Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

QUoniam variis et diversis modis nomen ecclesiae tam in sacra scriptura, quam apud sacros canones legimus accipi: ut manifestius fiat sub qua significatione de ecclesia sumus locuturi, oportunum nobis visum est in hoc principio varietatem acceptionis illius praemittere. Pro quo sciendum quod ecclesiae nomen aliquando capitur pro domo materiali divinis laudibus, et orationi dedicata illo genere locutionis quo continens nomen solet accipere contentum, sicut vas argenteum vel aureum vel de alio metallo, in quo Christi sanguis continetur nominatur calix sanguinis Christi. Et domus in quibus scholares ad audiendam doctrinam et doctores ad docendum conveniunt, scholae nominantur. Sic pari modo locus in quo fit congregatio et convocatio fidelium ad aliqua divina opera consummanda communiter et rationabiliter vocatur ecclesia, quod triplici ratione convenire ostenditur. Primo quia in tali domo fit fidelium convocatio ad audiendam fidei doctrinam. Unde pro hac causa constitutus est beatissimo Petro locus, l. cathedra in Antiochia. Unde de eo cantatur illud Psal. 16. Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Et de Christo dicitur Luc. 18. Et erat quotidie docens in templo. Secundo locus ille rationabiliter dicitur ecclesia, quia ibi fit congregatio et conventio fidelium ad orandum, et benedicendum deum, atque ad impetrandum divinitatis auxilium. Unde Iudith. 6. Convocatus omnis populus per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo. Et 1. ad Cor. 11. dicit apostolus. An ecclesiam Dei contemnitis. glo. i. domum orationis. Tertio locus ille materialis merito ecclesia dicitur, quia in ea fideles congregantur ad offerenda sacrificia Deo et suscipienda divina sacramenta quibus ipsa formatur et decoratur ecclesia. Unde Deuter. 12. dicit ita dominus. Ad locum quem elegerit dominus Deus noster de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis et offeretis in loco illo holocausta, et victimas vestras decimas, et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria. Et idem in. c. xvi. Secundo nomen ecclesiae invenitur accipi pro universitate omnium fidelium tam viatorum, quam comprehensorum hominum scilicet et angelorum. De quo apostolus ad Eph. 1. de Christo loquens inquit. Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, gloss. quae in caelo et quae in terra est. Tertio accipitur pro universitate fidelium hominum tantum, sicut ad Eph. 5. ubi apostolus ita loquitur. Christus caput ecclesiae est ipse salvator corporis eius. Et infra Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea. Planum est autem quod Christus non est mortuus pro angelis, sed pro hominibus quibus in salutem natus est.

Quod manifeste innuit angelus qui ad pastores loquens ait. Ecce evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus dominus in civitate David.

Quarto legitur ecclesia assumi pro universitate omnium fidelium viatorum, sicut in Psal. Erit apud te laus mea in ecclesia magna, glo. in toto orbe, non modo in Africa, ut aiunt donatistae. Et Aug. super eodem. Ecclesia magna quid est, fratres, nunquid exigua pars orbis terrarum ecclesia magna est? An ecclesia magna totus orbis est? Quinto accipitur ecclesia pro universitate unius provinciae aut unius familiae. Sicut ad Ro. ult. Salutant vos Gaius hospes meus et universa ecclesia, glo. provinciae unde Gaius erat. Item 2. ad Corin. 1. Paulus ecclesiae Dei quae est Corinthi, id est omnibus fratribus ecclesiae Corinthiae. hoc modo distinguimus ecclesiam Romanam, ecclesiam Tolletanam, ecclesiam Gallicanam, et Germanicam. Sexto ecclesia accipitur pro universitate fidelium habentium fidem charitate formatam, sicut Sapientiae 3. Filii sapientiae ecclesia iustorum et natio eorum obedientia et dilectio. Septimo aliqui per ecclesiam accipiunt praedestinatorum sive electorum tantum universitatem inducentes pro se illud. 1. Thi. 2. Novit dominus qui sunt eius, ubi glo. ita dicit. Quos praescivit futuros conformes fieri imagini filii sui, i. praedestinavit, vocavit, iustificavit, et glorificavit. Sequitur, numerus talium est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum pomorum fructibus. Octavo ecclesia accipitur pro praesidentibus tantum in ecclesia, sicut Math. 18. ubi dicitur. Si peccaverit in te frater tuus etc. dic ecclesiae, glo. Crisostomi, id est his qui praesunt. Hoc modo accipitur in c. si peccaverit. i. q. i. ubi glo. supra illud dic ecclesiae, exponit, i. sacerdoti. Nono ecclesia accipitur pro subditis tantum alicuius praelati, sicut Act. 12. ubi habetur. Oratio autem fiebat ab ecclesia sine intermissione ad Deum pro eo. s. Petro qui ecclesiae praelatus erat. Item Act. 20. Paulus maioribus ecclesiae Ephesi inquit. Attendite vobis, et universo gregi, in quo posuit vos spiritus sanctus regere ecclesiam suam. Decimo sumitur ecclesia pro maioribus, et potioribus in ecclesia, sive sint ecclesiastici sive laici, sicut sumitur. 3. Regum. 10. ubi dicitur. Convertit rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israel, ubi ecclesia non pro universo Israel accipitur, cum totus populus ibi praesens non fuerit, sed ut ex principio capituli colligitur pro maioribus natu et principibus tribuum qui tunc ibi congregati erant. Pari modo accipitur. i. Paralyp. 29. ubi dicitur. Locutus est David rex ad omnem ecclesiam: ibi tamen tantum primates tribuum convenerant. Item hoc mo do accipitur ecclesia ad Ephe. 3. ubi dicitur. Ut innotescat principibus et potestatibus caelestibus per ecclesiam, gloss. i. per apostolos in ecclesia praedicantes. Undecimo ecclesia accipitur pro personis minoribus sive inferioris gradus in ecclesia, sicut est illud Act. 15. Suscepti sunt ab ecclesia, et ab apostolis, et a senioribus. Et iterum in eodem. Placuit apostolis, et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, ubi gloss. interl. inquit. Praeter apostolos et seniores. Duodecimo ecclesia accipitur pro solis ecclesiasticis viris sive pro solis clericis, sicut. 63. distin. cap. i. ubi dicitur. Quod quisquis secularium principum vel potentum vel alterius dignitatis laicus adversus communem ac consonantem atque canonicam electionem ecclesiastici regiminis, agere attentaverit, anathema sit donec obediat, et consentiat quicquid ecclesia de ordinatione ac electione proprii praesulis se velle monstraverit. Decimotertio ecclesia accipitur magis stricte non pro omnibus clericis, sed pro maiori parte clericorum, probatur in cap. apostolica. lvi. distinct. ubi dicitur, quod qui ab ecclesia electus est, si altero dignior inventus fuerit, et canonice electus consecretur ubi gloss. inquit. Hic accipitur ecclesia pro maiori parte eligentium. Decimoquarto accipitur ecclesia strictius pro solis canonicis matricis ecclesiae, et sic sumitur extra de verb. signi. c. cum clericis, ubi dicitur quod cum quis praestat iuramentum fidelitatis alicui ecclesiae, non intelligitur totus clerus illius dioecesis, sed tantum episcopus et canonici matricis ecclesiae: quae vacante sede sunt ecclesia hoc modo dicta, sicut ex eodem c. colligitur. Decimoquinto ecclesia accipitur pro forma alicuius sacramenti ecclesiae, sicut est illud Aug. in lib. sententiarum prosperi, et habetur. i. q. i. in c. extra, ubi dicitur. Extra catholicam ecclesiam non est locus veri sacrificii, gloss. i. extra formam ecclesiae. Et hoc modo etiam ponit sanctus Thom. verbum ecclesia in. iiii. sententiarum dist. xiii. Decimosexto nomen ecclesiae aliquando sumitur pro auctoritate, sicut in. cap. quodcumque. xxiiii. quaestio. i. ubi dicitur. Si hoc verbum scilicet quodcunque ligaveris tantum Petro dictum est non hoc fecit ecclesia, gloss. archi. i. auctoritas ecclesiae. Nos vero de hac tam varia acceptione nominis ecclesiae sub ea sola ratione de ecclesia in sequentibus agemus qua ecclesia collectio sive universitas dicitur fidelium, sicut in sequenti capitulo tangemus.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work