Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
QUANQUAM ex supradictis in praecedenti c. clarissime habemus Romanum pontificem qui beatissimo Petro in primatu in orbe Christiano succedit vicarium Iesu Christi potissimum esse ac vices sive locum eius tenere in terris, nihilominus ex aliis hoc ipsum ostendamus. Et primo ex illo Ioan. ulti. ubi Petro Christus inquit. Pasce oves meas, in loco mei (ut exponit Chrysostomo) praepositus esto et caput fratrum tuorum, ut ipsi loco mei te assumentes ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent et confirment. Item beatus Cyrillus Alexandrinus magnae auctoritatis doctor in libro thesaurorum dicit quod apostoli in evangeliis et epistolis affirmarunt in omni doctrina Petrum esse loco domini in eius ecclesia, ei dantes locum in omni capitulo, in omni electione et confirmatione. Et infra. Cui omnes obediunt iure divino caput inclinant et primates mundi tanquam ipsi domino Iesu Christo obediunt. Item ad hoc est canon sacrae synodi Calcedonen ita dicens. Si quis episcopus praedicatur infamis liberam habeat licentiam appellandi ad beatissimum episcopum antiquae Romae, quem habemus Petrum petram refugii, et ipsi soli libera potestate loco Dei sic ius discernendi episcopi criminati infamiam secundum claves sibi a Deo datas. Item doctor Graecus super illo Luc. 22. Facta est contentio quis eorum videretur esse maior. Ex hoc inquit contentionem istam habuisse motivum, quia decebat aliquem eorum cum dominus ab hominibus migraret fieri aliorum principem quasi vicem gerentem domini. Qui autem locum alterius aut vices gerit Vicarius illius est, ut in ca. si pro debilitate extra de offi. deleg. Praeterea hoc testantur multorum pontificum summorum scripta. Unde Innoc. 3. in ca. inter corporalia, extra de translat. episc. inquit. Non enim humana sed potius divina potestate coniugium spirituale dissolvitur: cum per translationem, depositionem, aut cessionem auctoritate Romani pontificis quem constat esse Vicarium Iesu Christi episcopus ab ecclesia removetur. Idem Innocentius quartus in ca. pro humani, extra de homici. lib. 6. idem habetur extra de elect. ubi periculum maius in 6. ubi sic ait Gregorius decimus. Ubi agitur de creatione Vicarii Iesu Christi successoris Petri rectoris universalis ecclesiae gregis dominici directoris, etc. Hinc est quod idem ostenditur esse consistorium Christi et papae, ut dicit Ioan. Andr. super ca. quanto de translat. episc. Quod manifeste testatur Origenes in glossa super illud Math. 16. Quodcumque ligaveris, etc. Vide quantum potestatem habet petra super quam aedificatur ecclesia, ut etiam iudicia eius maneant firma quasi Deo iudicante per eam. Advertendum tamen quod licet omnes episcopi dicantur Christi Vicarii secundum illud 2. ad Corin. 6. pro Christo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Et 1. Corin. 4. Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Hoc enim dicebat Apostolus de Apostolis, et per consequens de eorum successoribus qui sunt episcopi, ut in ca. in novo distinctione 22. dicit sanctus Anacletus. In praefatione etiam quae in solennitate cantatur apostolorum habetur. Gregem tuum pastor aeterne non deseras, sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias, ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui Vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Nihilominus papa praecipue et principalis Christi Vicarius est ab eo pro ecclesiae unitate servanda maxime constitutus. Unde glo. super illud Math. 16. Tu es Petrus, etc. inquit. Specialiter potestatem ligandi et solvendi Petro Christus concessit ut ad unitatem nos invitaret. Ideo enim eum principem apostolorum constituit, ut ecclesia unum principalem Christi Vicarium haberet ad quem diversa membra recurrerent, si forte inter se dissentirent, quod si diversa capita essent in ecclesia unitatis vincula rumperentur, haec ibi. Ex istis aperte excluditur error dicentium, quod papa non sit immediatus et proximus Christi Vicarius. Qui error inter errores Ioannis Vicleff in concilio Constantiensi fuit damnatus.