Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

NON parum certe admirandum est quod adversarii inter tot sanctorum patrum luminaria scilicet splendidissima testimonia tanta caecitate laborant, ut Petrum apostolum praesumant fundamentum ecclesiae negare, nihilominus tamen respondeamus ad rationes eorum.

Ad primam quae sumitur ex apostolo 1. Corin. 3. respondetur quod Christus est primum et praecipuum fundamentum ecclesiae, utpote a quo ecclesia principaliter dependet et sustentatur, et praeter hoc fundamentum nemo potest aliud ponere tanquam primum et principale: nihilominus apostoli secundario dicti sunt fundamenta, et inter eos principaliter et maxime beatus Petrus, ut visum est supra.

Unde apostolus Paulus, ut beatus Dyonisius testatur, fertur dixisse beato Petro verius mortem. Pax tecum fundamentum ecclesiarum pastor ovium Christi. Unde ly praeter in auctoritate apostoli magis videtur nota anthonomasiae quam sit nota exclusionis, sicut ibi. Tu solus sanctus. Huius sententiae est doctor egregius Aug. super psal. 76. ita dicit. Ut noveritis quod fundamentum Christus sit primum et maximum. Fundamentum inquit apostolus, nemo potest ponere aliud praeter id quod positum est quod est Christus Iesus. Quomodo ergo fundamenta prophetae et apostoli, et quomodo fundamentum Christus Iesus quo ulterius nihil est, quomodo putamus nisi quemadmodum aperte dicitur sanctus sanctorum sic figurate fundamentum fundamentorum. Si ergo sacramenta cogites Christus sanctus sanctorum, si gregem subditum cogites Christus pastor pastorum, si fabricam cogites Christus fundamentum fundamentorum. Haec Aug. Et idem ponitur in glo. ad Eph. 3.

Ad secundam rationem quae sumitur ex gl. interli. Math. 16. licet pateat responsio ex dictis, dicimus quod verum est quod Christus reservavit sibi dignitatem principalis fundamenti, sed hoc non obviat quin Petrus secundario fuerit fundamentum. Verum pro ampliori intelligentia huiusmodi materiae est sciendum quod fundamentum dicitur dupliciter. Uno modo id cui adhaeret prima pars aedificii quod tamen non includitur in aedificio, sicut terra solida vel petra sive rupis. Alio modo potest dici fundamentum prima pars ipsius aedificii supra quam residuum aedificii fundatur. Primo modo fundamentum quod scilicet sustentat totum aedificium est Christus, et hoc modo dicti fundamenti dignitatem retinuit sibi Christus. Sed fundamentum secundo modo dictum bene convenit aliis scilicet apostolis. Unde de utroque horum dicitur Eccle. 26. Fundamenta aeterna supra petram solidam, et inter apostolos maxime hoc modo competit beato Petro et sedi eius, et ita gl. illa non obstat.

Ad tertiam rationem quae sumitur ex dictis August. respondetur, quod etiam beatus August. ut superius patuit fuit alterius sententiae, videlicet quod Petrus fundamentum fuerit ecclesiae super quod ipsa ecclesia fundata sit, quod ipse testatur quod in illo tanquam in petra fundata sit ecclesia in lib. Retractationum c. 2. ubi ita dicit. Dixi quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tanquam in petra fundata sit ecclesia. Qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Aubrosii ubi de gallo gallinatio ait. Hoc ipsa petra ecclesia canente culpam diluit: sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a domino dictum est. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus dicens. Tu es Christus filius Dei vivi: ac si Petrus ab hac petra appellatus personam ecclesiae figuraret quae super hanc petram aedificatur, nec dictum est illi. Tu es petra: sed tu es Petrus: petra autem erat Christus. Harum autem sententiarum quae sit probabilior eligat lector. Haec ille. Verum utraque sententia sive expositio potest habere locum et simul stare ut dicamus quod supra Christum petram primo et principaliter aedificatur ecclesia. Secundario vero supra Petrum, ut supra exposuimus. Unde ipse Aug. in sermone de transfiguratione domini ita loquitur. Quam convenienter petra Petro respondit. Et ego dico tibi Petre quia tu es Petrus, etc. q. d. super me aedificabo te, qui figuram eius geris ecclesiae quae in te aedificatur super me. Haec Aug. Verum si quis considerat bene serie litterae illius Math. 16. Tu es Christus filius Dei vivi, et ego dico tibi quia tu es, etc. iuxta sententias Chrysostomi, Hylarii, Hieronymi, Theophyli, Origenis, Ambrosii, et Leonis papae quae superius inductae sunt, videtur quod ad littera auctoritas illa Math. 16. de beato Petro accipienda sit: quoniam ut arguit Richardus in quaestionibus Armenorum lib. 7. c. 11. et bene iuxta seriem litterae Petro primo et singulariter confitenti. Tu es Christus filius Dei vivi, volens Christus pro tanta confessione aliquid notabile recompensare respondit. Beatus es Symon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui est in caelis: et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, etc. Unde videtur praedicare Petrum debere fore fundamentum suae ecclesiae, quia alias essent impertinentia sequentia ipsis praecedentibus. Non enim videntur sibi pertinere. Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et quod sequitur, super hanc petram scilicet super Christum aedificabo ecclesiam meam. Unde quod hoc dictum est, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam de Petro intelligendum sit: hoc manifeste ostendunt auctoritates sanctorum inductae in c. 17. maxime illa Chrys. et illa beati Leonis papae.

Ad quartam rationem cum dicitur quod unius aedificii, etc. respondetur quod verum est de principali fundamento, secundaria vero possunt esse plura, et ita est in proposito.

Ad quintam cum dicitur quod fundamenti non est fundamentum, respondetur quod licet non cuiuslibet fundamenti sit aliud fundamentum quia primi et principalis fundamenti non est aliquod aliud fundamentum, nihilominus secundariorum fundamentorum bene est aliud fundamentum scilicet primum et principale. Petrus autem apostolus non ponitur primum et principale fundamentum ecclesiae sed Christus, qui ut patet ex Aug. in responsione ad primam rationem non modo dicitur fundamentum, sed fundamentorum fundamentum.

Ad sextam rationem, cum dicitur quod fundamentum est prius eo cuius etc. dicendum prout etiam ex suprapositis sanctorum patrum sententiis dicentium beatum Petrum fundamentum ecclesiae colligere possumus dupliciter loqui possumus de fundatione ecclesiae. Uno modo quantum ad fidem et profectum virtutum, de qua dicitur ad Ephes. 3. in quo gl. in Christo, omnis aedificatio, gl. tam de gentibus quam de Iudaeis, constructa gl. in fide crescit gl. per augmentum virtutum in templum sanctum in domino. Alio modo possumus loqui de fundatione ecclesiae quantum ad potestatem iurisdictionis ecclesiasticae, prout structura ecclesiae consurgit secundum diversos ipsius potestatis gradus secundum quos quidam quantum ad ipsam potestatem sunt infimi, ut curati: quidam medii ut episcopi; quidam unus solus summus est sicut papa. Et de utroque modo fundationis potest intelligi illud verbum Math. 16. Secundum enim primum dicitur Petrus fundamentum ecclesiae inter alias rationes: quia in eius fide et confessione ut inquit Hieron. et gl. Math. 16. aedificata est ecclesia. Secundum secundum vero modum intelligendi Petrus dicitur ecclesiae fundamentum inquantum ipse primus in ecclesia principatum ecclesiasticae potestatis obtinuit dicente sibi domino. Et tibi dabo claves regni caelorum. Unde beatus Cyprianus et habetur in c. Loquitur dominus 24. q. 1. Loquitur dominus ad Petrum dicens. Ego tibi dico quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, super unum aedificat ecclesiam. His praesuppositis respondetur ad rationem sic, quod si loquimur de fundatione ecclesiae in fide Christi, licet ecclesia prius absolute fuisset quam Petrus confessus fuisset Christum dicens Tu es Christus etc. cum multi forent ante credentes, ipse Petrus et alii apostoli; nihilominus tamen ipse Petrus quantum ad eos qui credituri erant per verbum praedicationis illius in Christum prior erat ipsa ecclesia, unde sicut prius dictum est in c. 17. ex dicto beati Amb. ipse Petrus primus in nationibus fidei fundamenta posuit, et ut dicit Anacletus primus ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit. Si vero loquamur de fundatione ecclesiae quantum ad potestatem ecclesiasticam eo modo quo superius diximus ecclesia non videtur prior fuisse Petro: cum fundatio huiusmodi ecclesiae facta fuerit in Petro, quoniam ut ait sanctus Anacletus in ca. In novo dist. 21. In novo testamento post Christum dominum a Petro sacerdotalis coepit ordo: quia ipsi primo pontificatus in ecclesia Christi datus est dicente domino ad eum. Tu es inquit Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Ex his manifeste confunditur error dicentium quod non magis Petrus quam ceteri apostoli dicendus fuerit fundamentum ecclesiae Christi.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work