Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
SURREXIT diebus nostris novellus quidam error apud quosdam novellos magistros qui basilien. concilio in defensionem et colorem in obedientiae ac rebellionis eorum adversus Romanum pontificem dogmatizare non sunt veriti, quod nec beatus Petrus fuerit nec successor eius scilicet papa caput universalis ecclesiae, et per consequens ut aiunt nec concilii universalis illam repraesentantis, licet bene concedant quod sit caput particularium ecclesiarum et singulorum fidelium, et iuxta hunc sensum omnes auctoritates sanctorum patrum dicentium Petrum fuisse caput universalis sive totius ecclesiae exponunt de particularium sive singularum ecclesiarum. In favorem autem huius erroris eorum faciunt sequentes rationes.
Primo arguunt ex cap. Quamvis distin. 21. ubi Gelasius papa dicit sic. Quod quamvis universae per orbem catholicae ecclesiae unus thalamus Christi sit: tamen Romana ecclesia catholica et apostolica ceteris ecclesiis praelata est. Ecce inquiunt quod dicit ceteris et non universali ecclesiae praelata est.
Secundo sic universalis ecclesiae caput est Christus, ergo nec beatus Petrus nec successor eius papa: consequentiam dicunt notam, quia monstruosa res est ut unius corporis assignentur duo capita.
Tertio sic. Caput dicitur uno modo ratione perfectionis sicut primum in quolibet genere dicitur caput, sicut Leo in genere animalium. Secundo ratione ordinis quia est prima pars corporis incipiendo a superiori et inde omne quod est principium consuevit vocari caput, secundum illud Hierem. 2. Ad omne caput viae posuisti lupanar tibi, et principium libri consuevit dici caput libri. Tertio ratione directionis, et sic rector dicitur caput populi, secundum illud Amos. 6. Optimates capita populorum, sed licet papa ista habeat respectu singulorum, et ita merito dicatur caput singulorum non tamen respectu universalis ecclesiae: quoniam non est perfectior ecclesia universali nec prior sive dignior illa sed director illius: sed ipsa congregata magis est directrix illius in his quae sunt fidei et salutis: ergo illius non debet dici caput.
Quarto sic. Papa non est caput totius ecclesiae distributive, quia non est caput sui ipsius. Item nec totius ecclesiae collective, quia nec sensum per fidem nec per sacramenta gratiam influit collectae toti ecclesiae: quia sicut non habet animam ita non capit baptis mum nec indiget sacramentis licet membra indigeant et suscipiant: ergo etc.
Quinto sic. Universalis ecclesia non potest errare sive deficere: ergo respectu illius non potest aliquis homo qui peccare potest et deficere dici caput. Consequentia videtur manifesta: ergo non videtur dicendum quod beatus Petrus fuerit, aut nunc successor eius sit caput universalis ecclesiae.