Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus
Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus
Liber I: De universali ecclesia
Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
PRAEFATIS adversariorum obiectionibus non obstantibus incunctanter tenendum est, quod primatus Romani pontificis et ecclesiae Romanae a solo Christo immediate processerit. Unde non est dicendum quod ab apostolis aut a conciliis generalibus sive ab ecclesia universali aut a Constantino sive etiam a collegio Cardinalium dependeat. Respondendum est ergo ad rationes in oppositum. Ad primam rationem quae est dicentium, quod ab apostolis primatus Petri ortum habuerit, respondetur negando minorem. Falsum est enim quod beatus Petrus voluntate disponentes aut ordinatione apostolorum primatum habuerit, sed habuit ab ipso Christo immediate a quo vertex et caput collegii apostolici constitutus est. Dicit enim Chrysog. super illud Ioan. ultim. Pasce oves meas. Praeteriens autem dominus alios Petro loquitur, eximius enim apostolorum erat Petrus et os discipulorum et vertex collegii: unde et negatione deleta committit ei praelationem fratrum, haec ille. Caput autem non habet a membris quibus praesidet quod sit eorum caput, sed ab eo qui format totum corpus habet auctoritatem. Hinc dicit beatus Anacletus papa in cap. omnes distinct. 21. Sacrosancta Romana ecclesia non ab apostolis, sed ab ipso domino et Salvatore nostro primatum obtinuit sicut beato Petro dixit. Tu es Petrus, etc. Praeterea quod voluntate disponentes ab apostolis Petrum primatum non habuerit ex illo manifeste colligitur. Math. 18. ubi discipuli interrogant dominum dicentes, Quis putas est maior in regno caelorum? Quod ideo quaerunt ut glo. inquit Hierony. quia discipuli videntes in tributi redditione quod Petrus domino fuerat comparatus ex equalitate pretii, arbitrati sunt omnibus apostolis Petrum esse praelatum. Et Chrysog. ad idem, ut deducit sanctus Thom. in glo. conti. super Math. dicit sic. Unde passi sunt aliquid humanum, quod evangelista designat dicens. In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes. Quis putas maior in regno caelorum? Verecundati si quidem passionem quam passi sunt: non dicunt manifeste, cur Petrum praehonorasti nobis? Sed indeterminate interrogant quis maior est. Quando autem tres praehonoratos viderunt scilicet Petrum, Iacobum, et Ioannem, in transfiguratione nihil tale passi sunt, quando vero in unum contulit honorem, tunc doluerunt: haec ille. Ex quibus manifestissime datur intelligi quod primatus a solo Christo immediate Petro datus sit nulla ad hoc dispositione, aut voluntate praeuia interveniente apostolorum. Quando ergo dicitur in capitulis inductis per adversarios quod apostoli Petrum principem eorum esse voluerunt, intelligendum est de voluntate consequente sive acceptante dispositionem Christi non autem de voluntate antecedente et causante. Et hoc est quod dicit beatus Anacletus in cap. sacrosancta distin. vigesimasecunda, cum ait. Inter apostolos quaedam fuit discretio potestatis. Et post. licet omnes essent apostoli: Petro tamen concessum est a domino, et ipsi voluerunt inter se idipsum, ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et cephas id est caput et principatum teneret apostolatus, haec ille. Patet ergo quod voluntas apostolorum non praecessit postulando Petrum, aut eligendo, aut disponendo quoquomodo ad eius primatum: sed tantum subsecuta est acceptando gratam habendo dispositionem factam per Christum. Et ita percutitur error quorundam adversariorum dicentium Petrum ex electione apostolorum fuisse a Christo principem constitutum et praelatum aliorum. 2
Ad secundam dicendum quod impropria locutio est cum dicitur quod Romanus pontifex sit Vicarius beati Petri: cum solius Dei cuius vices gerit in terris Vicarius sit. Petrus autem apostolus cum Vicarius esset Christi non poterat facere alium Vicarium, ut in cap. clericus. extra de offi. vic. Exponenda est ergo illa littera sic. Vicarius id est successor illius vel Vicarius id est Vicariam potestatem quam ipse Petrus gessit tenens sive exercens. 5
Ad tertiam videtur respondendum iuxta opinionem Petri de Palude, quod dominus papa non potest transferre sedem suam de Roma in alium locum sine speciali revelatione Christi, cuiusmodi speciali iussione translata est in Romam. Et cum dicitur quod hoc sit falsum, negatur et ad probationem respondetur, quod papa non possit mutare sedem suam non est quod minoris sit auctoritatis quam Petrus, sed quia hic intervenit specialis iussio Christi contra quam servus venire non potest.