Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

De ecclesia cum adiutorio omnipotentis Dei locuturi a quid nominis ecclesiae inchoabimus. Ut autem dicit venerabilis Beda exponens illud Proverb. 5. Pene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae. Ecclesia et synagoga graeca nomina sunt, et unam eandemque rem significant. Latine conventum scilicet plurimorum adinvicem. Si autem subtilius distinguantur ecclesia convocatio, synagoga congregatio interpretatur. Quia autem vox et convocatio proprie est rationalis creaturae, congregatio vero etiam irrationalis creaturae esse potest. Unde Gen. 1. dicitur. Congregentur aquae quae sub caelo sunt. Et gallina etiam dicitur congregare pullos suos. Math. 23. Cumque inter homines soli rationales habendi sunt fideles, verbum rationabile fidei audientes et mente percipientes, verus ille Hebraeorum populus quamdiu in unius veri Dei fide et cultu permansit, utroque nomine ecclesia scilicet et synagoga vocatus legitur, sicut in multis sacrae scripturae locis patet. Unde numeri. 16. vocatur synagoga ubi dicitur. Insurrexerunt contra Moysen ducentiquinquaginta viri proceres synagogae. Item in eodem lib. c. 22. Idem populus ecclesia legitur nominatus, ubi Moysi dictum est. Cur eduxisti ecclesiam Dei in solitudinem, post adventum autem Salvatoris nostri populo iudeorum, exceptis paucis in Christum credentibus, infidelitatis tenebris obcaecato, gratia distinctionis sic partita sunt nomina, ut pars illa Hebraeorum qui lumen Dei non receperunt quasi irrationabilium animalium et brutorum congregatio synagoga tantum dicta sit. Pars vero Hebraeorum et aliorum qui in Christum crediderunt, ecclesia et nunquam synagoga sit appellata. Unde beatus Aug. super psal. 8. tractans illud. Deus stetit in synagoga, deorum id est populorum Israel, ita in confirmationem eorum quae diximus dicit. Ipsorum proprie synagoga dici solent, quamvis et ecclesia dicta sit. Sed nostram apostoli synagogam nunquam dixerunt sed semper ecclesiam sive discernendi causa: sive quod inter congregationem unde synagoga, et convocationem unde ecclesia nomen accepit aliquid distet, quod scilicet congregari, et pecora solent ac ipsa proprie quorum et greges proprie dicimus, convocari est magis utentium ratione sicut sunt homines, haec Augustinus. Et sunt etiam verba Isidori. 8. libr. Ethimol. cap. 8. Ut nocetur ergo iudeorum infidelitas dicta est eorum synagoga, id est congregatio quasi pecorum et indiscretorum. Et ut fidelitas nostra ipso vocabulo innueretur, nostra dicta est ecclesia, id est convocatio quasi rationabilium et discretorum. Unde de ecclesia dicitur in psalm. 34. Confitebor tibi in ecclesia magna et in populo gravi laudabo te. Populus enim ecclesiae inquit Albertus magnus dicitur esse gravis maturitate virtutis, et illi soli sunt qui rationem colunt et rationabiles dei voces intelligunt et audiunt vocationem Christi. Habemus iam ex dictis quid nominis ecclesiae. ex quibus illico colligitur notitia eius quid sit ecclesia secundum rem. Est enim catholicorum sive fidelium collectio, ut de consec. dist. i. in. c. ecclesia habetur. Sive ecclesia est universitas fidelium quae unius veri dei cultu, unius fidei professione conveniunt. Unde glo. i. ad Thi. 3. super illud. Quod est ecclesia dei vivi, dicit. Ecclesia est convocatio multorum ad unius dei cultum. De qua ecclesia apostolus ad Ephe. in. c. 5. sic loquitur, Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea ut illam sanctificaret mundans eam lavacro aquae in verbo vitae ut exhiberet eam ipse sibi gloriosam ecclesiam etc. Et infra. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. In quibus verbis beatissimus Paulus quattuor videtur tangere causas ipsius ecclesiae, videlicet efficientem, materialem, formalem, et finalem, ex quibus perfecta colligi potest notitia naturae ipsius ecclesiae. Dicit enim Aristoteles. 1. posteriorum. Tunc enim unumquodque perfecte arbitramur cognoscere, cum omnes eius causas cognoscimus. Causa efficiens ecclesiae duplex distinguitur, una principalis, et alia instrumentalis. Principalis est ipse Christus qui plantator est et fundator ecclesiae. Unde Hier. 2. ait. Ego te plantavi vineam electam omne semen verum. Et Math. 16. ait Petro. Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et hanc causam efficientem ecclesiae tangit apostolus ad Ephe. 5. dicens Christus caput est ecclesiae et salvator corporis eius, ubi gl. inquit. Christus est rector et actor ecclesiae. Causa vero instrumentalis ecclesiae dicuntur ipsa sacramenta quae a Christi passione habentia virtutem tanquam instrumenta divinae pietatis disponunt et operantur ad aedificationem et formationem corporis ecclesiae. Ait enim Aug. super psalmos. Quando dormiuit in cruce Christus signum gestabat, immo implebat quod significatum erat in Adam, quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est et Eva facta. Sic et dominus cum dormiret in cruce lancea latus eius percussum est, et sacramenta fluxerunt unde facta est ecclesia. Item gl. Aug. ad Eph. 4. Dormiuit Adam ut fiat Eva. Moritur Christus ut fiat ecclesia, dormiente Adam fit Eva de latere, mortuo Christo lancea latus percutitur, ut perfluant sacramenta quibus formetur ecclesia. Baptismus vero praecipue ad hanc corporis ecclesiae formationem inter alia sacramenta dicitur cooperari, qui basis est aliorum et ostium quo quis Christo incorporandus ecclesiam ingreditur. Unde gl. super illud Gen. 6. Ostium autem archae pones in latere deorsum, dicit. Nemo intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere Christi aperto emanavit. Hanc autem causam efficientem instrumentalem formationis corporis ecclesiae tangit apostolus in verbis supradictis, ubi ait. Mundans eam lavacro aquae. s. sanctificare ut ait gl. in verbo vitae. i. quo datur vita. Quo accedente ad elementum fit sacramentum, quo sanctificatus homo accipit vitam aeternam inquit glo. Causa autem materialis sunt ipsi fideles, quam apostolus tangit in nomine ecclesiae dicens. Dilexit ecclesiam, ecclesia autem ut dictum est, collectio fidelium est. Causa autem finalis ecclesiae duplex est. Una in praesenti scilicet sanctificatio eius, et haec tangitur ab apostolo cum ait. Ut illam sanctificaret. glo. iustam bonae vitae. Secunda est finis ultimus qui expectatur in alia vita, ad quem perducenda est ecclesia, quando introducetur in thalamum sponsi, quae est adeptio supernae beatitudinis. Et hanc causam tangit apostolus in verbis superioribus ubi ait. Ut exhiberet ipse sibi eam gloriosam glo. in anima et in corpore rutilantem geminata stola decoratam. Causa vero formalis est unitas corporis mistici cum Christo. Et hanc tangit apostolus cum ait. Erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum est in Christo et in ecclesia, quia ut ait glo. Coniugalis copula signum est spiritualis unitatis Christi et ecclesiae. Et ita patet quam plene beatissimus apostolus in auctoritate praedicta quadruplicem causam ecclesiae describat. Et hoc tantum a nobis dictum sit, ut quid nominis et quid rei ipsius ecclesiae. Ex quibus aperte confutatur haereticorum stultitia qui congregationes suas ecclesias vocant, cum magis synagoga sathanae dicendae sint, secundum illud Eccl. 21. Stuppa collecta synagoga peccantium.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work