Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
1 ULTIMO iam de septima suppositione adversariorum in qua adversarii dicunt quod plenitudo potestatis semper debeat manere in ecclesia, videndum est quid veritatis habeat. Pro quo dicimus quod plenitudo potestatis semper manet aliquo modo in ecclesia etiam papa mortuo, sed non ad mentem adversariorum. Pro quo notandum quod de potestate ecclesiastica loqui possumus dupliciter. Uno modo quantum ad ipsam potestatem sive auctoritatem. Alio modo quantum ad actualem administrationem plenitudinis eiusdem potestatis. Loquendo primo modo dicimus quod potestas, et dignitas ipsius principatus ecclesiae semper manet in ecclesia etiam papa mortuo, et hoc multipliciter. Primo quidem in principali videlicet in Christo sacerdote summo et capite principali ecclesiae. Est enim Christus caput super omnem ecclesiam, quae est corpus eius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimplet. ad Eph. 1. ubi dicit glo. Ideo dicitur esse omnia in omnibus, quia omnia ab ipso sunt et in eis cuius virtute sunt quod sunt: licet enim deficiat Vicarius non deficit principalis, de cuius potestate dicitur Daniel. Septimo. Potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. Secundo dicitur potestas papalis etiam papa mortuo manere in ordinatione divina sicut dicimus quod dignitas episcopalis manet in aliqua ecclesia etiam episcopo mortuo quamdiu invariata manet dispositio apostolicae sedis quae instituit quod in tali ecclesia dignitas episcopalis esse deberet. Sed si apostolica sedes revocaret dispositionem illam, iam dignitas episcopalis non diceretur amplius esse in praefata ecclesia, sicut patet de civitate quae privata est dignitate episcopali, ut in c. ita nos 25. quaest. 2. Exemplum etiam de privilegio reali quod in hoc dicitur distingui a personali, et quod non extinguitur cum persona, ut habetur in lege sicut ff. quod cuiusque universita. et in lege proponebatur ff. §. de iud. Est autem institutum a Deo, ut quandiu ecclesia catholica in hac peregrinatione duraverit in ea sit una suprema potestas regitiva cum ea plenitudine quae sufficere valeat ad regimen totius universalis ecclesiae, ut superius circa principium huius secundi libri ostensum est. et ideo quantumcumque fiat variatio in personis praesidentium summorum pontificum per mortem naturalem sive civilem: semper summi pontificatus potestas manet in ecclesia. Tertio dicitur eadem potestas etiam mortuo papa manere in sede apostolica quae nunquam moritur, extra de rescript. cap. si gratiose lib. 6. ubi dicta citata glo. et concordat Archydiaconus, et Ioan. monachi, quod licet habens papatum vel dignitatem sit corruptibilis, papatus tamen et Imperium dignitas semper sunt, ut in auct. quomodo oportet episcopos §. licentiam coll. secund. et ideo corrupto subiecto hae non dicuntur non existere sed vacare, hoc est administratore iuris vel facti carere, ut de conces. praeben. cum nostris. Unde beatus Leo papa in sermone secundo consecrationis suae dicit, quod in sede Petri vivit potestas, et excellit auctoritas.
Quarto dicitur papalis potestas manere etiam papa mortuo in ecclesia in potentia sive habitualiter ad istum sensum, quam in ecclesia semper manet potestas ad eligendum personam quae succedat in tali dignitate. Alio modo possumus loqui de hac suprema potestate quod ad actualem eius administrationem. Et tunc videtur dicendum iuxta doctores notabiles tam canonistas quam theologos, quod quo ad plenam administrationem plenitudinis potestatis papa mortuo non manet in ecclesia, unde dicitur tunc sedes vacare id est carere administratore sicut dictum est ex praefato cap. si gratiose, nec propter hoc quod nullus succedit papae in plenitudine administrationis potestatis suae sequitur quod adversarii dicunt quod non esset sufficienter provisum ecclesiae: quoniam nullum detrimentum patitur ecclesia si per paucos dies vacet administratio plenitudinis illius potestatis maxime cum tam per officiales curiae Romanae quam per sacrum reverendissimorum Cardinalium collegium quam etiam per ceteros orbis praelatos quos apostolica sedes in partem sollicitudinis suae vocavit sufficienter in necessariis provideri possit ecclesiae.
Id autem quod in confirmationem2 adversarii inducunt de potestate civitatis, aut communitatis terrenae non videtur facere ad propositum propter duo. Primo, quia potestas illa regiminis de qua philosophus loquitur in polit. est potestas quae ex donatione populi ortum habet. Potestas vero papalis non est ab ecclesia sive populo Christiano sed a Deo solo, ut supra declaravimus. Secundo, quia communitas civitatis, aut urbis est capax potestatis et regiminis civilis sive terreni. Communitas autem ecclesiae sive universitas tota fidelium non videtur esse simul in omnibus eius membris capax potestatis ecclesiasticae sicut superius demonstravimus, et ideo non est similitudo in hoc de potestate terrena et de spirituali. Et ita patet quod dicta adversariorum nullam necessitatem habent immo videntur in multis magis somnia, salva pace, quam aliquid realitatis habentia.