Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Respondentes dicimus, quod quemadmodum tota ecclesia unum corpus mysticum dicitur per similitudinem ad corpus naturale hominis, ut supra declaravimus, ita Christus dicitur caput ecclesiae, secundum similitudinem humani capitis, in quo est reperire quattuor conditiones respectu aliorum membrorum singulariter. Prima est quia excellit ea dignitate in tribus: in altitudine situs quia est prima pars hominis incipiendo a superiori. Secundo in nobilitate propriae virtutis. et qui nobiliores vires, ut imaginatio, memoria et huiusmodi, habent locum in capite. Tertio in perfectione, quia in capite congregantur omnes sensus, cum in aliis membris sit solus sensus tactus.

Secunda conditio capitis humani est quod a capite sunt vires animales in aliis membris, et sic dicitur principium aliorum membrorum dans eis sensum, et motum.

Tertia est quod dirigit alia membra in suis actibus propter imaginationem, et sensus qui in eo totaliter abundant.

Quarta conditio sive proprietas est quod est conforme in natura aliis membris. Unde beatus Amb. in Hexameron li. vi. de capite ita loquitur. Primum omnium cognoscamus humani corporis fabricam instar esse mundi siquidem, et coelum eminet ut aer terra mareque velut quaedam membra sunt mundi, ita et caput supra reliquos artus nostri cernimus eminere praestantissimumque esse omnium, sicut elementa coelum tanquam arce inter reliqua urbis moenia, in hac arce reliquam regalem quandam habitare sapientiam secundum propheticum dictum, quia oculi sapientis in capite eius. Hac esse tutiorem et ex illa omnibus membris vigorem prudentiamque deferri.

Ratione autem primae proprietatis, scilicet perfectionis, omne quod est perfectissimum in quacunque natura, sive dignius in aliquo genere, dicitur caput, sicut leo in animalibus, et inde Esa. 11. dicitur. Senex et honorabilis ipse dicitur caput. Ratione autem secundae proprietatis, omne principium dicitur caput, sicut fons caput fluminum, et principium viae, caput viae, secundum illud Hierem. 2. Ad omne caput viae posuisti lupanar tibi. Ratione autem tertiae proprietatis dicitur omnis rector caput, sicut rex, dux, pontifex, secundum illud primi Regum 15. Cum esses parvulus in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es. Quam cum igitur ad has tres proprietates capitis Christus potest dici caput, et secundum humanam naturam, et secundum divinam. Secundum divinam patet primo, scilicet ratione excellentiae dignitatis, et perfectionis, quia secundum divinam naturam est plenitudo in eo omnis divinitatis, ut dicit apostolus ad Col. 2. Unde est super omnes Deus benedictus in secula, ad Ro. 9. Secundo patet ratione secundae proprietatis, quia ab ipso inquantum Deus est in nobis omnis spiritualis gratia. Tertio patet ratione tertiae proprietatis quia ipse Deus movet regit, et dirigit nos in semetipsum.

Secundum etiam humanam naturam competunt hae proprietates capitis Christo. Primo quia humana natura in Christo dignissima est tum ratione altitudinis, quia est usque ad unionem in persona divina exaltata, tum ratione propriae operationis, quia dignissimum actum habuit in ecclesia ad redimere ipsam et aedificare in sanguine suo, tum ratione perfectionis, quia omnis gratia in eo est, sicut omnes sensus in capite, secundum illud Ioan. 1. Vidimus eum plenum gratia, et veritate. Secunda proprietas capitis etiam convenit ei secundum humanam naturam, quia per Christum sensum fidei, et motum charitatis accepimus. Ioan. 1. Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Item ibi. De plenitudine eius omnes accepimus. Tertia proprietas capitis similiter ei convenit, ipse est enim rex, et pontifex noster, ad Hebr. 4. Habemus pontificem qui penetravit coelos Iesum filium Dei, ipse quidem direxit nos doctrina, et exemplo. Coepit autem Iesus facere et docere. Actuum primo. Sed quarta conditio convenit Christo in humanam naturam tantum. et haec complet in ipso rationem capitis, quia Christus secundum humanam naturam habet perfectionem homogeneam cum aliis, et est principium quasi univocum et est regula conformis, et unius generis. Unde communiter loquendo Christus secundum quod Deus potest dici caput ecclesiae simul cum patre, et spiritu sancto, sed proprie loquendo est caput secundum humanam naturam, et dicitur gratia capitis secundum quam praedictae proprietates ei conveniunt, et praecipue secundum quod influit aliis membris, de qua propheta Psalm. cxxxii. Sicut unguentum in capite quod descendit a capite in barbam. Barba, i. in primos qui Christo capiti inhaeserunt, et descendit usque in oram vestimenti, i. per omnes status ecclesiae, usque ad finem mundi.

Nunc venit respondendum ad argumenta. Ad primum quod obiicitur quod debeat potius dici cor ecclesiae quam caput, dicitur quod potius est dicendus caput quam cor propter tria. Primo, et est ratio sancti Thomae in 3. parte, quia caput habet manifestam eminentiam respectu exteriorum membrorum, sed cor habet quandam influentiam occultam, et ideo cordi comparatur spiritus sanctus, qui invissibiliter ecclesiam vivificat, et unit capiti. Item comparatur Christus secundum visibilem naturam qua homo hominibus praefertur. Secunda ratio est quam assignat sanctus Thom. in 3. senten. quia cor est principium omnium membrorum quantum ad esse, ut dicit Philosophus, sed caput est principium aliarum virium, quae pertinent ad sensum et motum, et quia cum dicimus Christum esse principium membrorum ecclesiae non intendimus quantum ad esse naturale secundum quod sunt homines sed quantum ad fidem, et charitatem per quam membra ecclesiae uniuntur, ideo accommodatius dicitur caput quam cor. Tertia ratio, et est magistri Alex. de Alis in iii. quod sicut dicit Aug. in lib. de spiritu et anima, triplex est vis animae ad corpus. Una naturalis, quae operatur in epate sicut est vis nutritiva, digestina, retentiva et expulsiva, et augmentativa. Secunda est vis Vitalis quae operatur in corde. Tertia est vis animalis, quae operatur in cerebro, unde est motus et sensus in membris. Operationes autem virtutis naturalis omnino sunt involuntariae nec sunt subiectae rationi. Operationes vero animales omnino sunt subiectae rationi, et ideo recipiunt imperium ab anima. Operationes autem vitales partim sunt subiectae rationi partim non, et ideo partim sunt voluntariae, et partim naturales. Quia autem ille motus qui est a Christo capite in corpus ecclesiae omnino est secundum motum voluntarium qui simpliciter non est naturalis, vel vitalis; ideo licet sint aliquae similitudines propter quas posset Christus dici cor ecclesiae, nihilominus potius debet dici Christus caput ecclesiae metaphorice quam cor, vel epar. Unde ipse Apostolus Paulus in suis epistolis saepe Christum caput ecclesiae appellat, cor autem non.

Ad secundum quod obiicitur, quod Christus non sit caput secundum divinam naturam, respondetur, quod secundum illam proprietatem capitis quae est conformitas naturae ad alia membra corporis Christus non est caput ecclesiae, sed bene secundum alias tres proprietates supra positas.

Ad aliam partem eiusdem argumenti quod obiicitur quod Christus non sit caput secundum humanam naturam. Respondetur quod dare spiritum sanctum est dupliciter: scilicet auctoritate, et ministerio. Auctoritate quidem tantum Dei est, sed ministerio dicuntur etiam sancti homines dare spiritum sanctum inquantum, scilicet per ministerium eorum datur a Deo sicut Paulus dicit Gal. 3. Qui tribuit nobis spiritum, glo. ministerio, non auctoritate, et hoc modo Christo secundum quod est homo, convenit dare spiritum sanctum non auctoritative, sed instrumentaliter sive ministerialiter inquantum eius humanitas fuit instrumentum deitatis: et ita actiones ipsius ex unitate deitatis sunt nobis salutiferae, utpote gratiam in nobis causantes, et per meritum, et efficaciam quandam. Augu. autem negat Christum secundum quod est homo dare spiritum sanctum per auctoritatem, instrumentaliter autem sive ministerialiter non, cum hoc modo etiam aliis sanctis, ut dictum est, conveniat dare spiritum sanctum.

Ad tertium quod obiicitur, quod gratia non sit per traductionem, dicendum quod in hoc, quod de plenitudine Christi omnes accepimus, est aliquid simile traductioni quamvis non sit proprie traductio, et hoc sufficit. Est ergo similitudo quantum ad ipsum spiritum increatum, qui idem numero est in capite, et in membris, et aliquo modo a capite ad membra descendit non divisus, sed unus. Est autem dissimilitudo quantum ad ipsum donum, secundum quod spiritus sanctus in nobis habitat, quia illud non traducitur de subiecto in subiectum. Sufficit autem ad hoc, quod aliquis habeat similitudinem capitis, similitudo dicta non traductionis.

Ad quartum quod obiicitur, quod caput non influat nisi in unita membra, dicendum ut dicit Bonaventura in iii. quod hoc habet veritatem in eo capite quod habet determinatam potentiam, et non potest sibi membra unire nec de non membro membrum facere, sed non habet veritatem, nec locum in capite Christo qui potest secundum divinam naturam hoc facere, et secundum humanam mereri, et impetrare, et ita sensum, et motum primo influere, et continuare.

Ad quintum quod dicitur, quod capitis non est aliud caput. Dicendum quod in metaphoricis locutionibus non oportet attendi similitudinem quantum ad omnia, sic enim non esset similitudo, sed rei veritas. Capitis igitur materialis non est aliud caput, quia corpus humanum non est pars alterius corporis, sed corpus similitudinarie dictum id est aliqua multitudo ordinata est pars alterius multitudinis, sicut multitudo domestica est pars multitudinis civilis, et ideo paterfamilias qui est caput multitudinis domesticae habet supra se caput rectorem civitatis, et per hunc modum nihil prohibet caput Christi esse Deum, cum tamen ipse sit caput ecclesiae. Est tamen advertendum quod Christi caput dicitur Deus non secundum completam rationem capitis, est enim caput ipsius secundum quod est principium eius. Principium autem est secundum humanitatem et divinitatem, sed inquantum est principium eius secundum humanitatem deficit quarta conditio capitis, quae est conformitas in natura. Inquantum autem est principium eius secundum divinitatem sic deficit prima, quia pater non habet maiorem dignitatem quam filius qui eiusdem maiestatis sunt honoris, et gloriae.

Ad sextum quod obiicitur, quod caput recipit influentiam a corde, dicendum, ut dicit magister Alexander de Alis in iii. quod non est per omnia simile de capite, et corpore materiali, et spirituali, quia in capite materiali ita est, quod cum influat ad corpus, et ad singula eius membra: ipsum tamen caput indiget aliis membris. Unde alia membra influunt ipsi. Sicut enim a capite influit sensus ipsi corpori, ita a corde influit vita capiti. et similiter ab epate influit nutrimentum ad caput, sine quibus non potest esse caput. Unde mutuo sibi serviunt caput, et membra, unde caput materiale non solum se habet in ratione influentis ad alia membra, sed etiam in ratione recipientis ab ipsis, quia se habent in mutua indigentia, ita quod membra indi gent capite, et econverso. Unde 1. Cor. 12. Non potest autem oculus dicere manui opera tua non indigeo, nec caput pedibus, non estis mihi necessarii. Sed Christus secundum humanitatem, qui est caput spirituale respectu corporis spiritualis, scilicet ecclesiae, non indiget membris suis, unde se habet ad ipsa solum in ratione influentis, et non ab ipsis recipientis, et ita ex hac potius parte competit sibi ratio capitis in qua importatur principium et origo respectu corporis mystici quam capiti materiali respectu sui corporis.

Ad septimum respondetur negando consequentiam. Unde cum enim Deus et homo unus sit Christus per hoc quod Christus secundum divinitatem, et humanitatem dicitur caput ecclesiae non sequitur quod ecclesia habeat duo capita.

Ad octavum respondetur quod quicquid perfectionis est in fide, et spe totum convenit Christo, solum autem quantum ad id quod imperfectionis est de ipso negatur.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work