae Romae ad differentiam Constantinopolitanae, quam Constantinus illuc sedem suam transferens et privilegiis debitis Romae extollens novam Romam voluit appellari. Item beatus Hieronymus ad Damasum papam scribens in ca. Quoniam vetus 24. q. 1. dicit. Cum successore piscatoris loquor. Item huius beatae successionis veridicus testis est Ignatius Constantinopolitanus patriarcha qui in epistola sua ad Adrianum papam quae lecta et recepta fuit in octava synodo universali ita loquitur. Solus et ex toto magister omnium Deus dicit Petro magno et summo apostolorum. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi, etc. Et iterum. Tibi dabo claves, etc. Tales enim beatas voces non secundum quandam utique sortem apostolorum principi Petro solum circumscripsit et diffiniuit, sed per eum et ad omnes qui post illum secundum ipsum efficiendi erant summi pastores et divinissimi sacri pontifices senioris Romae transmittit. Hac ratione motus Innocen. 3. Romanus pont. scribens Imperatori Constantinopolitano, ut habetur in c. Solitae extra de maior. et obedien. dicit sic. Nobis enim in beato Petro sunt oves Christi commisse dicente domino, pasce oves meas, non distinguens inter has oves et illas, ut alienum se demonstret a suo ovili qui Petrum et successores illius magistros non recognosceret et pastores, haec ille. Item eadem ratione Innocen. 4. Romanus pontifex in concilio generali Lugdunen. praesidens, ut habetur extra de homicidio in c. pro humani, libro 6. dicit sic. Dei filius Iesus Christus, ne gregem pretio sui sanguinis gloriosi redemptum ascensurus post resurrectionem ad patrem absque pastore desereret, ipsius curam beato Petro commisit. Unde nos eiusdem apostoli effecti disponente domino licet immeriti successores et ipsius redemptoris locum in terris quanquam indignae tenentes, etc. Ex his verbis clarissime sequitur quemadmodum dicit Iulius papa quod sicut beatus Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita ecclesia Romana suo nomine consecrata domino instituente prima sit et caput omnium ecclesiarum. Verba sunt canonis in cap. dudum 3. q. 6. De quo etiam beatus Anacletus in c. sacrosancta dist. 22. ita inquit. Sacrosancta Romana ecclesia non ab apostolis, sed ab ipso domino Salvatore nostro primatum obtinuit, sicut beato Petro apostolo dicitur. Tu es Petrus et super hanc petram et reliqua, usque soluta in caelo, adhibita est societas in eadem Romana urbe beatissimi Pauli apostoli vas electionis qui uno die, uno tempore cum Petro gloriosa morte coronatus est, et ambo sanctam Romanam ecclesiam consecrarunt, atque aliis omnibus urbibus in universo mundo tam sui praesentia quam suo venerando triumpho praetulerunt. Et sequitur infra. Prima ergo sedes caelesti beneficio est Romana ecclesia. Ex istis apertissime elimantur duo errores. Primus est dicentium non esse de necessitate salutis Romanam ecclesiam credere supremam inter ecclesias. Isti fuerunt condemnati in concilio Constantiensi. Secundus error est eorum qui dicunt beatum Petrum nunquam fuisse Romanum episcopum (quia ut aiunt) ut refert Ocham in dialogo suo, in tota scriptura divina non reperitur, quod beatus Petrus fuerit Romae. Contra quos primo est sacra scriptura, inquit beatus Petrus in fine 5. c. primae canonicae suae. Salutat vos ecclesia quae est in Babylone. Ubi iuxta glo. Beda Babylon nominat Romam propter cultum idolatriae. Ad idem est beatus Hieronymus qui in libro suo de viris illustribus ita dicit. Petrus in prima epistola sua sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans. Salutat vos inquit quae est in Babylone ecclesia electa et Marcus filius meus. Secundo praefatum errorem, dato quod expresse sacra scriptura non diceret Petrum Romae extitisse, sufficienter condemnant testimonia sanctorum patrum. Inquit enim Hieronymus super illud ad Rom. 1. Desidero videre vos ut aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandum vos, sic. Romanos Petri praedicatione fidem tenentes confirmare se velle apostolus Paulus dicit, non quo minus accepissent a Petro, sed ut duobus apostolis testantibus atque doctoribus eorum roboraretur fides, haec ille. Item Eusebius doctor egregius in ecclesiastica hystoria cap. 13. illustris testis est huius rei sic dicens. In ipsis Claudii temporibus clementia divinae providentiae probatissimum omnium apostolorum et maximum fidei magnificentiae virtutis merito priorum principem Petrum ad urbem velut adversus humani generis communem perniciem deducit ducem quendam et magistrum militiae suae scientem domini praelia gerere et virtutum castra tutare, iste veniens ex orientis partibus, ut caelestis quidam negociator mercimonia divini luminis si quis sit comparaturus advexit et salutaris praedicationis verbo primus in urbe Roma in evangelii sui clavibus ianuam regni caelestis aperuit, haec ille. Item beatus Bernardus in epistola quadam ad Eugenium papam ita propositum confirmat dicit. Locus inquam in quo stans terra sancta est, locus Petri est locus principis apostolorum ubi steterunt pedes eius quem constituit dominus dominum domus suae et principem omnis possessionis suae. Item contra hunc errorem est beatus Anacletus in c. Sacrosancta dist. 22. ut patet parum ante. Item beatus Ambrosius in epistola contra Anxentium de basilicis tradendis ita de beato Petro loquitur. Nocte muros egredi coepit et videns in porta Christum sibi occurrere urbemque ingredi ait. Domine quo vadis? Respondit Christus. Venio Romam iterum crucifigi. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum. Haec Ambro. Hoc etiam confirmatur per eundem Ambro. in ca. beati 2. q. 7. ubi Ambrosius ita loquitur. Petrus et Paulus martyrium pertulerunt in urbe Roma, quae principatum et caput obtinet nationum, ut ubi erat caput superstitionis illic caput quiesceret sanctitatis, et ubi gentium principes habitabant illic etiam principes ecclesiarum morarentur. Hoc etiam confirmat beatus Marcellus papa in c. rogamus 24. q. 1. quod supra inductum est. Hoc etiam Imperator Constantinus in epistola quam universali ecclesiae dirigit in c. Constantinus distinct. 96. ita testatur. Ubi principatus sacerdotum et Christianae religionis caput ab imperatore caelesti constitutum est, iustum non est ut illic Imperator terrenus habeat potestatem. Hoc etiam apostolica sedes confirmat in cap. per venerabilem extra qui filii sint legitimi et in c. fundamenta extra de elect. in 6. Patet ergo tam sacrae scripturae et sanctorum patrum quam etiam apostolicae sedis testimonio quod beatus Petrus Romae fuerit ubi cathedram tenuerit episcopalem usque ad mortem. Ex quibus confunditur Armenorum et Graecorum praesumptio qui Romanum pontificem successorem Petri ac universalis ecclesiae pastorem non recognoscunt. Verum si quaeratur quae ecclesiarum urbis Romanae habeat hanc su perioritatis praerogativam super omnes alias orbis ecclesias? Ad hoc respondendum videtur iuxta maiores nostros quod ecclesia beati Ioannis Lateranensis. Unde Melchiades papa in c. Futuram 12. q. 1. loquens de Constantino Imperatore ita dicit. Denique idem praefatus princeps donaria immensa contulit et fabricam primae sedis beati Petri instituit in Lateranensi patriarchii, ut exponit Hug. Secundo ad idem est Nicolaus papa scribens archiepiscopis et episcopis metropolitanae sedis ac universo clero Constantinorum ecclesiae dicens sic. Collecta synodo in ecclesia Dei in qua beatus Petrus apostolorum princeps corpore redolet et virtutibus emicat, unde propter frigidiorem locum in ecclesia Salvatoris quae ab auctore appellatur Constantina et quae sub anditu a Constantino prima in toto orbe terrarum constructa est, haec ille. Tertio ad idem est Petrus de Ravenna in sermone de beato Ioan. baptista qui incipit Hodie dilectissimi, in quo sic ait. Decimus gradus est assertio matris ecclesiae: illa enim magistra omnium ecclesiarum ecclesia Romana cui dictum est Ego pro te rogavi ut non deficiat fides tua, in honore beati Ioan. baptistae post Salvatoris nomen consecrata est et signata, haec ille. Quarto ad idem est Hug. in c. futuram 12. q. 1. qui recitata opinione dicentium quod prima sedes Petri sit ecclesia sancti Petri, ita subiungit. Ego tamen credo quod ecclesia sancti Ioannis de Laterano sit prima sedes papalis et non ecclesia sancti Petri. Illam enim aedificavit Constantinus. Praeterea ecclesia sancti Petri non est patriarchalis sed episcopalis, sed de episcopatu Portuensi. Haec ille. De hoc plenius diximus super cap. Dudum iii. quaest. 6.