Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

IMPROBATO sufficienter praefato adversariorum errore, reliquum est respondere obiectionibus eorum. Ad primam cum dicitur quod Christus subiectus fuerit iurisdictioni Pilati et Caesaris respondetur dupliciter dupliciter. Primo negando consequentiam. Tum primo, quia subiectio illa qua Christus subfuit iurisdictioni Caesaris non fuit ordinaria, sed voluntarie assumpta. Ex summa enim charitate et humilitate Christus ei subici voluit ut in hoc ostenderet quantam ad humanum genus charitatem habuit, quia a non suo iudice iudicari voluit et absque causa morte turpissima condemnari. Unde Esa. 53. dicitur. Oblatus est, quia ipse voluit. Simile habetur circa observantiam legalium, quibus voluntarie subiici voluit, ut alios ab horum onere liberaret, dicente Apostolo ad Gal. 4. Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Clarum est autem quod ex opere supererogationis non arguitur debitum in eo nec in eius vicario aut eius discipulis.

Secundo, ratio illa non procedit: quoniam ut dominus Alvarus in libro de haeresibus parte quinta respondet, Pilatus non iudicauit Christum ut personam publicam aut dignitate praeeminentem, sed tanquam personam privatam accusatam sibi a principibus synagogae et a populo Iudaeorum tanquam malefactorem, quia in hoc erat de foro Caesaris et Pilati, quia praeses erat in Iudaea pro Imperatore. Unde ipse Pilatus ait Luc. 23. Obtulistis mihi hunc hominem, hunc in quantum hominem quasi privatum et non pontificem non in dignitate constitutum, tunc enim ut dicit dominus Alvarus Christus non gerebat personam papae, sed simpliciter hominis coram suo iudice accusati: nec in hoc papa Christo succedit aut vices eius gerit, sed in pontificatu, sed in potentia auctoritate, non autem in maligna accusatione facta de eo. Cum ergo Christus nec coram suo iudice fuerit vel ut pontifex accusatus nec a iudice suo ut talis iudicatus, ut sacerdos, in isto exemplo nihil potest concludi de subiectione papae aut cleri potestate Caesaris aut principatus secularis, sicut si laicus iudex ferat sententiam mortis contra clericum putans eum non esse clericum, ut puta in quo nulla clericalis disciplinae vestigia apparent non potest ex hoc actu acquirere in clericos aliquam iurisdictionem.

Secundo potest responderi ad praedictam obiectionem negando minorem, videlicet quod Christus secundum quod homo mortalis fuerit ordinaria subiectione subiectus iurisdictioni Imperatoris. Christus enim ab instante conceptionis constitutus est iudex universalis vivorum et mortuorum, unde Act. 10. dicitur de eo. Hic est qui constitutus est iudex vivorum et mortuorum. Et Math. ult. dicit ipse. Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Hoc autem licet post resurrectionem Christus dixerit quia tunc eius potestas manifestata est et notificata: nihilominus potestatem ipsam ab instante conceptionis in quo erat homo mortalis auctoritatem habuit, ut tam magister sententiarum quam sanctus Thomas in 3. dicunt. Quocirca manifestum videtur falsum esse quod adversarii dicunt Christum subiectum fuisse iurisdictioni Caesaris tanquam sui iudicis ordinarii. Hoc etiam manifeste videtur colligi ex Math. cap. 17. ubi Christus ostendit et probat se non esse obnoxium sive obligatum ad solvendum tributa Caesari, ad quod tamen videretur fuisse obnoxius si Caesar eius ordinarius iudex fuisset. Census enim signum est subiectionis, extra de cens. omnis anima. Ait autem sic Christus Petro. Quid tibi videtur Symo? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis an ab alienis? At ille dixit: ab alienis. Dixit illi Iesus, ergo liberi sunt filii, ut autem non scandalizemus eos, etc. ubi glossa inquit. Dominus noster, etc. facundum carnem filius regis erat ex David natus et omnipotentis verbum, ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis, decet enim implere omnem iustitiam, haec ibi. Et ad probationem adversariorum quam inducunt ex illo Ioan. 19. Non haberes potestatem adversus me, etc. respondetur quod ex hoc loco non habetur quod Pilatus aut Caesar fuerit iudex Christi ordinarius: quoniam licet Pilato dicenti. Mihi non loqueris qui potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te, Christus respondit. Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi esset tibi datum desuper, puta a Caesare cuius erat vicarius in Iudaea vel a Deo permissiue; non sequitur ex hoc quod Caesar fuerit Christi iudex ordinarius, sicut nec alii Imperatores nec iudices seculares per hoc qui permissi sunt a Deo perimere multos martyres sequitur quod fuerunt ordinarii iudices sanctorum martyrum. Et ita in proposito: quoniam concessio illa potestatis a Deo intelligenda est per permissionem, ut dicit Chrysostomus, et habetur in glossa continua, nisi tibi desuper datum esset, i. concessum, ac si diceret, permisi hoc fieri. haec Chrysostomus. Nec facit ad propositum adversariorum quod inducunt de Bernardo ad archiepiscopum Senonensem, quoniam dato quod ita dicat beatus Bernardus, magna differentia est inter ordinatum et ordinarium, cum enim omnia quae a Deo fiant aut fieri permittantur, necesse est omnia esse ordinata: nihilominus tamen non omnia dicuntur ordinaria. Dicitur enim ordinarium non tantum quod sit ordinatum, sed quod sit ordinatum secundum communem legem aut ordinem institutum in republica. Clarum est autem quod tali lege aut ordine universitatis Christus in cuius femore scriptum est Rex regum et dominus dominantium Apocal. 19. non fuit subiectus Caesari, sed Deo patri, de quo ait Ioan. 14. Pater maior me, s. homine, est ut inquit glossa.

Ad secundam obiectionem de privilegio Constantini respondetur negando minorem. Roma enim pontifex primatum suum non habet a Constantino, sed a Christo qui beato Petro et in Petro suis successoribus ait Ioan. ult. Pasce oves meas. Et ad probationem de c. Constantinus dist. 96. respondetur quod in toto c. non habetur quod Romanus pont. habuerit primatum a Constantino, immo Constantinus asserit quod beatus Petrus cui succedit Rom. pontifex habuit a Christo primatum. unde ait sic. Sicut beatus Petrus in terris vicarius filii Dei dicitur esse constitutus, etc. unde ipse non dedit privilegium primatus, sed id quod a Christo credidit donatum esse Romano pontifici praecepit observari et venerari per omnes orbis ecclesias, et ita non fuit institutor primatus, sed magis executor legis et ordinationis Christi, prout etiam dictum est supra circa cap. 42.

Ad tertiam respondetur negando assumptum: videlicet quod Imperator fuerit iudex ordinarius beati Petri. Et ad probationem respondetur dupliciter. Primo negando assumptum in quo dicitur quod omnes apostoli fuerunt quo ad subiectionem pares. Dicimus enim quod beatus Petrus in quo erat summa potestas et spiritualis, et vicarius Christi magis repugnabat sibi esse subiectum iurisdictioni Imperatoris quam ceteris apostolis, qui non erant assumpti ad universalem principatum et generalem Christi regis regum vicariatum. Et ita non est simile de Petro et de aliis apostolis. Secundo respondetur negando quod Paulus fuerit subiectus iurisdictioni Imperatoris sicut iudicis ordinarii. Et cum dicitur quod ad Caesarem appellavit tanquam ad superiorem, dicimus quod appellavit contra iniuriam sibi factam ad Caesarem tanquam ad superiorem ordinarium, non suum, sed iudicis illius a quo appellavit, a quo patiebatur iniuriam, et ita ratio non procedit. Posset tertio responderi negando consequentiam: quoniam si consequentia illa esset bona sequeretur quod potestatibus sive principibus infidelibus cuiusmodi fuerunt Caesar et Pilatus, tam papa quam totus clerus subiectus esset, quod est fatuum dicere, licet enim ut dicit sanctus Thomas in 2.2. q. 10. art. 10. in principio. Ante praesectam divisionem fidelium ab infidelibus Caesaris et aliorum infidelium praelatio non cessasset in totum propter conversionem aliquorum conversorum ad fidem: nihilominus post auctam multitudinem fidelium non sequitur quod idem sit. unde 1. ad Cor. 6. in princ. reprehendit apostolus fideles Cor. quod auderent provocare proximos suos coram iudicibus infidelibus dicens. Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicare apud iniquos, i. infideles, et non apud sanctos, i. fideles.

Ad quartam de sacerdotio veteris legis respondetur iuxta magistrum Alexandrum de Alis et supra inducta est similis responsio ex domino Bonaventura, quod non est simile de sacerdotio veteris testamenti et novi. sacerdotium enim veteris legis erat carnale, et per carnalem propagationem succedebat et continuabatur quamvis esset ordinatum ad spirituale obsequium, s. divinum cultum et figuram spiritualis sacerdotii novi testamenti, et ideo ex parte illa in qua carnale erat et terrenum subiectum erat terrenae potestati, scilicet regali. sicut enim dicit Aug. ideo dicitur vetus testamentum propter promissionem terrenam quae pertinet ad veterem hominem, et ideo in veteri testamento summa potestas erat potestas terrena, in novo autem testamento non, ubi est spirituale sacerdotium et promissio spiritualium. In novo enim testamento non promittuntur terrena in mercedem sed adduntur ad sustentationem et necessitatem, iuxta illud Math. 6. Primum quaerite regnum Dei et haec omnia adiicientur vobis. unde non subditur status ecclesiasticus temporali et multominus princeps status spiritualis principi cuicunque terreno. Concordat sanctus Thom. secundo libro de regimine principum.

Secundo respondetur quod Salomon hoc fecit ex speciali Dei praecepto qui ei haec praedixerat. Unde 3. Reg. 2. sic dicitur. Eiecit igitur Salomon Abiathar ut non esset sacerdos domini, ut impleretur sermo domini quem locutus est super domum Heli in Sylo, et ita ratio non est ad propositum.

Ad ultimam obiectionem de Leone papa respondetur iuxta magistrum Alexandrum de Alis, quod Leo papa se submiserat iudicio Ludovici Imperatoris sive nunciorum eius, hoc fuit opus supererogationis et non debiti. unde ex tali opere argumentum non procedit, sicut superius dictum est.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work