Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
HIS facile est respondere bene intelligentibus quae iam diximus. Ad rationem ergo primam1 cum dicitur quod unius et eiusdem etc. respondetur quod maior illa non habet veritatem quando una potestas est ab alia totaliter: tunc enim duae potestates ordinariae immediate possunt esse respectu eiusdem et personae et casus, ita scilicet quod tam ista quam illa potestas possit exercere iurisdictionem immediate in personam istam, et in tali casu: sed quod duae potestates ordinariae sint quarum una non sit sub alia nec subsit ei totaliter immediate respectu eiusdem est impossibile: quia cum una non refrenat aliam nec ei imponeret legem impossibile esset eundem subditum utrique satisfacere. Sed quando una potestas subest alteri bene potest subditus satisfacere: quia potestas superior potest suspendere inferiorem quo ad executionem. Vel dicendum ut dicit sanctus Thomas in 4. distinctio. 17. quod inconveniens esset quod duo aequaliter super eandem plebem constituerentur: sed quod duo quorum unus est principalior alio super eandem plebem constituantur non est inconveniens, et secundum hoc super eandem plebem immediate sunt sacerdos parochialis, episcopus et papa, et quilibet horum potest committere ea quae sunt iurisdictionis ad ipsum pertinentia alteri. Ad secundam2 quae sumitur ex similitudine Hierarchiae caelestis respondetur. Primo sic negando minorem. Dicimus enim quod potest ordo ille mutari: quia ordo ille non est necessarius sed voluntarius quantum ad caput totius ordinis, scilicet Deum qui omnia potest agere immediate per seipsum, angeli etiam superiores quantum est de potestate absoluta possunt illuminare ordinem remotum omisso ordine medio: quia probabile est quod quicquid potest inferior angelus per virtutem datam sibi a superiori instruendo alios possit superior per seipsum, de facto etiam tenetur a multis doctoribus quod aliqui de superioribus ordinibus missi fuerunt ad aliquos homines qui sunt sub ordine angelorum, si ergo secundum eos simile est de ordine Hierarchiae caelestis et ecclesiasticae. Ergo ordo ecclesiasticae Hierarchiae non est necessarius sed voluntarius, et per consequens potest mutari prout placet capiti totius ordinis scilicet summo pontifici. Secundo respondetur iuxta sanctum Thom. quod ecclesiastica Hierarchia imitatur caelestem aliqualiter sed non perfecte assequitur similitudinem eius: quia non in omnibus, et maxime in hoc, quoniam ut ipse inquit in libro contra impugnantes religionem, in caelesti Hierarchia distinctio donorum gratuitorum secundum quae ordines distinguuntur sequitur distinctionem naturae non autem in hominibus, et ideo cum angelorum natura sit immutabilis ordo inter eos habet immutabilitatem aliquam quae in Hierarchia ecclesiastica non est, et ideo ratio non procedit.
Ad tertiam rationem3 sumptam ex ordine membrorum corporis naturalis respondetur eodem modo sicut ad praecedentem: quia non est simile per omnia de corpore naturali, et corpore mystico: quoniam licet in utroque sit ordo non tamen aeque necessarius: sicut nec ordo quo quis movet lapidem mediante baculo est aeque necessarius sicut ordo quo homo movet manum mediante brachio. et ideo sicut homo potest movere lapidem mediante baculo et sine baculo mediante, et hoc absque monstruositate: ita potest papa vel episcopus exercere actum potestatis suae sive hierarchizare quemcunque infimum parochianum per se vel per alium sive curatum sive commissarium institutum ab eo absque monstruositate aliqua aut confusione corporis mystici quod est ecclesia.
Ad quartam patet responsio4 ex responsione data ad secundum obiectum ca. 64.
Ad quintam respondetur5 quod ut dicit sanctus Thomas, et dominus Albertus et dominus Bonaventura exponentes illam decretalem dicunt quod proprius sacerdos non solus est parochialis sed etiam episcopus vel papa ad quos etiam magis pertinet cura populi quam ad sacerdotem parochialem, ut multipliciter est ostensum supra. Unde in decretali illa proprium non accipitur secundum quod dividitur contra commune, sed secundum quod dividitur contra alienum. Unde qui confessus est episcopo suo vel alicui habenti vicem eius aut papae aut commissariis sicut poenitentiariis aut privilegium habentibus ab eo audiendi confessiones confessus est proprio sacerdoti, et ita ratio non procedit.