Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Ad id vero quod in prima ratione obiicitur respondetur dupliciter. Primo quod etiam pro tempore, quo apostoli symbolum condiderunt, ecclesia catholica erat et sic iuste nominabatur, quia fides eius catholica sive universalis erat uniuersalitate veritatis, quia quicquid in sacra scriptura docetur credendum, omnino et universaliter sine aliqua instantia verum est. Nam ut ait August. in epistola ad Hieron. Si ad scripturas sanctas admissa fuerit vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteretur improbitas? Secundo respondetur, quod et si fides catholica, et per consequens ecclesia tempore quo apostoli ecclesiam professi sunt catholicam, non fuerit diffusa actu per totum orbem, erat tamen in proximo diffundenda, secundum illud psalm. lxxi. Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, ubi glo. quae ex August. sumitur ita habet. Ostendit quae sit amplitudo regni, sic latum est quod dominabitur a mari, id est a quolibet fine terrae usque ad mare id est usque ad quemlibet finem terrae diffundetur tam late dilatabitur ecclesia et a flumine Iordanis dominabitur ubi vox patris intonuit super Christum. hic est filius meus dilectus, inde ergo doctrina eius incoepit, inde auctoritas magisterii dilatatur usque ad terminos orbis terrae praedicato evangelio regni Christi, inde regula baptismi per totum mundum emanavit, haec glo. Ad secundum respondetur sicut ad praecedens, negatur enim minor universaliter, quoniam ecclesia semper fuit catholica uniuersalitate puritatis, et veritatis ipsius fidei. loquendo autem de uniuersalitate dilatationis per orbem minor conceditur et negatur consequentia. licet enim una, et eadem ecclesia sit, et fuerit semper apud veteres patres quae apud nos, nihilominus per successionem temporum aliqua sunt in ecclesia instituta, et ampliora gratiarum dona ecclesiae donata sunt, sicut supra diximus, in quibus magna est differentia in ecclesia quo ad statum testamenti veteris, et quo ad statum plenitudinis gratiae, sicut in notitia unius Dei patet, quae quasi tantum erat pro illo tempore in populo Iudaeorum. Iuxta illud quod inductum est ex psalm. lxxv. Notus in Iudaea Deus nunc vero per totum orbem claret. Unde Hieronym. in glo. super praedictum psalm. ita ait. Antequam illuminaret crux mundum antequam videretur Dominus in terra notus erat in Iudaea Deus, et in Israel magnum nomen eius, quando autem venit salvator, in omnem terram exivit sonus eius, et in fines orbis terrae verba eius, haec Hieronym. Unde secundum hanc uniuersalitatis rationem, ecclesia a tempore gratiae, incepit esse catholica, sicut circa cap. xxiiii. infra clarius habebitur. Unde Ambro. tractans illud psalm. xxxix. Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, dicit. Quid est quod addit magna, nisi quia fuit ante non magna, quae est magna nisi de totius orbis terrarum partibus congregata. Ad tertium respondetur iuxta Innocentium in epistola quadam quod ecclesia dicitur universalis dupliciter. Uno modo qua de universis constat ecclesiis, sic sumitur in capi. alienus. xxiiii. q. i. ubi dicit Cyprianus. Alienus est, profanus est, hostis est, non potest Deum habere patrem, qui universalis ecclesiae non tenet unitatem. Et in cap. scisma. qui se ab universali ecclesia dimiserunt, etc. Et secundum hanc acceptionem vocabuli uniuersalitatis ecclesia Romana non est universalis sed pars universalis ecclesiae, prima videlicet, et praecipua, velut caput in corpore, sicut habetur in cap. quamvis, distin. xxi. ubi habetur, quamvis universae per orbem catholicae ecclesiae unus thalamus Christi sit, tamen sancta romana ecclesia catholica et apostolica caeteris ecclesiis praelata est. Alio modo dicitur universalis ecclesia quae sub se continet ecclesias universas et hoc modo ecclesia Romana dicitur ecclesia universalis, quoniam ipsa sola caeteris praelata est, ut in praedicto cap. quamvis, et in. c. omnes, et in. c. sacrosancta, di. xxii. Dicitur etiam ecclesia romana maxime catholica quia in ea extra maculam semper est observata religio Christiana, ut in. c. in sede apostolica. xxiiii. q. i. et quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, neque haereticis novitatibus depravanda succubuit, ut in. c. a recta eiusdem causa, etc. Ad quartum dicendum quod ecclesiae particulares dicuntur catholicae non ratione diffusionis aut extensionis per orbem, sed ratione fidei catholicae, quae communis est omnibus Christi ecclesiis per orbem dispersis ita quod ita dicitur ecclesia catholica, sicut homo catholicus qui scilicet fidem eam tenet quam tota ecclesia per orbem observat. Ad quintum respondetur quod papa veraciter est universalis papa, et rector universalis ecclesiae, et ita alias duce Christo cum de Romano pontifice loquemur ostendemus, multi sancti patres Romanos pontifices universales nominarunt, et scripserunt, unde etiam tota synodus Calcedonen. dicitur acclamasse Leoni papae. Sanctissimus apostolicus, et Icomenicus id est universalis Patriarcha, per multos annos vivat. Prohibetur tamen vocari universalis, tum propter humilitatem, tum quia non perficitur cuilibet particulari ecclesiae, ut proprius, et specialis illius ecclesiae rector, sic enim cessarent omnium aliorum pontificum potestates, et haec ratio assignatur in. c. al legato nullus. Ista est etiam sententia beati Thom. in tractatu contra impugnantes religionem. Ex his quae dicta sunt de uniuersalitate ecclesiae eliditur error haereticorum qui in uno angulo terrae aut apud aliquam regionem aut gentem coarctantur, sicut fuit error Donati, qui apud solam Africam Christiani ecclesiam esse dicebat, contra quem, et sequaces suos August. super psalm. viii. ita loquitur. Christum tales maledicunt qui dicunt, periit ecclesia de toto orbe terrarum, et remansit in sola Africa, quanti autem faciant iniuriam videte fratres, scriptura dicit. In lata gente dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work